Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
RAYMUNDO DAMASCENO S.R.E. CARDINALI ASSIS

 

Venerabili Fratri Nostro
RAIMUNDO DAMASCENO S.R.E. Cardinali ASSIS
Archiepiscopo emerito Apparitiopolitano

Suave omnino ac iucundum est praecipue celere Beatissimam Mariam Virginem, quae astitit regina a dextris Regis aeterni ornata auro ex Ophir (cfr Ps 45, 10). lpsa enim Christum concipiens, generans, alens, in templo Patri sistens, Filioque suo in cruce morienti compatiens, operi Salvatoris singulari prorsus modo cooperata est, oboedientia, fide, spe et flagrante caritate, ad vitam animarum supernaturalem restaurandam (Lumen gentium, 61). Quapropter Nos laeto corde Mariali cultui favemus et ubique per orbem incepta ad Dei Genetricis gloriam augendam libenter sustinemus.

Huiusmodi autem pietatis in Dei Matrem peculiare monumentum est sanctuarium nationale in honorem Beatae Virginis Mariae a Rosario de Chiquinquirá in Columbia, a fidelibus catholicis aedificatum ac per saecula turmatim frequentatum. Quod templum, in dioecesi Chiquinquirensi situm et curae Ordinis Fratrum Praedicatorum commissum, a Decessore Nostro Pio XI Basilicae Minoris titulo honestatum, a sancto Ioanne Paulo II anno MCMLXXXVI invisum, miram imaginem custodit Patronae Columbiae, quam etiam Nos Ipsi duos ante annos magna animi commotione Bogotae venerati sumus.

Centum ante annos die IX mensis Iulii Praeses Columbiae Marcus Fidelis Suárez, adstantibus variis Episcopis et Nuntio Apostolico, Beatam Virginem Mariam a Rosario de Chiquinquirá sollemniter Reginam Columbiae declaravit et pulchra ·eius imago est coronata pretioso diademate, quod a Summo Pontifice ante concessum et benedictum erat, quare prorsus iustum videtur hanc commemorationem esse agendam, praesertim quoniam eodem tempore bicentenaria recurrit celebratio independentiae Columbiae.

Cum autem nuper accepimus notitiam de memoratae imaginis Beatae Virginis Mariae coronationis fausta centenaria recordatione petitionemque debite translatam a Venerabili Fratre Aloisio Mariano Montemayor, Archiepiscopo titulo Illicitano atque Nuntio Apostolico in Columbia, ut Patrem Purpuratum mitteremus ad memoratum iubilaeum sollemniter celebrandum, Nos ad te, Venerabilis Frater Noster, qui tot per annos cotidiana actuositate Brasiliensis populi devotionem Marianam promovisti in celeberrimo sanctuario Apparitiopolitano et pro universalis Ecclesiae bono assiduum te confirmasti Domini Iesu ministrum et Romanorum Pontificum cooperatorem, fidentes recurrimus teque his Litteris Nostrum Missum Extraordinarium ad memoratam celebrationem constituimus.

Quapropter die IX proximi mensis Iulii liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis Nostramque omnibus significabis salutationem. Populum hortaberis ad assiduam rosarii precationem et constantem erga Sanctam Dei Genetricem devotionem, ut ipsa ei a Christo Domino rectam vitam, altissimam erga divinam legem reverentiam, sinceram caritatem, pacem, reconciliationem, ignoscendi facultatem, serenam cum aliis hominibus consuetudinem christianaeque fidei tutum obtineat emolumentum.

Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex corde tibi impertimus, Venerabilis Frater Noster, dilectis quoque Pastoribus et christifidelibus illic congregatis, civilibus Moderatoribus, cunctis faustum hunc eventum participantibus universaeque dilectae Columbianae Nationi peramanter dilargiendam.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Iunii, anno MMXIX, Pontificatus Nostri septimo.

 

Franciscus PP.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana