Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS PP.

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE BOLOGNESI
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Sed, quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes» (1 Pe 4, 13).

Tota vita Venerabilis Servae Dei Mariae Bolognesi constans et mirabile exercitatio fuit ad dolorem passionemque, cui ipsa sereno animo amoreque obveniebat, se aliis offerens omnino seipsam oblita. Passionibus Christi communicatio omnibus momentis replevit cor eius tali amore et solacio, quod divina gratia tantummodo infundere valet.

In oppido Bosaro apud Rhodigium, proximum Venetiis, die XXI mensis Octobris anno MCMXXIV nata est. Uti puella et iuvenis extremam paupertatem est experta, quae ob nativitatem septem aliorum fratrum gravior facta est, quaeque familiae condiciones oeconomicas magis instabiles reddidit. Praeter inopiam ipsa gravibus ex morbis laboravit, quibus per totam vitam affecta est. Rudimenta tantum elementaria frequentare potuit. Avia materna simplicis et verae fidei exemplis ei magnos religiosos et morales valores communicavit: amorem in Iesum, proximum et naturam. Devotionis nexus, quem Serva Dei a pueritia cum Christo instauravit, omne eius spirituale iter distinguit. Altus officii sensus amorisque erga familiam compulit iuvenem puellam ad magnum responsalitatis pondus mature sumendum, inducens eam ut sive campos coleret sive fratres educaret. Ad quos agmen aliorum puerorum mox adiunctum est ipsi a matribus concreditorum, quae duro opere in campis detinebantur. Nam eam, etiamsi iuvenilis aetatis, ob indolem eius fortem et magnanimam, unicum certum, fidum et amans auxilium considerabant. Haec eius naturalis inclinatio ad amorem in proximum, potissimum indigentiorem, cito in ea vera voluntas facta est pauperiorum aegrotantium et derelictorum ministerio sese dicandi. A iuventute quidem ipsa admodum conscia fuit maximi esse momenti nexum cum Ecclesia, quapropter ab Episcopo postulavit sibi patrem spiritualem, ad quem ipsa humiliter posset vertere ac oboedienter illi parere in christianae perfectionis itinere calcando. Praematura doloris experientia in ea concitavit erga Christum patientem devotionem, singularem generans communionem cum Eius Passione, cuius claram habuit visionem atque participationem ab anno MCMXLIV, ut ipsius vulnera in se receperit. Haec coniunctio eius cum Christo patiente effecit ut Eum in plurimis vultibus hominum patientium agnosceret, quibus ministrare quosque consolari cum amore ac totali deditione conata est usque ad postremum diem vitae suae, omnibus amabilis soror et mater facta. Confestim Venerabilis Serva Dei claram vocationem suam habuit, non tantum ad sponsalem cum Christo coniunctionem, sed etiam ad oblationis, orationis et paenitentiae opus.

Anno MCMXLIX pro fratrum bono ac praesertim sacerdotum victima se obtulit; haec peculiaris condicio secum ferebat tacitam acceptationem omnium mentis et corporis aerumnarum, quae revera fere rituali numero in Mariam se refundebant. Cito vitam suam mutari vidit in quoddam genus « passionis liturgiae », quam ipsa vixit sensu magnanimae participationis Passionis Domini, in clara, constanti et conscia meditatione de morte, cui omni ictu serene se parabat et offerebat. Progrediente aetate eius valetudo in peius usque versa est, quod tamen multiformi et magnanimae beneficae suae navitati minime obsistit, quam nempe explicabat aegrotos visitando, noctu eis in valetudinariis et sanatoriis assidendo, pecuniam et primae necessitatis genera pro multis familiis pauperibus colligendo ac praecipue pupillos apud instituta vel familias accipiendo. Firma fides eius in gravioribus quoque difficultatibus eiusque vis consolationis valebant ad serenitatem iniciendam et fiduciam in divina misericordia infundere etiam iis qui gravibus condicionibus moralibus affligebantur, morbis haud curabilibus, et moribundis. Augescens cardiopathia, quae anno MCMLXXI grave infartum provocavit, eiusque valetudo in peius versa actuosam eius industriam imminuerunt. Vixit in infirmitatis et difficultatis condicione, cui additae sunt incomprehensiones quas ipsa serena indulgentia tulit. Post menses gravium passionum noctu XXX mensis Ianuarii anno MCMLXXX Rhodigii animam suam Deo reddidit.

Augescente fama sanctitatis, in dioecesi Adriensi-Rhodigiensi effecta est Inquisitio dioecesana super virtutibus heroicis, cuius validitas agnita est per Decretum Congregationis de Causis Sanctorum die XXV mensis Maii anno MMI. Consultores theologi congregati in Sessione Peculiari die XXIV mensis Iunii anno MMXI faverunt huic sententiae; idemque iudicarunt Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria die VI mensis Martii insequentis anni. Deinde praebita est quaedam sanatio mirabilis habita, quam Consultores medici die V mensis Iulii anno MMXII censuerunt scientifice inexplicabilem. Consultores theologi in Congresu Peculiari die XIX mensis Novembris eiusdem anni hanc sanationem intercessioni Venerabilis Servae Dei adscripserunt; eandem sententiam tulerunt Paires Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria die IX mensis Aprilis anno MMXIII. Exinde facultatem fecimus Congregationi de Causis Sanctorum ut hac de re Decretum ederet atque decrevimus ut beatificationis ritus die VII mensis Septembris eiusdem anni Rhodigii perficeretur. Hodie igitur Rhodigii de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, S.D.B., Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabilem Servam Dei Mariam Bolognesi in Beatorum numerum adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Lucii Soravito de Franceschi, Episcopi Adriensis-Rhodigiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Dei Serva María Bolognesi, laica, quae, caritatis Evangelio fulta, in corpore spirituque dolentium serva facta est, Iesum Crucifixum imitata, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die tricesima mensis Ianuarii, qua in caelum nata est, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Septembris, anno MMXIII, Pontificatus Nostri primo.

De mandato Summi Pontificis
loco Secretarii Status

PETRUS PAROLIN
Archiepiscopus tit. Aquipendiensis


*AAS, vol. CVII (2015), n. 4, pp. 322-324.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana