FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NOVA PRO FIDELIBUS CATHOLICIS ECCLESIAE ANTIOCHENAE MARONITARUM
IN COLUMBIA COMMORANTIBUS EXARCHIA APOSTOLICA CONDITUR,
COLUMBIAE APPELLANDA*
Saeculorum decursu complures exstiterunt communitates in Ecclesia quae multiplices variasque prae se exhibuerunt formas, quas legitimas Nos tueri volumus, ut floridiorem statum per proprium ritum illae consequantur. Nunc de fidelibus catholicis Ecclesiae Antiochenae Maronitarum in Columbia commorantibus cogitamus. Itaque, postquam Venerabilis Frater Noster Leonardus S.R.E. Cardinalis Sandri, Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus Praefectus, de hac re in Audientia illi concessa rettulit, iudicavimus opportunum ibidem Exarchiam Apostolicam pro iisdem condere. Summa igitur Apostolica potestate, novam constituimus Exarchiam Apostolicam Columbiae pro fidelibus catholicis Ecclesiae Antiochenae Maronitarum in Columbia commorantibus, cuius Sedem in urbe Bogotá poni iubemus, cunctis factis propriis iuribus atque obligationibus, secundum normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium. Quae iussimus ad effectum rite adducantur deque absoluto negotio sueta documenta exarentur et Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem iugiter ratam esse volumus, contrariis rebus nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Decembris, anno Domini bis millesimo quinto decimo, Pontificatus Nostri tertio.
De mandato Summi Pontificis
Petrus card. Parolin
Secretarius Status
Franciscus Di Felice, Proton. Apost.
Francus Piva, Proton. Apost.
*AAS, vol. CVIII (2016), n. 1, p. 4.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana