FRANCISCUS
EPISTULA DATA
STANISLAO S.R.E. CARDINALI DZIWISZ
Venerabili Fratri Nostro
STANISLAO S.R.E. Cardinali DZIWISZ
Archiepiscopo emerito Cracoviensi
Beatissimae Dei Genetrici Virgini Mariae dicata templa mirandum in modum toto in terrarum orbe eminent itidemque refulgent religiosissima et augusta, quae divinis consecrata mysteriis, ac tot nobilitata miraculis, totque populorum concursu frequentiaque celebrata, sub tutum praesidium necnon sub mantellum Redemptoris Matris filios Dei, renatos in baptismatis fonte, unanimiter congregant. Ibi enim colitur illa tantopere dilecta a Deo ancilla atque discipula, quae pro Dei filiis intercedens ad singulare commercium cum unigenito Filio ducit, ita “ut omnes unum sint” (Io 17,21) et hoc modo Ecclesiam tamquam vivum corpus Domini aedificent.
Novimus autem ex litteris Venerabilis Fratris Casimiri Gurda, Episcopi Siedlecensis, celebrem imaginem Dominae Nostrae Reginae Podlachiae-Matris unitatis, quae in dioecesi Siedlecensi in vico v.d. Kodeń colitur, novis coronis, a Nobismet Ipsis in Urbe die III mensis Augusti praeteriti anni benedictis, decoraturum iri, ut trecentesimum anniversarium illius devoti actus incoronationis, qui eodem die anno MDCCXXIII evenit, rite pieque celebretur. Quapropter memoratus Praesul humanissime quaesivit ad sollemniorem efficiendum hunc ritum magisque honorandam Deiparam Virginem Mariam, ut Nos Patrem Purpuratum eligeremus, qui apud hoc Sanctuarium inter Missarum sollemnia personam Nostram gereret. Te quidem, Venerabilis Frater Noster, qui multos per annos Nobis praestas auxilium, sicut potissime olim Nostro sancto Praedecessori, tam a Poloniae populo enixe dilecto papae Ioanni Paulo II, ad dictum eventum fidenter destinamus. Itaque hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum te nominamus ad memoratum iubilaeum, proxima die XV mensis Augusti in Basilica Minore, eodemque tempore Sanctuario, Dominae Nostrae Reginae Podlachiae-Matris unitatis, in vico v.d. Kodeń, sollemni modo explendum.
Liturgicis ritibus praesidens Nostram benignam istic adstantibus significabis salutationem, praesertim Siedlecensi Pastori itidemque omnibus Fratribus in episcopatu, sodalibus Congregationis Missionariorum Oblatorum B.M.V. Immaculatae ibi diligenter pastorale ministerium exercentibus, presbyteris, diaconis, cunctis vitae consecratae membris et christifidelibus laicis. Omnes deinde congregatos ferventer hortaberis ut Beatissimam Mariam Virginem piissime colant in corde habentes sinceram ac veram unitatem quae decet fideles, qui in Domino unum corpus mysticum et unam animam habere clamantur.
Nos profecto tuam missionem precibus comitabimur, dum iam nunc enixe te, Venerabilis Frater Noster, committimus amantissimae tutelae Sanctissimae Dei Genetricis Mariae eiusque Sponsi sancti Ioseph, etiam patronorum illius dioecesis sanctorum scilicet Simonis et Iudae Thaddaei, apostolorum, et sancti Iosaphat, apostoli unitatis. Nostram denique Benedictionem prolixe tibi imprimis elargimur, cum omnibus ad quos nunc mitteris communicandam, vicissim pro gravi Nostro Petrino ministerio exercendo preces postulantes.
Ex Aedibus Vaticanis, die XVII mensis Iulii, anno MMXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.
FRANCISCUS
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana