FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
QUIBUS BEATIS ANTONIO PRIMALDO ET SOCIIS
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*
« Laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni » (Ap 7, 14).
Martyrium Antonii Primaldi et Sociorum, filiorum Ecclesiae Hydruntinae, factum est cum imperium Turcicum Ottomanicum ad occidentem partem propagaretur, quod, Constantinopoli anno MCCCCLIII capta magnaque Balcaniae parte occupata, ad summum fastigium erat elatum.
Die XVIII mensis Iulii anno MCCCCLXXX, magna classis Turcica in oram Hydruntinam appulit, potentissimo exercitu magnaque copia tormentorum referta. Obsessa urbe, cum navarchus Turcicus, Gedik Achmet Pascià, imperavit ut iri deditionem venirent atque Sultano se subderent; ipsi cedere recusaverunt. Eo tempore urbs Hydruntina munita erat modico exercitu, haud pari ad incursum huiusmodi arcendum, quapropter ipsorum erat civium urbem defendere, qui magna cum fortitudine restiterunt. Quindecim post dies quam pyrobola sunt coniecta, Hydruntum ab hostibus die XII mensis Augusti expugnatum est, qui, postremo desperatae defensionis vestigio extincto et urbe item saeve depopulata, ingressi sunt ecclesiam cathedralem atque Archiepiscopum Stephanum Pendinelli, canonicos, sacerdotes et plures fideles ibi orantes trucidaverunt. Postridie Gedik Achmed Pascià iussit omnes viros superstites, saltem quindecim annos, qui circiter DCCC adnumerabantur, congregari suum in conspectum extra moenia ad collem Minervae. Inibi dux, per interpretem, imperavit ut fidem christianam negarent et Islamicam religionem pro vitae commutatione amplecterentur. Sine ulla dubitatione, omnium nomine, respondit Antonius Pezzulla, postea Primaldus cognominatus, qui humili sutoris vel carminatoris munere fungebatur. Plane declaravit se suosque concives credere Iesum Christum Filium Dei esse et Dominum suum et verum Deum; asseruit quoque omnes milies mori malle quam Dominum negare et ad Turcicos transire. Assensum murmurantes, omnes indicaverunt se fideles propriae fidei velle manere, vel vitae impendio. Continuo capitis damnatio est iussa atque omnes caesi sunt eorumque corpora laniata. Cadavera annum eodem in loco inhumata manserunt, quae invenerunt exinde copiae ad urbem liberandam missae. Mense Maio anno MCCCCLXXXI collecta sunt in proximo templo « ad fontem Minervae » et, mense Septembri insequenti, Alfonsus Aragoniae, Hydruntina ab urbe hostibus depulsis, ad cathedralis templi cryptam martyrum corpora transtulit. Voluit tamen ipse ut corporum pars Neapolim transferretur, ubi primum in templo sanctae Mariae Magdalenae, cui hanc ob causam Martyrum vocabulum est additum, deinde in templo sanctae Catharinae Formielli est posita.
Antonius Primaldus Sociique confestim Christi martyres habiti sunt iique beatorum sanctorumve titulo venerati. Quod lata ac producta erga eos devotio necnon nonnullorum templorum Hydrunti et in dioecesi dicatio confirmarunt. Continenter Hydruntina Ecclesia singulis annis die XIV mensis Augusti eorum memoriam recolere consuevit. Anno MDXXXIX primus Processus Informativus ad eorum canonizationem habitus est, qui subinde est actus, ac tandem definite annis MDCCLXX-MDCCLXXI. Die XIV mensis Decembris anno MDCCLXXI Summi Pontificis Clementis XIV Decretum de cultu usque martyribus Hydruntinis tributo prodiit. Die V mensis Octobris anno MCMLXXX Decessor Noster beatus Ioannes Paulus II, quinta centenaria memoria illius eventus interveniente, martyrii locum peregrinus petiit, summopere martyrum memoriam veneraturus. Canonicae legis causa a die XVI mensis Februarii anno MCMXCI ad diem XXI mensis Martii anno MCMXCIII apud Curiam archiepiscopalem Hydruntinam dioecesana Inquisitio pro eorum martyrii ad formam comprobatione est acta, cuius validitas a Congregatione de Causis Sanctorum Decreto die XXVII mensis Maii anno MCMXCIV est agnita. Apud Romanum Dicasterium perfecto Processu, die VI mensis Iulii anno MMVII, Summus Pontifex Benedictus XVI Congregationis sententiam recepit ratamque habuit, facultatem faciens ut idem Dicasterium Decretum super martyrio evulgaret. Canonizationis causa Hydrunti, a die XXVII mensis Iulii anno MMX usque ad diem XVI mensis Aprilis anno MMXI, Venerabili Fratre Donato Negro Archiepiscopo Hydruntino moderante, dioecesana Inquisitio est constituta ad assertam sanationem cognoscendam, ipsamque beatis Antonio Primaldo ac Sociis adscriptam. Congregatio de Causis Sanctorum, die XXVII mensis Maii anno MMXII, Inquisitionis Hydruntinae iuridicam validitatem agnovit atque die XXVIII mensis Iunii anno MMXII Medici Consultores eiusdem Dicasterii decreverunt repentinam, completam, diuturnam, sub hodiernarum cognitionum medicarum lumine inexplicabilem fuisse sanationem. Die XXII mensis Septembris eiusdem anni felici cum exitu Congressio Peculiaris Consultorum Theologorum est acta, atque subsequenti die XI mensis Decembris Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria, hanc sanationem verum miraculum iudicarunt.
Die XX mensis Decembris anno MMXII Summus Pontifex Benedictus XVI Decretum super miraculo foras emisit. Die XI mensis Februarii anno MMXIII Consistorium est factum, in quo Idem Summus Pontifex statuit canonizationem die XII mensis subsequentis Maii actum iri:Hodie igitur in foro Petriano inter sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:
Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Antonium Primaldum et Socios, Lauram a Sancta Catharina Senensi Montoya y Upegui et Mariam a Guadalupe García Zavala Sanctos esse deliberamus, decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Exemplum Antonii Primaldi eiusque Sociorum martyrum, qui singulari fortitudine pro Christi amore mortem amplexi sunt, omnes christifideles imitentur atque unanimiter eos vereantur tamquam Evangelii Christi propugnatores acerrimos quorum constantiam, fidelitatem et gloriosam mortem Ecclesia praedicat et extollit per aeva. Memoria quoque eorum Christi gregem coalescat atque fulgidissima in luce collocet quantum utilitatis et magnitudinis huiusmodi virtutes nobis afferant et vitam nostram sanctiorem reddant.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae apud S. Petrum, die duodecimo mensis Maii, anno Domini bis millesimo tertio decimo, Pontificatus Nostri primo.
EGO FRANCISCUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
*A.A.S., vol. CVI (2014), n. 5, pp. 343-346
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana