Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
PAULO S.R.E. CARDINALI POUPARD

 

Venerabili Fratri Nostro
PAULO S.R.E. Cardinali POUPARD
Praesidi olim Pontificii Consilii de Cultura

Argentoratensis communitas ecclesialis grato animo millesimam celebrat memoriam a positis fundamentis Cathedralis sui templi, quod, Dominae Nostrae dicatum, tum ob spiritale pondus tum ob architecturae et artis praestantiam inter sacras aedes Francogalliae et totius mundi eminet. Dilecti Argentoratenses fideles, faustum iubilaeum recolentes, gratias agunt omnipotenti Deo de multiplicibus donis quae Christi discipulis illic orantibus saeculorum decursu largiri est dignatus. Multa autem pastoralia incepta haec Ecclesia localis suis proponit membris omnibusque bonae voluntatis hominibus, ut clare appareat quomodo religio christiana historiam istius regionis iugiter sit comitata.

Die ergo XV proximi mensis Augusti, in Assumptione videlicet Beatae Mariae Virginis, sollemnis in Cathedrali templo agetur celebratio in qua sacri Pastores et Christifideles laici Te Deum canent, Christum Regem, Dominum et Deum nostrum extollentes utque populum suum in pascua vitae ducet rogantes.

Felici hac data occasione, Venerabilis Frater Ioannes Petrus Grallet, O.F.M., Archiepiscopus Argentoratensis, humanissime Nos rogavit ut eminentem ecclesiasticum Virum destinaremus qui Nostro nomine huic celebrationi praeesset, verba spiritalis confirmationis omnibus adstantibus pronuntiaret Nostramque erga eos dilectionem manifestaret. Ideo ad Te, Venerabilis Frater Noster, qui, Francogalliae inclitus Filius, Pontificii Consilii de Cultura munus Praesidis olim diligenter sapienterque exercuisti, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad memoratam sollemnem celebrationem quae die XV proximi mensis Augusti, occasione data millesimae memoriae a positis fundamentis ecclesiae Cathedralis Argentoratensis, in ipsa sacra aede peragetur.

Sacrarum Scripturarum pulchra verba recolens: “Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo” (Ps 5,8), Archiepiscopum Argentoratensem, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, christifideles laicos et publicas auctoritates Nostro salutabis nomine. Omnes adstantes sermone tuo ad diligentiorem usque Christi vocis auscultationem cohortaberis eiusque voluntatem hac nostra aetate in cotidiana vita studiose adimplendam.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Dum verum vicissim orationem pro Nostro gravi ministerio enixe poscimus, Benedictionem Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittes.

Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Iunii, anno MMXV, Pontificatus Nostri tertio.

FRANCISCUS

 


Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana