FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE APOSTOLICAE SUB PLUMBO DATAE
TEMPLUM SS. SIMONIS ET IUDAE THADDAEI AD TURRIM ANGELAM
FIT TITULUS CARDINALICIUS PRESBYTERALIS*
Purpuratis Patribus assignandi cum haud sufficiant Cardinalicii Presbyterales Tituli, qui in Urbe eminent, cumque ideo oporteat ut novos creemus, Nobis est visum templum
SS. Simonis et Iudae Thaddaei ad Turrim Angelam
ad eam dignitatem attolli posse: merito enim celebratur inter alias Urbis ecclesias. Quapropter Decessorum Nostrorum vestigia secuti atque summa Apostolica usi potestate templum
SS. Simonis et Iudae Thaddaei ad Turrim Angelam
ad gradum Cardinalicii Presbyteralis Tituli evehimus, datis iuribus privilegiisque, quae ad huiusmodi sacras aedes pertinent. Mandamus praeterea ut hae Litterae Nostrae in cleri populique istius templi notitiam perveniant, ut eorum subsidio hac in aede, tanto honore digna iudicata, copiosius edantur pietatis documenta. Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse atque fore volumus, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die altero et vicesimo mensis Februarii, in sollemnitate Cathedrae S. Petri Apostoli, anno Domini bis millesimo quarto decimo, Pontificatus Nostri primo.
EGO FRANCISCUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Protonot. Ap. Franciscus Di Felice
*A.A.S., vol. CVI (2014), n. 3, p. 162
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana