FRANCISCUS
EPISTULA DATA
NICOLAO DE IESU S.R.E. CARDINALI LÓPEZ RODRÍGUEZ
Venerabili Fratri Nostro
Nicolao De Iesu S.R.E. Cardinali López Rodríguez,
Archiepiscopo Metropolitae Sancti Dominici
Cumanensis urbs, a die XII mensis Octobris anno MCMXXII Ecclesiae Metropolitanae eiusdem nominis sedes, inter alia Venetiolae loca quasdam ob rationes dare eminere coepit. Apud enim eius litora praeclarus explorator Christophorus Columbus anno MCDXCVIII ex navi in terram primis cum missionariis exiit atque hoc modo, fratre Bartholomaeo de Las Casas moderante, opera evangelizationis in America Latina est incohata. In eadem urbe denique est celebrata Sancta Missa, prima in illa continenti.
Quandoquidem nunc fideles et omnes incolae Cumanenses grato animo tum quingentos annos a sua urbe condita celebrant tum initium evangelizationis Americae Latinae, Venerabilis Frater Didacus Raphael Padrón Sànchez, memoratae ecclesialis communitatis sacrorum Antistes, quaedam pastoralia incepta suis proponit fidelibus cunctisque hominibus bonae voluntatis, ut omnes in diuturna huius gregis historia Domini largitatem dare mirari possint atque incitamentum experiri ad renovatam vitam sub Christi lumine assidue sequendam.
Idem etiam sacer Praesul, nomine totius Conferentiae Episcoporum Venetiolae, cui diligenter praeest, humanissime Nos rogavit ut aliquem eminentem virum mitteremus, qui Nostras vices in eventibus celebrandis gereret Nostramque erga omnes Venetiolae filios filiasque dilectionem manifestaret. Ad Te autem, Venerabilis Frater Noster, qui Metropolitanam Ecclesiam Sancti Dominici moderaris, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad celebrationem, die XXVII huius mensis Novembris, quintae centenariae anniversariae memoriae fundationis urbis Cumanensis atque primordiorum operis evangelizationis in America Latina.
Sollemni praesidebis Eucharistiae atque memoratum Archiepiscopum Metropolitam aliosque sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, publicas auctoritates atque universos christifideles Nostro salutabis nomine. Omnes adstantes selinone tuo ad diligentiorem etiam Christi exempli in vita cotidiana imitationem cohortaberis. Optamus denique ut cuncti, insignem historiam urbis et archidioecesis Cumanensis recolentes nec non totius operis evangelizationis in terra Americana, novis viribus novaque diligentia peculiarem dilectionem erga Christum eiusque Ecclesiam demonstrent.
Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitamur atque, Beata Maria Virgine intercedente, tibi necessaria divina adiumenta a Deo omnipotenti imploramus.
Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittes.
Ex Aedibus Vaticanis, die IX mensis Novembris, anno MMXV, Pontificatus Nostri tertio.
FRANCISCUS
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana