Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IN CAMARUNIA NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR KUMBANA APPELLANDA*

 

Qui consiliis divinis Ecclesiae universae praepositi sumus, nihil aut sollemnius aut sanctius habemus, quam ut christiano populo apte provideamus. Iamvero cum dioecesis Bueaënsis in Camarunia amplissimo extendatur territorio, peropportune Nobis videtur nova circumscriptio ecclesiastica ex ea extrahenda esse seiungendo duas provincias civiles, scilicet Ndian et Meme, et partem provinciae civilis Kupe-Manenguba. Nos vero, praehabito favorabili voto Venerabilis Fratris Petri Pioppo, Archiepiscopi titulo Torcellani et Nuntii Apostolici in Camarunia, ac de Congregationis pro Gentium Evangelizatione consilio reique opportunitate mature perpensa, de Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine a dioecesi Bueaënsi distrahimus territorium e provinciis Ndian et Meme et parte provinciae civilis Kupe-Manenguba compositum, ex quo novam erigimus et constituimus dioecesim quae Kumbana nuncupabitur. Huius novae dioecesis sedem in urbe vulgo Fiango statuimus, templumque ibi extans, Sacratissimo Cordi Iesu dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus, cunctis additis iuribus et privilegiis quae ad id genus sacras aedes attinent. Eandem suffraganeam facimus Metropolitanae Ecclesiae Bamendanae atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus perficienda committimus Venerabili Fratri Petro Pioppo quem diximus vel, eo absente, illi qui negotia curat Apostolicae Nuntiaturae in Camarunia, eidem necessarias tribuentes et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo quinto mensis Martii, anno Domini bis millesimo sexto decimo, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri quarto.

De mandato Summi Pontificis
Petrus card. Parolin
Secretarius Status

Paulus Richardus Gallagher, Proton. Apost.
Antonius Pelosi, Proton. Apost.


*AAS, vol. CVIII (2016), n. 4, pp. 452-453.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana