Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DODOMAËNSIS*

NOVA IN TANZANIA ERIGITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA,
CUIUS SEDES ERIT ECCLESIA DODOMAËNSIS, QUAE, HAC DE RE,
AD METROPOLITANAE ECCLESIAE GRADUM ET DIGNITATEM
EVEHITUR ET SUFFRAGANEAE ERUNT CATHEDRALES ECCLESIAE
SINGIDAËNSIS ET KONDOAËNSIS

 

Inter eximias Apostolicae Sedis curas haec quoque exstat ut, cum id Dominici gregis bonum et rectum dioecesium regimen expostulare videatur, ecclesiasticae circumscriptiones opportune immutentur. Cum autem rei catholicae profectui in Tanzania non parum conferre existimetur e tribus dioecesibus Dodomaënsi, Singidaënsi et Kondoaënsi nova provincia ecclesiastica erigenda, Nos, re mature perpensa, de Consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, atque accedente favorabili sententia Venerabilis Fratris Francisci M. Padilla, Archiepiscopi titolo Nebiensis et in Tanzania Nuntii Apostolici, de apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, novam inibi provinciam ecclesiasticam erigimus et constituimus, cui Dodomaënsis nomen erit, et Ecclesiis constabit Dodomaënsi, Singidaënsi et Kondoaënsi.

Cathedralem itaque Ecclesiam Dodomaënsem ab archiepiscopalis Ecclesiae Daressalaamensis metropolitico iure eximimus et ad gradum et dignitatem Ecclesiae metropolitanae extollimus et ipsi proinde omnia tribuimus iura, privilegia et praerogativas, quibus ceterae per orbem metropolitanae Ecclesiae iure communi fruuntur. Novae insuper huic Metropolitanae Ecclesiae Dodomaënsi suffraganeas subicimus tum cathedralem Ecclesiam Singidaënsem, quam proinde a metropolitico Archiepiscopi Taboraënsis iure eximimus, tum cathedralem Ecclesiam Kondoaënsem, quam ab Archiepiscopi Daressalaamensis metropolitico iure subtrahimus. Ad quae omnia, uti supra disposita et constituta, ad exsecutionem mandanda Venerabilem quem supra memoravimus Fratrem Franciscum M. Padilla in Tanzania Nuntium Apostolicum eligimus, eidemque idcirco necessarias et opportunas facultates tribuimus, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum et ipsi onus imponimus ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione, cum primum fas erit, authenticum transmittendi peractae exsecutionis exemplum. Contrariis quibusvis causis neutiquam obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Novembris, anno Domini bis millesimo quarto decimo, Pontificatus Nostri secundo.

FRANCISCUS PP.

De mandato Summi Pontificis
Petrus card. Parolin
Secretarius Status

M. Rossetti, Protonot. Apost.
F. Di Felice, Proton. Apost.


*AAS, vol. CVII (2015), n. 1, pp. 1-2.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana