Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
IOACHIMO S.R.E. CARDINALI MEISNER

 

Venerabili Fratri Nostro
IOACHIMO S.R.E. Cardinali MEISNER
Archiepiscopo olim Coloniensi

Praeclara inter sanctuaria, ad quae christifideles pia mentis affectione accedunt ut Beatissimae Virginis Mariae memoriam venerentur Eiusque Filii operis Redemptionis laetanti animo recordentur, illud Maria-Radna in Romania apparet, iuxta quod aedes olim conventus Franciscanorum ad Sanctam Mariam Gratiarum iacent. Istae autem aedes, in statum deteriorem delapsae, iamdudum in formam redintegratam restituendae erant. Nunc vero populus Timisoarensis, nonnullis dioecesibus Germanicis necnon Unione Europaea auxiliantibus, multum operae ac laboris consumavit in iis aedibus explendis, ita ut, in die festo Portiunculae, die scilicet altero mensis Augusti anno MMXV, paratus sit ad easdem denuo inaugurandas.

Quapropter magno gaudio affecti sumus in hac renovatione expleta, ac volumus enixas populo Timisoarensi depromere Nostras gratulationes, simul gratias Patri Omnipotenti agentes quia Christum Filium Suum, utpote lapidem ab aedificantibus reprobatum, fecit in caput anguli, quod factum mirabile est in oculis nostris (cfr Mt 21, 42).

Enimvero Venerabilis Frater Martinus Roos, Episcopus Timisoarensis, postulavit ut quendam insignem Praelatum designaremus qui, die II mensis Augusti insequentis, verba adhortationis omnibus adstantibus huic iucundae inaugurationi afferat. Iustam ideo hanc rogationem iudicantes eique adnuere volentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus, quippe qui insigne servitium in bonum Ecclesiae tamquam Archiepiscopus Metropolita Coloniensis ac Pater Purpuratus obtuleris. Te igitur hisce Litteris Missum Extraordinarium NOSTRUM nominamus ad sollemnes celebrationes die II proximi mensis Augusti renovationis aedium iam conventus Franciscanorum ad Sanctam Mariam Gratiarum apud Sanctuarium Maria-Radna in Romania, quo munere fungeris die altero mensis Augusti insequentis. Omnes quippe huic eventui participes adhortaberis ut, animis cum sanctissimi Redemptoris animo coniunctis, universorum donorum ex intercessione Beatissimae Virginis Mariae a Deo Patre impetratorum plene sint conscii eaque ceteris impertienda possint conferre. Episcopum Timisoarensem aliosque adstantes sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos Nostro salutabis nomine Nostramque iis ostendes benevolentiam.

Instanti denique prece Omnipotentem Deum exoramus ut diligenter officium tibi concreditum expleas, ita ut omnes huius celebrationis participantes uberibus gratiis a Domino ditentur. Caelestium verum donorum conciliatrix et nuntia esto Nostra Benedictio Apostolica, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, libenter in Domino impertimus, quam item ad omnes congregatos volumus pertinere, dum a te et ab ipsis auxilium precationum petimus pro officio Nostro Petrino exercendo.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XX mensis Maii, anno MMXV, Pontificatus Nostri tertio.

 

FRANCISCUS

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana