Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATAE MARIAE A GUADALUPE
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

« Unusquisque nostrum proximo placeat in bonum ad aedificationem » (Rom 15, 2).

« Mater Lupita », sic amabiliter suis ab infirmis vocabatur beata Maria a Guadalupe, saeculari nomine Anastasia Guadalupe García Zavala appellabatur, quae erga proximum ex amore perfectionem repperit, cum humanam naturam penitus cognosceret, quae ad communem destinatur, non seorsum felicitatem singulorum. Eo quod tradendam aliis se curavit, suum detegit ingenium ad verum bonum naturaliter ac funditus inclinatum, quod eam ad aegros, pauperiores potissimum, totam vitam dicandam compulit.

Beata Maria a Guadalupe die XXVII mensis Aprilis anno MDCCCLXXVIII in oppido Zapopan, Jolisco, Mexicana in Natione, nata est, ubi postridie in paroecia sancti Petri Apostoli baptismi lavacro abluta est. Cum pater tabernam possideret rerum religiosarum, contra Basilicam Dominae Nostrae Zapopan positam, parva Lupita templum itare solebat et inde a pueritia magnam in pauperes dilectionem ostendit, caritatis navans operam. Die VIII mensis Septembris anno MDCCCLXXXVII, a matertera Libranda Orozco (nunc Venerabili Dei Serva), conditrice Instituti Franciscanarum Dominae Nostrae, comparata, ad sacram Synaxin primum accessit. Comis erat Lupita indole et venusta, modesta tamen et sincera, amabilis et omnibus benevola. Cum XXIII annos nata matrimonio destinata esset, Dominum ad vitam religiosam vocantem animadvertit, peculiari studio in aegros pauperesque converso. Hunc suum animi motum cum spiritali moderatore, patre Cypriano Iñiguez, communicavit, qui vicissim dixit se condere cogitasse. Congregationem religiosam ad infirmos loci valetudinarii curandos et ab ea auxilium in hac re perficienda petivit. Sic Congregationem Servarum S. Margaritae Mariae et Pauperum una simul die VIII mensis Decembris anno MCMI condiderunt. In valetudinario, quod initio multis rebus carebat, mater Lupita aegrorum ministrae potissimum sustinuit officium, omne in se suscipiens munus quod corpus spiritumque hospitum reficere posset. Anno MCMXXXV Archiepiscopus Guadalaiarensis Congregationem approbavit et Dei Serva antistita generalis est electa, quod munus per totam vitam gessit. Licet ad divitem domum pertineret, laetanter ad perparcam vitam se accommodavit, cum humiliora expediret atque spiritales filias doceret ut paupertatem adamarent, aptiorem in modum aegros curaturae. Cum valetudinarium in graves difficultates incidisset, licentiam ipsa flagitavit a spiritali moderatore ut stipem in viis petere posset atque, qua licentia obtenta, cum aliis sororibus multos annos adlaborans, aegros sustentare potuit. Tempore Ecclesiae in Mexico persecutionis, mater Lupita, suam et sororum vitam in discrimen adducens, nonnullos intra valetudinarium sacerdotes et excellentissimum Franciscum Orozco y Jiménez, Archiepiscopum Guadalaiarensem, abscondidit. Sorores item sauciatos ipsos milites persecutores alebant curabantque; hanc propter causam commorantes apud valetudinarium milites non modo sorores non inquietabant, sed easdem aegrosque defendebant. De proximo amando et colendo sorores ipsa docuit, cum in omnem hominem Christum praesentem respiceret. Ea viva, in Mexicana Republica XI condita sunt instituta atque eius post mortem Congregatio compluribus in Nationibus crevit. Acrem post morbum, mater Lupita die XXIV mensis Iunii anno MCMLXIII Guadalaiarensi in urbe LXXXV annos nata obdormivit in Domino, atque ex ilio tempore sanctitatis fama ipsa affecta est. Eximium eius exemplum omnibus fidelibus fuit caritatis incitamento, qui Domini amorem cum proximo communicarent. Totus Guadalaiarensis populus unanimiter amorem animumque gratum erga matrem Lupitam ostendit atque in aliis etiam locis, ubi Congregatio valetudinaria moderabatur, ipsa est amata aestimataque, ita ut eius funus magna hominum caterva participavit, quandoquidem magna sanctitatis fama illa fruebatur.

Annis MCMLXXXIV-MCMLXXXVI dioecesana Inquisitio in Archidioecesi Guadalaiarensi peracta est. Consultores Theologi, in Peculiari Congressione die VII mensis Ianuarii MM coadunati, eius virtutibus heroice exercitis sunt suffragati. Idem censuerunt Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria coadunati die XXI mensis Martii anno MM. Coram Decessore Nostro beato Ioanne Paulo II die I mensis Iunii anno MM Decretum de Venerabilis Dei Servae Mariae a Guadalupe virtutibus heroum in modum exercitis evulgatum est. His servatis iure statutis rebus, die XX mensis Decembris anno MMIII Decretum de miraculo prodiit atque statum est beatificationis ritum in papali Basilica sancti Petri die XXV mensis Aprilis anno MMIV actum iri. Pro canonizatione putata sanatio est exhibita, quam die XV mensis Decembris anno MMXI Medici Consultores Congregationis de Causis Sanctorum ad scientiam inexplicabilem iudicarunt. Post felicem exitum Congressionis Theologorum Consultorum, Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria coadunati, hanc sanationem verum esse miraculum censuerunt et Decretum super Miro die XX mensis Decembris anno MMXIII foras est emissum. In Consistorio die XI mensis Februarii anno MMXIII Decessor Noster Benedictus XVI statuit ut canonizationis ritus die XII subsequentis mensis Maii celebraretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc ediximus formulam: Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum Consilio, Beatos Antonium Primaldum et Socios, Lauram a Sancta Catharina Senensi et Mariam a Guadalupe García Zavala Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die duodecimo mensis Maii, anno Domini bis millesimo tertio decimo, Pontificatus Nostri primo.

EGO FRANCISCUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti,
Proton. Apost.


*AAS, vol. CVII (2015), n. 12, pp. 1231-1234.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana