FRANCISCUS
EPISTULA DATA
PAULO IOSEPHO S.R.E. Cardinali CORDES
Venerabili Fratri Nostro
PAULO IOSEPHO S.R.E. Cardinali CORDES
Praesidi olim Pontificii Consilii “Cor Unum”
“Beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna, qui potens est” (Lc 1,48-49): haec Mariae Sanctissimae verba meditantes, laeto gratoque animo nuntium accepimus de eventibus, qui proximo mense Maio, occasione data centesimae anniversariae memoriae apparitionum Fatimae, Karagandae sollemni modo explebuntur. Diebus enim XI et XII memorati mensis Congressus Marianus Cazakistaniae agetur atque die XIII Celebratio conclusiva, nova in cathedrali ecclesia Karagandensi Dominae Nostrae Fatimensi dicata. Speramus et valde optamus quod tempus erit precis, meditationis atque spiritualis renovationis cunctis fidelibus dilectam terram Cazakistaniae incolentibus.
Fausta quidem hac occasione data, Venerabilis Frater Adelius Dell’Oro, Episcopus Karagandensis, humanissime rogavit ut aliquem eminentem virum mitteremus, qui Nostras vices memorato tempore ibidem gereret Nostramque erga istum gregem dilectionem manifestaret. Itaque ad Te, Venerabilis Frater Noster, animum Nostrum vertimus, qui Praeses olim fuisti Pontificii Consilii “Cor Unum” nec non singulari excellis erga Matrem Dei devotione. Idcirco harum Litterarum vi Te designamus MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM, mandatis Tibi factis, ut die XIII proximi mensis Maii in cathedrali ecclesia Dominae Nostrae Fatimensis Karagandae sacris celebritatibus Nostro nomine praesideas atque Nostros pastorales sensus fidelibus ibi congregatis humaniter renunties. De Beata Maria Virgine loquens omnes, eius exemplum praebens, ad altiorem etiam spiritalem vitam ducendam ea intercedente adhortaberis.
Dum per Te, Venerabilis Frater Noster, consalutamus Praesules, qui illuc etiam aliis ex Nationibus sunt venturi, christifideles laicos, publicarum auctoritatum mulieres virosque qui celebrationem participabunt, precibus Nostris omnes comitamur atque eos rogamus ut praeceptum caritatis in vita cotidiana usque diligentius servare pergant. Oportet enim ut cuncti fideles novis viribus novoque studio peculiarem dilectionem Christi Ecclesiae demonstrent atque fidei alacritatem.
Munus tuum magni sane ponderis aestimantes, peculiaris benevolentiae Nostrae pignus Apostolicam Benedictionem Tibi peramanter impertimus, universis celebrationis participibus transmittendam. Placet asseverare Nosmet Ipsos, illo die Fatimae adstantes atque pro Ecclesia totoque orbe orantes, singulari modo necessitates fidelium Cazakistaniae intercessioni Beatae Mariae Virginis de Fatima esse concredituros.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVI mensis Aprilis, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.
FRANCISCUS
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana