Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS PP.

LITTERAE APOSTOLICAE

SERVO DEI NICOLAO RUSCA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit » (Mt 10, 22).

Hic Dei Servus bonum exemplum attulit veri pastoris qui vitam pro ovibus dat ut veritatem Evangelii perennem martyrio testificetur.

Ille ortus est in municipio Bedano vulgo dicto die XX mensis Aprilis anno MDLXIII prope Luganum (Ticinum) quod eo tempore ad dioecesim Comensem pertinebat. Studiis apud Collegium Helveticum Mediolani perfectis, sacerdos constitutus est anno MDLXXXVII. Insequenti anno parochus factus est paroeciae regionis Sessa-Monteggio in Ticino. Humanis et spiritalibus dotibus necnon magno pastorali studio eius conspectis, anno MDXC translatus est ad magni aestimatum archipresbyteratum Sundrii, urbis primariae Vallis Telinae, quae eo tempore ad Rempublicam Trium Ligarum pertinebat, hodie autem inter Grisonum Pagum circumscribitur. Eo in loco usque ad mortem mansit. Interea omnes vires intendit in servitium illius frequentis paroeciae inter Planitiem Padanam et Helvetiam sitae. Dum gregem catholicum Sundrii curabat, studiose dedit operam ut sacramenta administrarentur, adulti christiani per catechesim docerentur necnon in fidem corrobarentur ac bona Ecclesiae attente custodirentur. Insuper prudentia et aequilibrio usus est in regione ubi conflictus inter confessiones haud raro exoriebantur. Numquam dubitavit cum Reformatis colloqui. Enimvero fides multorum catholicorum confirmabatur gratia eruditionis theologicae qua ille est usus in disceptationibus. Eluxit tamquam presbyter exemplaris et super Iesum Pastorem aedificatus et a Concilio Tridentino propositus. Cum aliarum confessionum pastores eorumque sectatores uberum fructum ex eius labore animadvertissent, in odio eum habere coeperunt. A duobus profecto criminibus a Reformatis in se allatis integre absolutus, ipse alios deinde fratres sacerdotes accusatos feliciter defendit, qua de causa nonnulli eius inimici constituerunt se auctuositatem apostolicam in hunc parochum scelerate vindicare. Ideo noctu inter dies XXIV et XXV mensis Iulii anno MDCXVIII, quidam coetus virorum armatorum, a pastore Reformato ductus, domum archipresbyteralem circumdederunt Servumque Dei ceperunt. Deinde eum ad Curiam Raetorum deduxerunt, ubi in solitariam custodiam eum mandaverunt fere per mensem. Postea translatus est in Tosanam ut iudicium subiret apud tribunal speciale. Hoc enim in tribunali novem fuerunt ministri partis extremae synodi Pastorum Cinereorum, ad severitatem Calvinianam allecti, qui iudicium contra Dei Servum coactare potuerunt. Cum vero causidici ex Sundrio reiecti sint, oportuit Servus Dei seipsum defenderet.

Tametsi cunctas accusationes refellit, tormento tamen funium subiit diebus III et IV mensis Septembris. Cum persecutores petivit ut se sacramentaliter confiteretur ac Eucharistiam acciperet, pastores Reformati eum deriserunt atque tormenta in eum eo atrocius reddiderunt ut Nicolaus Rusca, archipresbyter Sundrii, mortuus sit de suppliciis sibi inflictis.

Crescente autem in dies martyrii eius fama et priscis conflictibus religionibus demum solutis, primus cuius animum vita Nicolai Rusca excitavit fuit Pater Aloisius Guanella, hodie Sanctus. Sed tribunal in dioecesi Comensi componendum ut Processus Ordinarius ageretur non ante Kalendas Februarias anni MCMXXXI est compositum. Die XXIII mensis Maii anno MCMXCVII Congregatio de Causis Sanctorum Processum Informativum et Supplementum Inquisitionis dioecesanae valida declaravit. Consultores Historici, die VI mensis Maii MMIII congressi, et Consultores Theologi, in Congressu Peculiari die XXVII mensis Martii anno MMIX congressi, votum favens protulerunt. Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria diei XI mensis Novembris anno MMXI mortem Servi Dei verum martyrium iudicaverunt. Benedictus XVI mandavit ut super martyrio Servi Dei Decretum die X mensis Decembris anno MMXI conscriberetur statuitque ut sollemnis ritus eius beatificationis Sundrii die XXI mensis Aprilis anno MMXIII celebraretur.

Hodie igitur, in praedicta urbe, de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Dei Servum Nicolaum Rusca in Beatorum numerum adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Didaci Coletti, Episcopi Comensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Servus Dei Nicolaus Rusca, martyr, sacerdos dioecesanus, pastor secundum Cor Christi, prorsus animarum bono deditus, pro quibus propriam vitam tradere non haesitavit, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die quarta mensis Septembris, qua in caelum natus est, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Quae vero per has Litteras statuimus, ea firma sint in perpetuum, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Aprilis, anno Domini MMXIII, Pontificatus Nostri primo.

De mandato Summi Pontificis
loco Secretarii Status

PETRUS PAROLIN
Archiepiscopus tit. Aquipendiensis


*AAS, vol. CVII (2015), n. 1, pp. 18-20.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana