Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
ANTONIO S.R.E. CARDINALI CAÑIZARES LLOVERA

 

Venerabili Fratri Nostro
Antonio S.R.E. Cardinali Cañizares Llovera
Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum Praefecto

Quingentesimus recolitur annus ex quo tempore prima dioecesis in Americana terra, praeter insulas, provido Decessoris Nostri Leonis PP. X de consilio est condita. Ad illa profecto loca Evangelii nuntius quondam allatus est Dominique salutaria beneficia gentibus illis ministrari coepta sunt, actuosis operantibus missionariis, qui, in spiritali homines studio incensi, Salvatoris iis praebuerunt saluberrima verba. Sic feliciter prima exstitit episcopalis Sedes S. Mariae Antiquarensis, floridioris aevi illius Continentis veluti signum.

Admodum ideo aequum est et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum in latissimis his regionibus ferventiorem religionis sensum concitandi.

Divina igitur suffragante gratia, mensis Februarii diebus XIV-XV, finis imponetur quintae saeculari recordationi illius primae conditae dioecesis, frequenti adstantium ecclesiasticorum laicorumque corona.

Quocirca cum Venerabilis Frater Iosephus Dominicus Ulloa Mendieta, O.S.A., Archiepiscopus Metropolita Panamensis, itemque Conferentiae Episcoporum Panamensium Praeses, rogavisset ut Purpuratum Patrem mitteremus, huic postulationi obsecundandum iudicavimus, quo ritus ille elatius et luculentius perageretur. Ad te ideo, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui idoneus occurris ut eventui illi intersis personamque inibi Nostram geras. Itaque permagna moti affectione, te Missum Extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes, ac pariter cohortationem ad pristinam illam pietatem repetendam tenendamque, cunctis suam operam navantibus. Omnibus Nostro nomine auctoritateque Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum documentum, ab omnibus pro Nostro Petrino munere frugifere absolvendo simul preces petentes.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVI mensis Ianuarii, anno MMXIV, Pontificatus Nostri primo.

 

FRANCISCUS

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana