Index   Back Top Print

[ AR  - DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

CONSTITUTIO APOSTOLICA

De vita contemplativa mulierum

FRANCISCUS EPISCOPUS

Servus Servorum Dei
ad perpetuam rei memori

 

1. Vultum Dei quaerere per saecula solet humanum genus, ab initio ad amoris dialogum cum Creatore vocatum.[1] Etenim vir et mulier religiosam habent rationem quae deleri nequit quaeque corda eorum in Absoluti inquisitionem dirigit, Dei nempe, cuius – haud semper scienter – necessitatem percipiunt. Haec inquisitio omnes bonae voluntatis homines coniungit. Complures quoque, qui se non credere asserunt, hanc cordis altam cupiditatem fatentur animam incolentem ac permoventem cuiusque viri et mulieris qui felicitatem ac plenitudinem desiderant, quique ardentes numquam gaudio satiantur.

Sanctus Augustinus in Confessionibus hoc efficaciter protulit: « Fecisti nos ad te et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te ».[2] Quae cordis inquietudo oritur ex alta intuitione primum Deum esse qui hominem quaerit, eumque arcano ad Se attrahit.

Inquisitionis iter testatur neminem sibi ipsi sufficere atque imperat ut semitam calcantes sub fidei lumine e nobis, quibus omnia referimus, exeamus, Dei sancti Vultu attracti simulque « terra sacra quae alius est »,[3] ad altiorem communionem experiendam.

Haec peregrinatio in Deum verum quaerendum, quae cuiusque est christiani et cuiusque consecrati Baptismi virtute, agente Spiritu Sancto fit sequela pressius Christi, progressio conformationis ad Christum Dominum, quae peculiari efficacia per consecrationem religiosam exprimitur, ac singulari modo per vitam monasticam, ab origine consideratam uti praecipuum modum explendi Baptismum.

2. Personae consecratae, quae ob eandem consecrationem «sequuntur Dominum peculiari modo, modo prophetico »,[4] vocantur ad Dei praesentiae in vita cotidiana signa detegenda, ut sapientes fiant interlocutores qui interrogationes a Deo et hominibus nobis factas agnoscere valeant. Magna provocatio cuiusque consecrati viri et mulieris est facultas ut pergant Deum quaerere «fidei oculis in mundo illo, qui ipsius praesentiam ignorat»,[5] nostrae aetatis hominibus denuo proponendo Iesu vitam castam, pauperem oboedientemque tamquam credibile firmumque signum atque hoc modo fiant « vivens exegesis Verbi Dei».[6]

Ab ortu in Ecclesia singularis consecrationis vitae, viri mulieresque a Deo vocati eiusque amore ardentes suam exsistentiam vixerunt prorsus Vultum eius quaerentes, in mundi corde Deum reperire contemplarique cupientes. Communitates quae adsunt sicut civitates supra montem positae atque lucernae super candelabrum (cfr Mt 5, 14-15), quamvis in vitae simplicitate, visibiliter patefaciunt metam ad quam pergit universa ecclesialis communitas « quae in temporis itinere progreditur atque futuram recapitulationem omnium rerum in Christo continenter prospectat»,[7] hoc modo caelestem gloriam praenuntiantes.[8]

3. Si quidem pro cunctis consecratis peculiare habent pondus Petri verba: « Domine, bonum est nos hic esse » (Mt 17, 4), personae contemplativae, quae in alta communione universis cum ceteris vitae christianae vocationibus «radii sunt unici luminis Christi super faciem Ecclesiae resplendentis»,[9] « per peculiare charisma cotidie protracta temporis spatia impendunt imitationi Matris Dei quae in corde suo omnia verba et facta Filii sui assidue conferebat (cfr Lc 2, 19.51), et Mariae Bethaniae quae, sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius (cfr Lc 10, 38) ».[10] Earum vita, quae « abscondita est cum Christo in Deo » (Col 3, 3), ita fit Domini, primi contemplativi, amoris sine condicionibus exemplar, cunctam earum vitam in Christum, praecipuum occupantem locum, vergentem indicat, usque adeo ut cum Apostolo dicere possint: « Mihi vivere Christus est» (Phil 1, 21), ac indolem universalem exprimit quae alte permovet vocationem ad vitam contemplativam.[11] 

Sicut viri mulieresque humanam historiam incolentes, contemplativi, fulgore Christi attracti qui «speciosus forma est prae filiis hominum » (Ps 45, 3), collocantur in ipso corde Ecclesiae et mundi[12] ac reperiunt in Deo requirendo, quod numquam completur, praecipuum signum et criterium authenticae formae suae vitae consecratae. Sanctus Benedictus, Pater monachorum occidentalium, asserit monachum esse hominem qui totam per vitam Deum quaerit, atque apud eum qui vitam monasticam adfectat postulat ut probetur «si revera Deum quaerit ».[13]

Praecipue complures mulieres consecratae, saeculorum decursu usque ad nostram aetatem, dirigebant et etiam hodie « vitam suam totam navitatemque informant ad Dei contemplationem »,[14] uti signum et prophetiam Ecclesiae virginis, sponsae et matris; signum vivum memoriamque fidelitatis qua Deus, per historiae eventus, populum suum sustinere pergit.

4. Vita monastica, unitatis elementum aliis cum christianis confessionibus,[15] constituitur propria ratione quae est prophetia et signum quaeque « omnia Ecclesiae membra ad officia vocationis christianae impigre adimplenda efficaciter attrahere potest ac debet ».[16] Orantium communitates, et praecipue quae contemplationi dicantur, quaeque « a mundo seiunctae penitius sociantur cum Christo, orbis terrarum corde »,[17] haud prae se ferunt Evangelii formam perfectiorem efficere, sed, Baptismi postulata complentes, instantiam discretionis et ad universae Ecclesiae ministerium appellationis constituunt: quod signum iter indicat, perquisitionem, totum Dei populum recordans primum et novissimum sensum illius quod ille vivit.[18]  

Existimatio, laus et gratiarum actio pro vita consecrata et vita contemplativa monastica

5. Inde a primis nempe saeculis Ecclesia manifestavit magnam aestimationem sinceramque dilectionem erga viros mulieresque qui, Patri vocanti moventique Spiritui obsequentes, Christum « pressius» [19] sequi elegerunt, ut Ipsi sese devoverent indiviso corde (cfr 1 Cor 7, 34). Amore sine condicionibus in Christum et homines permoti, praecipue in pauperes et patientes, vocantur variis speciebus – ut virgines consecratae, viduae, eremitae, monachi et religiosi – ad terrestrem vitam Iesu casti, pauperis et oboedientis referendam.[20]

Vita contemplativa monastica, cuius potissimum partes primas agunt mulieres, in claustri silentio radices egit gratiae et misericordiae pretiosos fructus generans. Vita mulierum contemplativa constituit semper in Ecclesia et pro Ecclesia cor orans, quod gratuitam rationem copiosamque apostolicam fecunditatem custodit, atque visibilis arcanae et multiformis sanctitatis fuit testis.[21]

A primigenia experientia singulari virginum Christo consecratarum, quae orta est sua sponte tamquam fructus necessitatis Christi Sponsi amori amore respondendi, mox transitum est ad statum definitum adque ordinem ab Ecclesia approbatum, qui coepit virginitatis professionem publice prolatam suscipere. Labentibus saeculis maior pars virginum consecratarum simul convenit, generans species coenobiticae vitae, quas Ecclesia sua sollicitudine custodire consuevit congrua disciplina, in qua clausura inclusa erat tamquam custodia spiritus finisque prorsus contemplativi quem haec coenobia sibi proponebant. Temporis nimirum decursu, per synergiam inter actionem Spiritus, qui in credentium cordibus operatur et iugiter novas sequelae species concitat, et per maternam sollertemque Ecclesiae curam fingebantur vitae contemplativae et integre contemplativae species,[22] quas hodie novimus. Dum in occidentalibus partibus spiritus contemplativus in multiplicia charismata est dispertitus, in orientalibus autem servavit conspicuam unitatem,[23] semper utique testificationem praebens de vitae omnino Deo dicatae divitiis et pulchritudine.

Progredientibus saeculis harum sororum experientia, ad Dominum uti primum et unicum amorem (cfr Os 2, 21-25) directa, copiosos sanctitatis et missionis fructus generavit. Quanta apostolica vis e monasteriis manat per orationem et oblationem! Quantam laetitiam et prophetiam claustrorum silentium clamat ad mundum!

Pro sanctitatis et gratiae fructibus, quos per monasticam mulierum vitam Dominus iugiter suscitavit, « Altissimo, omnipotenti, bono Domino » hymnum gratitudinis extollimus verbis: « Laudatus sis».[24]

6. Carissimae sorores contemplativae, sine vobis quid fit de Ecclesia iisque qui in humani generis peripheriis vivunt vel qui in evangelizationis anterioribus stationibus operantur? Ecclesia magni aestimat vestram vitam plane traditam. Ecclesia confidit vestrae orationi et vestrae oblationi ad ferendum nostrae aetatis hominibus bonum Evangelii nuntium. Ecclesia indiget vobis!

Haud facile fit ut hic mundus, dumtaxat eius magna pars quae potestatis, oeconomiae et rerum consumendarum immodicis rationibus paret, peculiarem vestram vocationem et absconditam missionem intellegat, etiamsi eadem maxime indiget. Sicut nauta in alto versans lumine indiget quod ei cursum indicet ad portum remeandi, ita mundus vobis indiget. Estote lumina, proximis ac potissimum longinquis. Estote faces quae comitantur homines temporis nocte obscura ambulantes. Estote matutini custodes (cfr Is 21, 11- 12) qui annuntiant solem orientem (cfr Lc 1, 78). Vita vestra transformata verbisque simplicibus, in silentio ruminatis, indicate nobis Eum qui est via, veritas et vita (cfr Io 14 ,6), unum Dominum qui offert nostrae exsistentiae plenitudinem atque vitam abundantius dat (cfr Io 10, 10). Clamate nobis sicut Andreas Simoni: «Invenimus Dominum » (cfr Io 1, 41); annuntiate, sicut Maria Magdalene resurrectionis mane: « Vidi Dominum! » (Io 20, 18). Exsistentiae vestrae donatae vivam tenete prophetiam. Nolite timere vitae evangelicae gaudium vivere secundum vestrum charisma.

Ecclesia comitatur et ducit

7. Conciliorum et Pontificum Magisterium semper peculiarem sollicitudinem ostendit de omnibus vitae consecratae formis per magni momenti documenta. Inter haec singularem animi intentionem merentur magna documenta Concilii Oecumenici Vaticani II: Constitutio dogmatica de Ecclesia Lumen gentium et Decretum de renovata vita religiosa Perfectae caritatis.

Primum quidem collocat vitam consecratam pro ecclesiologia populi Dei, ad quem iure meritoque pertinet, ob communem vocationem ad sanctitatem obque ipsius radices in consecratione baptismali.[25] Alterum autem postulat a consecratis renovationem ad mutatas temporum condiciones aptatam, huiusmodi renovationis offerens criteria quae neglegi non possunt, quae sunt: fidelitas Christo, Evangelio, suo cuiusque charismati, Ecclesiae et homini hodierno. [26]

Oblivisci non possumus Adhortationem apostolicam postsynodalem Vita consecrata Decessoris Nostri sancti Ioannis Pauli II. Hoc documentum, quod divitias Synodi Episcoporum de vita consecrata colligit, continet usque admodum valida elementa ad vitae consecratae renovationem prosequendam eiusque corroborandam evangelicam hodiernis temporibus significationem (cfr praesertim nn. 59 et 68).

Sed ne ex memoria quidem deponi possunt, ad constantem et illuminantem comitationem demonstrandam quae vestram vitam contemplativam insignivit, documenta quae sequuntur:

− Normae directivae a Congregatione pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae (CIVCSVA) Potissimum Institutioni editae die II mensis Februarii anno MCMXC, ubi ampla spatia dicata sunt vestrae formae praecipue contemplativae vitae consecratae (cap. IV, 78-85).

− Documentum interdicasteriale Sviluppi, die VI mensis Ianuarii anno MCMXCII foras datum, quod ostendit quaestionem paucas esse vocationes ad vitam consecratam generaliter et, minore gradu, ad vestram (n. 81).

Catechismus Catholicae Ecclesiae, promulgatus per Constitutionem ap. Fidei depositum die XI mensis Octobris anno MCMXCII editam, qui maximi est momenti ut omnes christifideles cognoscant et intellegant vestram formam vitae: praecipue nn. 915-933 dicati cunctis formis; n. 1672 de vestra consecratione non sacramentali deque benedictione Abbatum et Abbatissarum; n. 1974 una cum n. 2102 de coniunctione inter decem mandata et professionem consiliorum evangelicorum; n. 2518 qui ostendit artum vinculum inter cordis puritatem in sexta Beatitudine proclamatam, quae visionem Dei spondet, et amorem erga fidei veritates; nn. 1691 et 2687 qui extollunt perseverantem intercessionem ad Deum elevatam in monasteriis contemplativis, locis nempe quae substitui nequeunt ad personalem orationem cum communicatis precibus conciliandam; et n. 2715 qui ponit, tamquam contemplativorum condicionem, contuitum in Iesum versum et in vitae eius et ministerii mysteria.

− Instructio CIVCSVA Congregavit nos, data die II mensis Februarii anno MCMXCIV, quae in nn. 10 et 34 coniungit silentium et solitudinem cum altis exigentiis communitatis vitae fraternae atque extollit congruentiam inter segregationem a mundo et cotidianam condicionem animi attentionis.

− Instructio CIVCSVA Verbi Sponsa, Eccclesia, edita die XIII mensis Maii anno MCMXCIX, quae in artt. 1-8 offert miram synthesim historicam systematicam totius anterioris supremi Magisterii de monialium contemplativarum vitae claustralis missionario eschatologico sensu.

− Instructio denique CIVCSVA Ripartire da Cristo, die XIX mensis Maii anno MMII publici iuris facta, quae enixe invitat ad Christi vultum semper contemplandum; moniales monachosque exhibet in fastigio laudis choralis orationisque silentis Ecclesiae (n. 25), eodemque tempore eos laudat quia semper praecipuum locum liturgiae Horarum et celebrationi eucharisticae tribuerunt (ibid.).

8. Quinquaginta post annis a Concilio Oecumenico Vaticano II exacto, post debitas consultationes et attentum iudicium, necessarium Ecclesiae praebere putavimus, praecipue quod ad monasteria ritus Latini attinet, hanc Constitutionem Apostolicam, quae consideraret tum operosum et fecundum iter factum ab Ecclesia ipsa superioribus decenniis, sub lumine magisterii Concilii Oecumenici Vaticani II, tum mutatas condiciones sociales et culturales.

Hoc enim tempore historia humana celeriter progressa est: opportunum est cum ea dialogum instituere qui tamen observet praecipua bona super quae posita est vita contemplativa, quae suas per instantias silentii, auscultationis, revocationis ad interiorem rationem, stabilitatis, potest ac debet quandam provocationem constituere hodierno cogitandi modo. Hoc Documento cupimus Nostram utique aestimationem confirmare, una simul tota Ecclesia gratum animum significante, pro singulari sequelae Christi forma quam moniales vitae contemplativae agunt, quae haud paucis mulieribus est vita prorsus contemplativa, donum inaestimabile cui renuntiari non debet quod Spiritus Sanctus usque concitat in Ecclesia.

In casibus ubi est necessarium vel opportunum, Congregatio pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae ponderabit quaestiones, ex communi consensu Congregationis pro Evangelizatione Gentium necnon Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus.

Elementa praecipua vitae contemplativae

9. Vita contemplativa, a primis saeculis usque ad nostram aetatem, semper viva in Ecclesia mansit, in successione annorum magni vigoris et senescentis aetatis, ob constantem Domini praesentiam, cum facultate coniunctam ipsius Ecclesiae propria renovandi et accommodandi se ad societatis mutationes: semper illa vivam servavit vultus Dei inquisitionem et amorem sine condicionibus erga Christum, veluti suum singulare et peculiare elementum.

Vita consecrata historiam constituit amoris ardentis erga Dominum et homines: in vita contemplativa haec historia evolvitur, die post diem, per ferventem vultus Dei inquisitionem, in intima cum Eo necessitudine. Christo Domino, qui « prior dilexit nos» (1 Io 4, 19) atque « tradidit seipsum pro nobis» (Eph 5, 2), vos mulieres contemplativae oblatione respondetis totius vestrae vitae, in Ipso viventes et pro Ipso, « in laudem gloriae eius» (Eph 1, 12). Hac in dynamica contemplationis vox estis Ecclesiae quae indefesse pro toto genere humano laudat, gratias agit, gemit et supplicat, et cum vestra precatione ipsius Dei adiutrices estis et ineffabilis corporis eius cadentium membrorum sublevatrices.[27]

A prece personali et communitatis, vos Dominum reperitis veluti vestrae vitae thesaurum (cfr Lc 12, 34), vestrum bonum « omne bonum, summum bonum », vestram « divitiam ad sufficientiam »,[28] atque, certitudinem in fide habentes « Deum solum sufficere »,[29] optimam partem elegistis (cfr Lc 10, 42). Vitam vestram tradidistis, prospectum vestrum in Dominum intuentes, in cellam secedentes vestri cordis (cfr Mt 6, 5), in solitudine habitata monasterii atque in vita fraterna in communitate. Hoc modo imago estis Christi qui in monte occursum quaerit cum Patre (cfr Mt 14, 23).

10. Ecclesia saeculorum decursu semper nobis Mariam veluti summam contemplatricem[30] significabat. Ab annuntiatione ad resurrectionem, per fidei peregrinationem sub pedibus crucis culminatam, Maria in contemplatione manet Mysterii quod eam incolit. In Maria iter mysticum intuimur personae consecratae, in humili sapientia firmatae quae mysterium gustat ultimae consummationis.

Exemplum sequens Virginis Matris, persona contemplativa illa est quae Deum praecipue considerat, est illa pro qua Deus est unum necessarium (cfr Lc 10, 42), prae quo omnia reducuntur quia novis oculis inspiciuntur. Persona contemplativa pondus rerum intellegit, sed illae eius cor non rapiunt neque eius claudunt mentem, immo scalas constituunt ad Deum assequendum: totum pro illo « defert significationem »[31] de Altissimo! Qui in mysterium contemplationis immergitur, cum oculis spiritualibus videt: hoc ei contemplari Dei intuitu mundum et personas sinit, illic autem ubi alii « oculos habent et non videbunt» (Ps 115, 5; 135, 16; cfr Ier 5, 21), quia oculis carnis inspiciunt.

11. Contemplari igitur sibi vult habere in Christo Iesu, qui vultum habet constanter ad Patrem conversum (cfr Io 1, 18), conspectum actione Spiritus transfiguratum, conspectum in quo stupor floret de Deo eiusque mirabilibus; sibi vult mentem claram habere, in qua vibrationes Verbi resonant atque vox Spiritus sicut «sibilus aurae tenuis» (1 Reg 19, 12). Non fortuitu contemplatio ex fide nascitur, quae contemplationis est ianua et fructus: tantummodo per « ecce me » confidens (cfr Lc 1, 38) unus ingredi in Mysterium potest.

Hac in silenti quiete et electa mentis et cordis variae temptationes insinuari possunt, quapropter vestra contemplatio fieri campus certaminis spiritualis potest, quod vos audaciter in nomen sustinetis atque in beneficium totius Ecclesiae, quae vos vigiles cognovit fideles, fortes et in certamine tenaces. Inter temptationes contemplativi insidiosissimas, illam memoramus a deserti patribus «daemonium meridianum» appellatam; est temptatio quae in apathiam illabitur, in suetam operandi rationem, in animum demissum, in segnitiam corripientem. Sicut scripsimus in Adhortatione apostolica Evangelii gaudium, hod paulatim ducit ad «psychologiam tumbae, quae gradatim christianos in cadavera medicata musei transformat. Spe a rerum veritate destituti, ab Ecclesia vel a semet ipsis, constantem vivunt temptationem subdulcis tristitiae, sine spe, quae cor dominat veluti “pretiosissima inter potiones medicatas daemonii”».[32]

Argumenta prout obiectum discriminis et revisionis dispositivae

12. Ad iuvandas contemplativas ut proprium assequantur propositum peculiaris suae vocationis supra descriptae, invitamus ad consideranda et discernenda sequentia duodecim argumenta vitae consecratae in universum et, potissimum, traditionis monasticae: institutio, precatio, verbum Dei, Eucharistia et Reconciliatio, vita fraterna in communitate, autonomia, foederationes, clausura, labor, silentium, instrumenta communicationis et ascesis. Haec argumenta penitus explanabuntur cum modis propriis secundum peculiares traditiones charismatum diversarum familiarum monasticarum, in harmonia cum dispositionibus Partis finalis huius Constitutionis et cum indicationibus accommodatis peculiaribus quae dabuntur quam primum a Congregatione pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae.

Institutio

13. Institutio personae consecratae iter constituit quod ad configurationem cum Domino Iesu adducere debet atque assimilationem eius sensuum sua in plena oblatione Patri; de processu agitur qui numquam ad finem adducitur, ad inficiendam in profunditate totam personam destinato, ut omnes eius agendi modus et gestus plane laeterque manifestent ad Christum ipsam personam pertinere, et quam ob rem continuam postulat ad Deum conversionem. Is ad cor, mentem et vitam formandam tendit, integritatem rationis humanae, culturalis, spiritualis et pastoralis faciliorem reddens.[33]

Peculiari modo, institutio personae consecratae contemplativae ad aequam tendit condicionem communionis cum Deo cumque sororibus, intra spatium silentii a clausura cotidiana protecti.

14. Deus Pater est potissimum institutor, sed hac in opera “opificis” mediationibus humanis utitur, institutoribus et institutricibus, fratribus et sororibus maioribus, quorum praecipua missio est ostendere « Domini sequelae pulchritudinem atque charismatis praestantiam in quo ipsa explicatur».[34]

Institutio, peculiari modo illa perpetua, exigentia intrinseca propter consecrationem religiosam,[35] suam habet humum in communitate atque in vita cotidiana. Hanc ob rationem memorent sorores locum ordinarium in quo iter institutionis evenit monasterium esse atque vitam fraternam in communitate, omnibus in suis manifestationibus, debere eiusmodi itineri favere.

15. Considerato nostrae aetatis contextu sociali, culturali et religioso, monasteria prudentem dent operam vocationi spiritalique rei discernendae, nulla temptatione numeri et efficacitatis admissa;[36] personalem foveant comitatum candidatarum et pro iis apta promoveant institutionis itinera, firmiter tenentes quod prima institutio et illa post temporariam professionem « temporis spatium satis amplum obtinere debet »,[37] si fieri potest, non minus novem annis, neque plus duodecim.[38]

Precatio

16. Precatio liturgica et personalis est exigentia fundamentalis ad alendam vestram contemplationem: si « precatio est “medulla” vitae consecratae »,[39] plus etiam est vitae contemplativae. Hodie plurimi orare nesciunt. Multi simpliciter desiderium non percipiunt orandi vel suam necessitudinem cum Deo ad supplicationem diminuunt temporibus difficultatis, cum nesciunt quem invocent. Alii suam orationem ad simplicem laudem reducunt temporibus felicitatis. Recitantes et cantantes laudes Domini in Liturgia Horarum, vos estis etiam illarum personarum vox et, sicut prophetae fecerunt, pro omnium salute interpellatis.[40] Precatio personalis vos iuvabit ut coniunctae cum Domino maneatis, sicut palmites cum vitibus, et ita vestra vita feret fructum multum (cfr Io 15, 1-15). Memineritis tamen vitam precationis atque vitam contemplativam agi non possunt veluti cogitatio de vobismet ipsis, sed aperire cor debent ad totam humanitatem amplectendam, potissimum illam quae dolet.

Per precationem intercessionis, vobis est praecipuum munus in Ecclesiae vita. Oratis et interpellatis pro tot fratribus et sororibus qui in custodia tenentur, pro migrantibus, perfugis, persecutione vexatis, pro tot familiis vulneratis, pro illis qui sine opere sunt, pro pauperibus, pro aegrotantibus, pro victimis subiectionum, ut quasdam significemus condiciones quae unoquoque die urgentiores fiunt. Vos estis sicut illi qui paralyticum ad Dominum detulerunt, ut eum sanaret (cfr Mc 2, 1-12). Per precationem vos, die ac nocte, Domino vitam tot fratrum sororumque admovetis qui diversas ob condiciones non possunt eum assequi ad eius vivendam sanationis misericordiam, dum Ille eos exspectat ut ipsis gratiam offerat. Cum vestra precatione sanare valetis tot fratrum plagas.

Contemplatio Christi in Virgine Maria suum insuperabile invenit exemplar. Vultus Filii ipsi singulari pertinet titulo. Mater et Magistra perfectae cum Filio conformationis, sua exemplari et materna praesentia magni est subsidii in cotidiana orationi fidelitate (cfr Act 1, 14), potissimum filiali.[41] 

17. Liber Exodus demonstrat nobis Moysem qui sua precatione sortem decernit sui populi, cum victoriam ei in inimicum praestet, dum levatas manus tenere valet ad invocandum Domini auxilium (cfr 17, 11). Hic textus Nobis apparet veluti imago lucidissima roboris et efficacitatis vestrae precationis pro toto humano genere et Ecclesia, potissimum pro eius membris debilioribus et egentioribus. Etiam hodie, sicut tunc temporis, cogitare licet humani generis sortes in corde oranti decerni et in manibus levatis contemplativarum. Ecce cur vos adhortamur ut fideles sitis, secundum vestras Constitutiones, orationi liturgicae et personali, quae est illius praeparatio et continuatio. Vos adhortamur ut « nihil operi Dei praeponatur»,[42] nihil vos impediat, nihil vos separet, nihil in vestrum orans ministerium interponatur.[43] Hoc modo vos ipsas transformabitis, per contemplationem, in Christi imaginem[44] et vestrae communitates verae scholae fient precationis.

18. Haec omnia spiritualitatem postulant quae Verbo Dei nititur, vi sacramentalis vitae, doctrina magisterii Ecclesiae et scriptis vestrorum fundatorum fundatricumque; spiritualitatem dicimus quae vos filias reddat caeli et filias terrae, discipulas et missionarias, secundum vestrum vivendi modum. Institutionem praeterea postulat progredientem ad vitam orationis personalis et liturgicae adque ipsam contemplationem, nullo modo memoria deposita hanc ipsam potissimum “pulchritudine scandalizanti” Crucis ali.

Medius Verbi Dei locus

19. Unum ex elementis praecipuis vitae monasticae in universum est praecipuus Verbi Dei locus in vita personali et communitatis habendus. Sanctus Benedictus hoc confirmat cum a suis monachis petit ut « lectiones sanctas libenter audire »[45] velint. Saeculorum decursu condicio monachalis lectionis divinae custos fuit. Cum ista hodie toti populo Dei commendetur et ab omnibus consecratis religiosis postuletur,[46] vos vocamini ut ex ipsa nutrimentum vestrae contemplationis vestraeque vitae cotidianae hauriatis, hoc modo ut communicare hunc usum transformantem Verbi Dei cum sacerdotibus, diaconis, aliis consecratis et laicis valeatis. Sentite hanc communicationem veluti veram ecclesialem missionem.

Sine dubio, precatio et contemplatio loca sunt aptissima ad Verbum Dei accipiendum, sed eodem tempore tum precatio tum contemplatio ex audito Verbo oriuntur. Tota Ecclesia, et potissimum communitates plene contemplationi dicatae, oportet praestantiam Verbi Dei reperiant, quod, sicut Noster Decessor sanctus Ioannes Paulus II memoravit, est « primus omnis spiritalis christianae fons».[47] Oportet Verbum vitam alat, precationem, contemplationem, cotidianum iter et pro vestris communitatibus et fraternitatibus principium fiat communionis. Illae revera vocantur ut id accipiant, meditentur, contemplentur, simul vivant, communicantes et participantes fructus qui ex hoc usu nascuntur. Hoc modo crescere in vera communionis spiritualitate poteritis.[48] Circa hoc propositum, « periculum est vitandum accessus individualistici, considerando quod Verbum Dei nobis datur ad communionem aedificandam, ad unionem in Veritate agendam nostro in itinere ad Deum. (…) Quam ob rem ad sacrum textum in ecclesiali communitate accedendum est ».[49]

20. Lectio divina vel lectio orans Verbi ars est quae iuvat ad adimplendum transitum a textu biblico ad vitam, est nempe exsistentialis Sacrarum Scripturarum interpretatio, qua brevius possumus reddere spatium inter spiritualitatem et vitam cotidianam, inter fidem et vitam. Processus lectione divina motus, studet nos ab auditu ad cognitionem transferre, a cognitione autem ad amorem.

Ob motum biblicum, qui novam vim potissimum sumpsit post promulgatam Constitutionem dogmaticam Dei Verbum Concilii Oecumenici Vaticani II, hodie omnibus proponitur constans Sacris Scripturis accessus per lectionem orantem et assiduam textus biblici, hoc modo ut dialogus cum Deo res fiat cotidiana populi Dei. Lectio divina vos iuvare debet ad cor docile colendum, sapiens et intelligens (cfr 1 Reg 3, 9.12), ad diudicandum quod a Deo obveniat et quod ab Eo nos possit abducere; ad hoc genus intuitionis supernaturalis obtinendum, quod vestris fundatoribus vestrisque fundatricibus sivit ne menti mundi conformarentur, sed propriam mentem renovarent, « ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum » (Rom 12, 2).[50]

21. Vestra dies, personalis et communitatis, Verbo Domini imbuatur. Vestrae communitates et fraternitates fient hoc modo scholae in quibus Verbum auditur, vivitur et omnibus nuntiatur qui obviam vobis veniunt.

Nolite oblivisici « lectionem divinam sua in dynamica non concludi nisi ad actionem perveniat, quae exsistentiam credentem movet ut donum fiat pro aliis in caritate ».[51] Hoc modo ipsa abundantiores gignet fructus in itinere conformationis Christo, qui est totius nostrae vitae finis.

Eucharistiae et Reconciliationis sacramenta

22. Eucharistia potissimum sacramentum est occursus cum Iesu persona: in ea « totum bonum spirituale Eccclesiae continetur, ipse scilicet Christus».[52] Eucharistia, cuiusque baptizati vitae ipsiusque vitae consecratae cor, et peculiariter item vitae contemplativae. Etenim vestrae vitae oblatio inserit vos singulari modo in mysterium paschale mortis et resurrectionis quod in Eucharistia efficitur. Nam fractio panis una simul perfecta repetit et efficit donum sui ipsius a Iesu completum qui «se fregit, se frangit pro nobis» et a nobis postulat ut vicissim « nos donemus, nos frangamus pro aliis».[53] Ut hoc copiosum mysterium vitaliter expleatur et manifestetur, requiritur ut Eucharistiae celebratio cura, decore sobrietateque praeparetur, atque partecipetur plene, fide scienterque.

In Eucharistia intuitus cordis agnoscit Iesum.[54] Sanctus Ioannes Paulus II commemorat nobis: « Christum contemplari idem valet ac Eum agnoscere ubicumque sese ostendit, multiplici quidem in ipsius praesentia, sed potissimum in vivo corporis sanguinisque eius Sacramento. De Christo eucharistico vivit Ecclesia, ab eo nutrita et ab eo illustrata. Fidei mysterium Eucharistia est ac simul “mysterium lucis”. Quotiens eam celebrat Ecclesia, vivere rursus quodammodo possunt fideles experientiam duorum discipulorum de Emmaus: “Et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum” (Lc 24, 31) ».[55] Eucharistia igitur inducit vos cotidie in mysterium amoris, qui sponsalis est amor: « Ecclesiae Sponsus est Christus uti servator mundi. Nostrae sacramentum est Eucharistia redemptionis, Sponsi sacramentum est Sponsaeque ».[56] 

Idcirco laudabilis est consuetudo protrahendi celebrationem eucharistica adoratione, quae praecipuum est tempus ad assimilandum intra nos Verbi panem in celebratione fractum adque gratiarum agendarum opus prosequendum.

23. Ex Eucharistia manat permanentis conversionis studium, quae in Reconciliatione sacramentaliter exprimitur. Frequens personalis vel communis celebratio sacramenti Reconciliationis seu Paenitentiae esto vobis praecipua occasio contemplandi vultum misericordem Patris, Iesu Christi,[57] renovandi cor vestrum et vinculum vestrum cum Deo in contemplatione purificandi.

Ex veniae a Deo receptae hoc in sacramento iucunda experientia manat gratia qua efficimur prophetae et misericordiae ministri atque reconciliationis, veniae et pacis instrumenta, prophetae ac ministri quibus noster mundus hodie praecipue indiget.

Vita fraterna in communitate

24. Vita fraterna in communitate in universum praecipuum est elementum vitae religiosae, ac singulari modo vitae monasticae, etiam pluribus in charismatibus.

Communionis vinculum manifestatio est huiusce amoris qui, manans e corde Patris, nos invadit per Spiritum quem Iesus ipse nobis dat. Tantum hanc rem cum patefacit, Ecclesia, Dei familia, signum est altae coniunctionis cum Eo et proponitur veluti sedes, in qua haec experientia fieri potest cunctosque vivificat. Christus Dominus, quosdam vocans ad suam vitam communicandam, communitatem instituit quae patefacit « bonorum, fraterni affectus, vitae navitatisque propositi communionem se perficere posse, quoniam invitationem Eum magis libere pressiusque sequendi accepit ».[58] Vita fraterna, propter quam consecrati viri mulieresque student fieri « cor et anima una » (Act 4, 32), instar primarum christianarum communitatum, «sicut eloquens exhibetur Trinitatis confessio ».[59]

25. Modum vivendi seque Deo donandi communio fraterna refert atque illud testatur: « Deus caritas est » (1 Io 4, 8.16). Vita consecrata credere ac vivere Patris, Filii et Spiritus Sancti ex amore profitetur, quapropter communitas fraterna Dei Trinitatis Amoris gratiam reddit.

Aliter ac eremitae, qui vivunt «solitudinis silentio »[60] et ipsi quoque magni ab Ecclesia existimantur, vita monastica vitam communitariam constanter augescentem secumfert, quae ducit ad vivendam sinceram communionem fraternam, videlicet koinoniam. Hoc exigit ut cuncti eius sodales se vocari sentiant ad communitatem aedificandam nec tantum ad fruendum beneficiis quae ab ea recipere possunt. Communitas exstat cum oriatur et exstruatur omnibus tribuentibus, unoquoque secundum propria dona, colendo vigentem communionis spiritualitatem, qua ducitur ut mutuo ad se pertinere ipsi se sentiant et hoc vivant.[61] Tantum hoc modo vita communitatis fit mutuo adiutorio ad suam cuiusque vocationem adimplendam.[62]

26. Vos, qui vitam monasticam amplexi estis, mementote semper viros mulieresque nostrae aetatis a vobis verae communionis fraternae testimonium requirere quod in societate segregationibus et discrepantiis denotata fortiter ostendat fieri posse et iucundum esse habitare in unum (cfr Ps 133, 1), nihil obstantibus diversitatibus generationis, institutionis et interdum culturae. Vestrae communitates sint signa credibilia quod hae diversitates vitae fraternae non constituunt impedimentum, sed eam ditiorem reddunt. Mementote unitatem et communionem idem non esse ac uniformitatem, easdemque alendas esse dialogo, communicatione, mutuo adiumento et alta humanitate, potissimum erga sodales debiliores et indigentes.

27. Mementote denique vitam fraternam in communitate esse quoque primam evangelizationis formam: «In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem» (Io 13, 35). Quamobrem hortamur vos ne remedia neglegatis ad illam solidandam, sicut eam proponit efficitque Ecclesia,[63] constanter vigilans pro hac vitae monasticae ratione, peculiari quidem et haud parvi ponderis. Una cum Verbi communicatione Deique experientia ac simul communitaria discretione, «memorari possunt etiam correctio fraterna, vitae revisio aliaeque consuetae traditionis formae. Veri sunt modi aliorum servitio offerendi donaque communitati restituendi quae Spiritus abundanter largitur pro eius aedificatione ac pro eius missione in mundo ».[64]

Sicut nuper asseruimus in occursu cum personis consecratis Romae congregatis in Anno Vitae Consecratae concludendo,[65] sedulo necessitudinem curate erga sorores quas tamquam donum pretiosum Dominus vobis dedit. Altera ex parte, sicut asseverabat sanctus Benedictus, in vita communitaria praecipuum est «seniores venerare, iuniores diligere ».[66] Hac in contentione componenda inter memoriam et futurum promissum absconditur etiam vitae fraternae in communitate fecunditas.

Monasteriorum autonomia

28. Autonomia vitae stabilitati favet et cuiusque communitatis interiori unitati, dum meliores condiciones affert pro contemplatione. Huiusmodi autonomia tamen non debet plenam libertatem vel segregationem significare, praesertim ab aliis monasteriis eiusdem Ordinis vel a familia eiusdem charismatis.

29. Persuasum habentes « neminem futurum aedificare dum se segregat, nec tantum suis viribus, sed se agnoscens in veritate communionis quae semper occursui, dialogo, auditioni et mutuo auxilio patet »,[67] curam habete ut vos servetis « a morbo se ipsum commendandi »[68] et custodite communionis bonum inter varia monasteria tamquam viam quae futuro patet, adaequando et aptando hoc modo bona permanentia et in codicem redacta vestrae autonomiae.[69] Foederationes

30. Foederatio est magni momenti structura communionis inter monasteria quae idem charisma communicant, ne segregata maneant.

Praecipuus finis foederationum est vitam contemplativam promovere in monasteriis quae ad eas pertinent, iuxta proprii charismatis postulata, et adiumento providere in permanenti et initiali institutione, necnon in veris necessitatibus, per monialium permutationem et bonorum temporalium communicationem; ad hos fines consequendos hae agendi rationes foveantur et multiplicentur oportet.[70] 

Clausura

31. A mundi separatio, necessaria iis qui Christum sequuntur in vita religiosa, pro vobis, sorores contemplativae, habet praecipuam manifestationem in clausura, quae locus est Ecclesiae sponsae intimitatis: « Signum est unicae coniunctionis Ecclesiae-Sponsae cum Domino admodum dilecto ».[71]

Clausura divisa est in quattuor varias formas et gradus:[72] praeter illam cunctis Institutis religiosis communem, sunt tres propriae formae communitatum vitae contemplativae, dictae papalis, constitutionalis et monastica. Clausura papalis est illa « iuxta normas ab Apostolica Sede datas»[73] servanda et munera externa apostolatus excludit.[74] Clausura constitutionalis definitur normis propriarum Constitutionum; atque clausura monastica, etiamsi servet notionem «strictioris disciplinae »[75] pro illa communi, cum primario officio cultus divini coniungere sinit ampliores formas accipiendi personas et hospitalitatis, semper autem secundum proprias Constitutiones. Communis clausura ex his quattuor minus clausa est.[76]

Multiplices modi observandi clausuram in eodem Ordine haberi debent uti divitiae et non impedimentum communionis, diversas interpretandi rationes in superiorem quandam unitatem recidentes.[77] Haec communio effici poterit variis in formis occursus et cooperationis, maxime in permanenti et initiali institutione.[78]

Opus perficiendum

32. Opus perficiendum vobis quoque communicatio est operae quam Deus creator in mundo perficit. Huiusmodi actuositas arte vos coniungit cum iis qui responsaliter operantur ut de fructu manuum suarum vivant (cfr Gn 3, 19), quo ad operam creationis conferant et hominibus serviant; praesertim solidales vos efficit cum pauperibus qui sine labore perficiendo vivere nequeunt quique saepius, etiamsi opus navant, providentiali fratrum auxilio indigent.

Ne opus contemplationis spiritum exstinguat, sicut nos magni contemplationis magistri docent, utque vestra vita sit «re spirituque pauper in operosa sobrietate consumenda » sicut per sollemne votum evangelici consilii paupertatis professio vobis imponit,[79] opus devote et fideliter expleatur, absque coercitione cultus hodierni humani cultus ad effectus actuositatemve compellit. Esto vobis adhuc semperque validum traditionis Benedictinae dictum « ora et labora », quod ad aequam necessitudinem educat inter ad Absolutum tensionem et cotidianis in responsalitatibus studium, inter contemplationis quietem et ministerii alacritatem.

Silentium

33. In vita contemplativa, potissimum ea integre contemplativa, utique consideramus silentio a Praesentia Dei habitato magnum pondus tribui, tamquam loco necessario Verbum audiendi ac ruminandi quod praesumitur ad fidei contuitum qui Dei praesentiam cernit in historia personali fratrum sororumque, quos Dominus vobis donat atque in mundi huius temporis vicissitudinibus. Silentium vacuum sui ipsius est ad acceptioni locum praebendum; in interiori rumore nihil nemoque accipi potest. Vestra vita integre contemplativa postulat « tempus et capacitatem silendi ad auscultandum »[80] Deum hominumque clamorem. Taceat igitur carnis lingua et loquatur lingua Spiritus, amore quem unaquaeque vestrum alit pro suo Domino permota.[81]

Hac in re exemplum est vobis Beatissimae Virginis Mariae silentium quae Verbum accipere valuit quoniam mulier fuit silentii: minime sterilis, vacui silentii; e contra, pleni divitisque silentii. Virginis Matris silentium est etiam caritate locuples, quod ad Alium aliosque accipiendos disponit.

Communicationis instrumenta

34. Nostra in societate digitalis cultura modo decretorio instat super mentis institutionem et necessitudines cum mundo, ac praecipue cum personis. Hae culturales condiciones communitates contemplativas immunes nihil dimittunt. Haec profecto instrumenta institutioni communicationique utilia esse possunt, sed ad prudentem discretionem vos hortamur ut ea institutioni vitae contemplativae ac necessariis communicationibus deserviant et non occasio fiant dissipationis vel evasionis e vita fraterna in communitate, nec damnum vestrae vocationi nec obstaculum vestrae vitae penitus contemplationi dicatae.[82]

Ascesis

35. Ascesis, omnibus cum adiumentis quae Ecclesia praebet ad sui ipsius dominatum et cordis purificationem consequendam, ducit etiam ad nos a rebus omnibus expediendos quae sunt “mundana” ut Evangelii rationem teneamus quae ratio est doni, potissimum sui ipsius doni, tamquam requisiti responsi primo unicoque vestrae vitae amori. Hoc modo fratrum sororumque exspectationibus etiam respondere poteritis necnon moralibus spiritalibusque postulatis inhaerentibus unicuique e tribus consiliis evangelicis quae sollemni voto professae estis.[83]

Hac de re vestra vita plene dicata sensum propheticum funditus induit: sobrietas, seiunctio a rebus, sui ipsius traditio in oboedientia, perspicuitas in necessitudinibus, omnia vobis firmiora durioraque efficiuntur electa reiectione « et “spatii”, congressuum, tot bonorum creatorum. Haec singularis donandi “corpus” suum ratio ».[84] Quod vos stabilitatis vitam elegistis, signum fit eloquens fidelitatis nostro mundo globalizato qui solet moveri usque celerius faciliusque, dum periculum adit numquam agendi radices.

Etiam necessitudines fraternae acriores efficiuntur vita claustrali,[85] quae in communitatibus vincula continuata et proximiora imponit. Vos populo Dei atque humano generi huius temporis, qui tot divisionibus designatur et interdum laceratur, exemplo esse potestis et auxilio iuxta fratrem sororemque manendi ibi quoque ubi diversitates habentur conciliandae, contentiones dimicationesque tractandae, debilitates suscipiendae. Ascesis iuvat quoque propriam infirmitatem contingere eamque Dei et communitatis lenitati committere.

Denique asceticum studium necessarium est ad amanter fideliterque proprium officium cotidianum ferendum, ut occasio sortem tot fratrum in mundo communicandi necnon tacitam et fecundam oblationem pro iis offerendi.

Monialium testimonium

36. Dilectae sorores, quae in hac Constitutione Apostolica scripsimus vobis, vocationem contemplativam amplexantibus, validum est subsidium ad conversationem missionemque vestram in Ecclesia et in mundo renovandam. Valeat Dominus opus suum in cordibus vestris perficere ac vosmet in Seipsum integre convertere, quod finis ultimus est vitae contemplativae;[86]  et communitates seu fraternitates vestrae verae contemplationis et precationis sint palaestrae.

Vobis mundus Ecclesiaque indigent, instar luminum viam virorum mulierumque temporis nostri collustrantium. Sit haec prophetia vestra. Optio quidem vestra non est, sicuti nonnulli reputant, pavidum effugium mundi. In mundo enim perseveratis, etiamsi de mundo non sitis (cfr Io 17, 16-18), et, quamquam ab eo seiunctae, adhibitis signis vos esse Christi proloquentibus, nullo modo desistitis quin pro humanitate intercedatis protinus, angores ac spes, gaudia et afflictationes eiusdem Domino praebentes.[87]

Nolite nos spoliare vestra hac participatione ad mundum humaniorem reddendum et, eo ipso, Evangelii praeceptis magis informatum. Deo coniunctae, clamorem audite fratrum sororumque vestrorum (cfr Ex 3, 7; Iac 5, 4), quae victimae sunt « cultus reiectionis»[88] vel luminis tantum indigent Evangelii. Virtute exerceamini advertendi aures, « quod magis est quam audire »,[89] et ‘spiritualitatem hospitalitatis’ in usu habeatis, ea corde et oratione vestra suscipientes, quae ad hominem creatum ad imaginem et similitudinem Dei (cfr Gen 1, 26) pertinent. Sicut in Adhortatione Apostolica Evangelii gaudium scripsimus, « intercessio a vera contemplatione nos minime disiungit, quia contemplatio alios repellens fallax est ».[90]

Hoc modo testimonium vestrum tamquam necessarium supplementum erit testimonii eorum qui, cum sint in corde mundi contemplationi dediti, testes sunt Evangelii in negotiis et aedificatione civitatis terrenae omnino perseverantes demersi.

37. Sorores contemplativae carissimae, vestram quoque conversationem, sicut omnia alia genera vitae consecratae, comperitis « donum esse Ecclesiae datum, quod oritur in Ecclesia, augetur in Ecclesia, ad Ecclesiam omnino intendit ».[91] Alta igitur in communione cum Ecclesia manete, ut in ea propagatio viva fiatis mysterii Mariae virginis, sponsae et matris, quae Verbum suscipit tueturque ac mundo remittit, ortum et incrementum Christi in cordibus hominum fovens, qui, saepius licet inconscii, Eum tamen sitiunt, qui est « via, veritas et vita » (Io 14, 6). Instar Mariae, et vos ‘scalae’ estote, per quas descendit Deus ad homines conveniendos et ascendit homo ad conveniendum Deum atque ad vultum Eius in vultu Christi contemplandum.

CONCLUSIONES ET DISPOSITIONES

 

Attentis omnibus hactenus expositis, disponimus atque statuimus quae sequuntur.

Art. 1. Ratione habita can. 20 CIC, supra expositis perattente 37 articulis perpensis, hac Constitutione Apostolica Vultum Dei quaerere promulgata, derogatur canonibus Codicis Iuris Canonici, qui cuivis articulo huius Constitutionis partim directe forte sint contrarii;

Et singillatim, qua huic Constitutioni directe sunt contrarii, articulis, qui normas vel dispositiones praebent:

– Constitutionis Apostolicae Pii PP. XII Sponsa Christi, diei 21 novembris 1950: Statuta generalia Monialium;

– Instructionis Sacrae Congregationis Religiosorum Inter praeclara, diei 23 novembris 1950;

– Instructionis Congregationis pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae Verbi Sponsa, de vita contemplativa deque monialium clausura, diei 13 maii 1999.

Art. 2 § 1. Haec Constitutio adloquitur sive Congregationem pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae sive singula monasteria monialium vitae contemplativae vel quae integre ad vitam contemplativam ordinantur, foederata vel non foederata.

§ 2. Hac Constitutione Apostolica ordinantur res, quae supra, ad n. 12, recensitae sunt ac dein ad nn. 13-35 explicatae.

§ 3. Congregatio pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae – concorditer quotiescumque necesse est cum Congregatione pro Ecclesiis Orientalibus vel Congregatione pro Gentium Evangelizatione – ordinabit singulas vias ad effectum deducendi has normas constitutivas pro diversis monasticis traditionibus atque attentis variarum familiarum charismatibus.

Art. 3 § 1. Singula monasteria peculiari diligentia per idoneas structuras in ratione vitae communitatis seligenda, curent institutionem permanentem, quae humus quasi est uniuscuiusque gradus formationis, iam inde ab initio.

§ 2. Ad congruam institutionem permanentem confirmandam, foederationes cooperationem inter monasteria foveant per mutuam commutationem subsidiorum formationis et per usum instrumentorum communicationis digitalis, salva semper necessaria sobrietate morum.

§ 3. Praeter diligentiam in eligendis sororibus, quae, officium institutorium exercentes, vocantur ad candidatas in earundem interioris maturationis itinere comitandas, singula monasteria et foederationes institutionem institutricum earumque quae sociatam operam praestant corroborent.

§ 4. Sorores magnae prudentiae institutionis muneri deputatae, servatis de iure servandis, peculiaria formationis curricula etiam extra moenia monasterii sui frequentare possunt, aptis retentis condicionibus propriique charismatis necessitatibus consentaneis. De his rebus Congregatio pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae normas peculiares promulgabit.

§ 5. Peculiari sollicitudine monasteria spirituali ac vocationali discretioni consulent, dum comitantur singillatim unamquamque candidatam atque apta formationis fovent itinera, necnon semper meminerint amplum temporis spatium primae institutioni esse tribuendum.

§ 6. Licet constitutio communitatum internationalium et multiculturalium charismatis universalitatem extollat, omnino tamen delectus candidatarum alias apud Nationes ad tuendam tantum monasterii conservationem est vitandus. Redigantur normae, quae hoc curent observandum.

§ 7. Ad insignem institutionem praestandam, domus primae formationis, pro adiunctis, variorum monasteriorum communes promovebuntur.

Art. 4 § 1. Cum sit oratio cor ipsum vitae contemplativae, monasterium quodque cursum diei proprii exigat ad existimandum an Dominus eiusdem principem obtineat locum.

§ 2. Perpendetur an celebrationes communitariae reapse vivus sint cum Domino occursus.

Art. 5 § 1. Lectionis divinae considerato pondere, omne monasterium definiat tempora et modos necessitatibus lectionis seu auditionis, ruminationis, orationis, contemplationis et communicationis Sacrae Scripturae idoneos.

§ 2. Cum communicatio transfigurationis a Verbo peractae presbyteris, diaconis, aliis consecratis et laicis signum sit verae communionis ecclesialis, monasterium quodque discernat modos huius spiritualis irradiationis ad extra.

Art. 6 § 1. Monasterium quodque in ratione communitariae et fraternae conversationis elaboranda, praeter sedulam praeparationem celebrationum eucharisticarum, congrua caveat tempora adorationis eucharisticae, opportunitatem eidem accedendi christifidelibus quoque Ecclesiae loci praebens.

§ 2. Peculiari studio cappellanis, confessariis et spiritualibus moderatoribus seligendis consulatur, consideratis peculiaritate charismatis ac necessitatibus vitae fraternae in communitate.

Art. 7 § 1. Quae sunt ad ministerium auctoritatis exercendum vocatae, praeter curam sui ipsius formationis, genuino fraternitatis servitiique gubernentur spiritu, quo libertatis responsalitatisque condiciones foveant secundas, ut discretionem sive personalem sive communitariam promoveant atque communicationem in veritate omnium quae aguntur, putantur, sentiuntur.

§ 2. Communitatis ratio libenter suscipiat suscitetque humanorum ac spiritualium donorum uniuscuiusque sororis commercium in mutuum incrementum et in fraternitatis profectum oblatum.

Art. 8 § 1. Iuridicae autonomiae respondere debet genuina autonomia vitae, scilicet: numerus etiam minimus sororum, dummodo maior earum pars non sit aetate provecta; vis animi in charismate vivendo tradendoque necessaria; vera instituendi ac gubernandi facultas; dignitas et qualitas vitae liturgicae, fraternae ac spiritualis; efficacia ac praesentia in Ecclesia loci; copia sui ipsius sustentationis; congrua forma aedificii monastici. Quae rationes una simul in universumque sunt amplectandae.

§ 2. Nisi haec postulata verae monasterii autonomiae subsistant, Congregatio pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae opportunitatem perpendet Commissionis ad hoc constituendae, quae componatur ab Ordinario, Praeside foederationis, Adsistente foederali et Abbatissa vel Priorissa monasterii. Quod propositum utique eo pertineat, ut adsectationis persequatur iter sive ad monasterium instaurandum sive ad eiusdem ineundum exitum.

§ 3. Iter hoc etiam affiliationem cum alio monasterio comprehendere potest vel traditionem in manus Praesidis foederationis cum eiusdem Consilio, si monasterium foederatum est. Quidquid est ultimum consilium competit ad Congregationem pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae.

Art. 9 § 1. Omnia monasteria initio ad foederationem quandam oportebit accedant. Si peculiares propter causas monasterium foederari non poterit, per Capituli suffragium, licentiam ab Apostolica Sede expetat, ad quam spectat opportune discernere an monasterio concedi possit facultas ad foederationem non pertinendi.

§ 2. Foederationes poterunt effingi neque proprie neque tantum iuxta geographicam rationem, sed pro affinitate spiritus et consuetudinum. Viae ad haec exsequenda a Congregatione pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae designabuntur.

§ 3. Ad formationem quoque et certas necessitates auxilium praestabitur, subvenientibus monialium permutatione opumque participatione iuxta Congregationis pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae disposita, quae facultates insuper Praesidis et Consilii Foederationis definiet.

§ 4. Consociatio, etiam iuridica, monasteriorum cum congruenti Ordine virorum fovebitur. Confoederationes quoque fulcientur atque constitutio Commissionum internationalium diversorum Ordinum, Statutis a Congregatione pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae approbatis.

Art. 10 § 1. Monasterium quodque severum post examen, propriis veritis consuetudinibus ac Constitutionum placitis, ab Apostolica Sede postulet quaenam forma clausurae sit ipsi amplectenda, si forte ratio expetatur alia ac vigens illa.

§ 2. Post unam selectam et approbatam ex praevisis clausurae formis, omne monasterium curet, ut eidem adhaereat ac secundum disciplinam vivat, quam eadem exigit.

Art. 11 § 1. Etiamsi communitates quaedam monasticae, secundum ius proprium proventibus frui possunt, nullo modo tamen munere operandi ipsae se eximant. § 2. Communitatibus contemplationi deditis fructus operis non modo finem habeat digni praestandi subsidii, sed etiam pauperum necessitatibus ac monasteriorum egenorum usui subveniendi.

Art. 12. Cotidianus cuiusque monasterii cursus opportuna tempora comparet silentii, ut condiciones orationi contemplationique provehantur idoneae.

Art. 13. Monasterium quodque in sua communitatis ratione aptis instrumentis decernendis det operam, per quae studium asceticum vitae monasticae exprimitur, ut eam magis propheticam et credibilem efficiat.

Dispositio finalis

Art. 14 § 1. Congregatio pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae novam Instructionem, secundum spiritum et normas huius Constitutionis Apostolicae, edicet de rebus sub n. 12 relatis.

§ 2. Articuli Constitutionum seu Regularum singulorum Institutorum, postquam novis his dispositionibus aptati sunt, Apostolicae Sedis approbationi erunt subiciendi.

Datum Romae apud S. Petrum die XXIX mensis Iunii, in Sollemnitate SS. Petri et Pauli Apostolorum, anno MMXVI, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri quarto.

 

FRANCISCUS PP.


[1] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, 19.

[2] I, 1, 1: PL 32, 661.

[3] Adh. Ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 169: AAS 105 (2013), 1091.

[4] Ep. Ap. Ad personas consecratas occasione Anni Vitae consecratae dicati (21 Novembris 2014), II, 2: AAS 106 (2014), 941.

[5] Ioannes Paulus II, Adh. Ap. postsynodalis Vita consecrata (25 Martii 1996), 68: AAS 88 (1996), 443.

[6] Benedictus XVI, Adh. Ap. postsynodalis Verbum Domini (30 Septembris 2010), 83: AAS 102 (2010), 754.

[7] Ioannes Paulus II, Adh. Ap. postsynodalis Vita consecrata (25 Martii 1996), 59: AAS 88 (1996), 432.

[8] Cfr CIC can. 573 § 1.

[9] Ioannes Paulus II, Adh. Ap. postsynodalis Vita consecrata (25 Martii 1996), 16: AAS 88 (1996), 389.

[10] Benedictus XVI, Adh. Ap. postsynodalis Verbum Domini (30 Septembris 2010), 83: AAS 102 (2010), 754.

[11] Cfr Ioannes Paulus II, Adh. Ap. postsynodalis Vita consecrata (25 Martii 1996), 18: AAS 88 (1996), 391-392.

[12] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 44; Ioannes Paulus II, Adh. Ap. postsynodalis Vita consecrata (25 Martii 1996), 3.29: AAS 88 (1996), 379.402.

[13] Regula 58, 7.

[14] Ioannes Paulus II, Adh. Ap. postsynodalis Vita consecrata (25 Martii 1996), 8: AAS 88 (1996), 382-383.

[15] Cfr Id., Ep. Ap. Orientale lumen (2 Maii 1995), 9: AAS 87 (1995), 754.

[16] Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 44.

[17] Benedictus XVI, Adh. Ap. postsynodalis Verbum Domini (30 Septembris 2010), 83: AAS 102 (2010), 754.

[18] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Perfectae caritatis, 5.

[19] Ibid., 1.

[20] Cfr Ioannes Paulus II, Adh. Ap. postsynodalis Vita consecrata (25 Martii 1996), 14: AAS 88 (1996), 387.

[21] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 46; Id., Decr. Christus Dominus, 35; Id., Decr. Perfectae caritatis, 7. 9; CIC can. 674.

[22] Cfr CIC can. 667 § 2-3.

[23] Cfr Ioannes Paulus II, Ep. Ap. Orientale lumen (2 Maii 1995), 9: AAS 87 (1995), 754.

[24] Cfr Franciscus Assisiensis, Canticum fratris solis: FF 263.

[25] Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 44.

[26] Cfr Id., Decr. Perfectae caritatis, 2.

[27] Cfr Clara Assisiensis, III Epistola ad sanctam Agnetem de Praga, 8: FF 2276.

[28] Franciscus Assisiensis, Laudes Dei altissimi, 3. 4, FF, p. 47.

[29] Teresia a Iesu, Obras completas. Poesías, Editorial Monte Carmelo, Burgos 2011, 1368.

[30] Cfr Dionysius Cartusianus, Enarrationes in cap. 3 Can. Cant. XI, 6, in Doctoris Ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera Omnia, VII, Typis Cartusiae, Monstrolii 1898, 361.

[31] Franciscus Assisiensis, Canticum fratris solis, 4, FF, p. 40.

[32] N. 83: AAS 105 (2013), 1054-1055.

[33] Cfr Ioannes Paulus II, Adh. Ap. postsynodalis Vita consecrata (25 Martii 1996), 65: AAS 88 (1996), 441; CIC can. 664.

[34] Ibid., 66: AAS 88 (1996), 442.

[35] Ibid., 69: AAS 88 (1996), 444; cfr CIC can. 661.

[36] Cfr Congregatio pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae, Instr. Ripartire da Cristo. Un rinnovato impegno della vita consacrata nel Terzo Millennio (19 Maii 2002), 18.

[37] Cfr Ioannes Paulus II, Adh. Ap. postsynodalis Vita consecrata (25 Martii 1996), 65: AAS 88 (1996), 441.

[38] Cfr CIC cann. 648 § 1 e 3; 657 § 2.

[39] Salutatio in concludenda Sancta Missa, 2 Februarii 2016,: L’Osservatore Romano, 4 Februarii 2016, p. 6; cfr CIC can. 673.

[40] Cfr Conc. Oecum. Vat. II. Const. Sacrosanctum Concilium, 83; CIC cann. 1173; 1174/1.

[41] Cfr Benedictus XVI, Catechesis (28 Decembris 2011): Insegnamenti VII/2 (2011), 980-985; CIC can. 663 § 4; Congregatio pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae, Instr. Il servizio dell’autorità e l’obbedienza, 11 Maii 2008, 31.

[42] Benedictus, Regula, 43, 3.

[43] Cfr Franciscus Assisiensis, Regula non bullata 23,10, FF, p. 211.

[44] Cfr Clara Assisiensis, III Epistola ad sanctam Agnetem de Praga, 12. 13: FF 2276.

[45] Regula, 4, 55.

[46] Cfr Benedictus XVI, Adh. Ap. postsynodalis Verbum Domini (30 Septembris 2010), 86: AAS 102 (2010), 757; CIC can. 663/3.

[47] Adh. Ap. postsynodalis Vita consecrata (25 Martii 1996) 94: AAS 88 (1996), 469; cfr CIC can. 758.

[48] Cfr Congregatio pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae, Instr. Ripartire da Cristo. Un rinnovato impegno della vita consacrata nel Terzo Millennio (19 Maii 2002), 25; Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), 43: AAS 93 (2001), 297.

[49] Cfr Benedictus XVI, Adh. Ap. postsynodalis Verbum Domini (30 Septembris 2010), 86: AAS 102 (2010), 758; CIC cann. 754-755.

[50] Cfr Ioannes Paulus II, Adh. Ap. postsynodalis Vita consecrata (25 Martii 1996), 94: AAS 88 (1996), 470.

[51] Benedictus XVI, Adh. Ap. postsynodalis Verbum Domini (30 Septembris 2010), 87: AAS 102 (2010), 759.

[52] Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Presbyterorum Ordinis, 5; cfr CIC can. 899.

[53] Franciscus Homilia in Sollemnitate Sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi (26 Maii 2016): L’Osservatore Romano, 27-28, Maii 2016, p. 8; cfr CIC can. 663 § 2.

[54] Cfr Ioannes Paulus II, Homilia in Sollemnitate Sacratissimi Corporis et Sanguinis Christi (14 Iunii 2001), 3: AAS 93 (2001), 656.

[55] Id., Litt. Encycl. Ecclesia de Eucharistia (17 Aprilis 2003), 6: AAS 95 (2003), 437.

[56] Id., Ep. Ap. Mulieris dignitatem (15 Augusti 1988), 26: AAS 80 (1988), 1716.

[57] Cfr Bulla Misericordiae Vultus, 1: AAS 107 (2015), 399; CIC cann. 664; 630.

[58] Congregatio pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae, Instr. La vita fraterna in comunità. Congregavit nos in unum Christi amor (2 Februarii 1994), 10.

[59] Ioannes Paulus II, Adh. Ap. postsynodalis Vita consecrata (25 Martii 1996), 21: AAS 88 (1996), 395.

[60] CIC, can. 603.

[61] Ioannes Paulus II, Ep. Ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), 43: AAS 93 (2001), 296-297.

[62] Cfr Conc. Ecum. Vat. II, Decr. Perfectae caritatis,15; CIC, can. 602.

[63] Cfr Congregatio pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae, Instr. La vita fraterna in comunità. Congregavit nos in unum Christi amor (2 Februarii 1994); CIC cann. 607 § 2; 608; 665; 699 § 1.

[64] Ibid., 32; cfr CIC cann. 619; 630; 664.

[65] Cfr Allocutio ad participantes Iubilaeum Vitae Consecratae (1 Februarii 2016): L’Osservatore Romano, 1-2 Februarii 2016, p. 8.

[66] Benedictus, Regula, IV, 70-71.

[67] Ep. Ap. Ad personas consecratas occasione Anni Vitae Consecratae dicati  (21 Novembris 2014), II, 3: AAS 106 (2014), 943.

[68] Ibid.

[69] Cfr ibid.; CIC cann. 614-615; 628 § 2-1; 630 § 3; 638 § 4; 684 § 3; 688 § 2; 699 § 2; 708; 1428 § 1-2.

[70] Cfr CIC cann. 582; 684 §3.

[71] Ioannes Paulus II, Adh. Ap. postsynodalis Vita consecrata (25 Martii 1996), 59: AAS 88 (1996), 431.

[72] Cfr ibid., 59; CIC can. 667.

[73] CIC, can. 667 § 3.

[74] Ibid., can. 674.

[75] Ibid., can. 667 § 2.

[76] Cfr Ibid., can. 667 §1.

[77] Cfr Allocutio die 13 Octobris 1994 habita in Synodo Episcoporum de La vita consacrata e la sua missione nella Chiesa e nel mondo (relata in: “Vida Religiosa” 115, n. 7, Iulii-Septembris 2013).

[78] Cfr Lett. ap. A tutti i consacrati in occasione dell’Anno della Vita Consacrata (21 Novembris 2014), II, 3: AAS 106 (2014), 942-943.

[79] Cfr CIC can. 600.

[80] Nuntius ad XLVIII Diem Mundialem Communicationum Socialium (1 Ianuarii 2014): AAS 106 (2014), 114; cfr Congregatio pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae, Instr. La vita fraterna in comunità. Congregavit nos in unum Christi amor (2 Februarii 1994), 10 et 34.

[81] Cfr  Clara Assisiensis, IV Epistula ad Agnetem, 35: FF 2908.

[82] Cfr CIC can. 666.

[83] Cfr Salutatio post S. Missam pro personis consecratis (2 Februarii 2016): L’Osservatore Romano, 4 Februarii 2016, p. 6; CIC cann. 599-601; 1191-1192.

[84] Ioannes Paulus II, Adh. Ap. postsynodalis Vita consecrata (25 Martii 1996), 59: AAS 88 (1996), 431.

[85] Cfr Congregatio pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae, Instr. La vita fraterna in comunità. Congregavit nos in unum Christi amor (2 Februarii 1994), 10.

[86] Cfr Clara Assisiensis, Epistula ad Agnetem III, 12-13: FF 2888; Epistula ad Agnetem IV, 15: FF 2902.

[87] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, 4.

[88] Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 novembris 2013), 53: AAS 105 (2013), 1042; cfr ibid. 187ss: AAS 105 (2013), 1098ss.

[89] Ibid., 171: AAS 105 (2013), 1091.

[90] Ibid., 281: AAS 105 (2013), 1133.

[91] G.M. Bergoglio, Allocutio diei 13 octobris 1994 in Synodo Episcoporum habita De vita consecrata eiusque missione in Ecclesia atque in mundo, in Vida religiosa 115/7 (2013)13).


*AAS, vol. CVIII (2016), n. 8, pp. 835-861.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana