FRANCISCUS
EPISTULA DATA
DOMINICO S.R.E. CARDINALI DUKA, O.P.
Venerabili Fratri Nostro
DOMINICO S.R.E. Cardinali DUKA, O.P.
Archiepiscopo emerito Pragensi
«Ecce Christus ad lectum aegroti clamatus venit. “Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur”. “Ego veniam et curabo eum” (Mt 8,6.7). Hic est eventus – unus ex multis; totum Evangelium similium rerum plenum est – Christus ad aegrotos clamatus, Ipse ab ipsis invocatus. Christus vero famulatur infirmis dolentibus» (s. Ioannes Paulus II, Homilia 1, Gedani, die XII mensis Iunii, anno MCMLXXXVII). Ubi autem Ipse, ibi etiam semper eius Suavissima Mater adstat, quae nomine Salus infirmorum a christifidelibus merito appellata eoque quidem fidenter invocata pro filiis suis, sub cruce acceptis, velut Mater (cfr Io 19,27), magnopere apud Deum intercedit.
Novimus autem ex litteris Venerabilis Fratris Stanislai Gądecki, Archiepiscopi Metropolitae Posnaniensis, celebrem imaginem, gratiis clarentem ac plurimis miraculis, Dominae Nostrae Salutis Infirmorum, quae in archidioecesi Posnaniensi in vico v.d. Smolice iam a XIV saeculo pie colitur, coronis, a Nobismet Ipsis in Urbe die XVII mensis Maii currentis anni benedictis, decoratum iri, ad maiorem gloriam atque splendorem Beatae Mariae Virginis, cuius protectio et intercessio apud Deum temporis pandemiae viri coronarii peculiari modo animadversa est.
Ideo, memoratus Praesul humanissime quaesivit ad sollemniorem efficiendum hunc ritum magisque Redemptoris Matrem honorandam, ut Nos Patrem Purpuratum eligeremus, qui apud Sanctuarium Dominae Nostrae Salutis Infirmorum in Smolice inter Missarum sollemnia personam Nostram gereret. Te quidem, Venerabilis Frater Noster, qui peculiari cultu ac devotione erga Virginem Sanctissimam emines, ad dictum eventum fidenter comiterque destinamus. Itaque, hisce Litteris te Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad memoratum ritum incoronationis, qui proxima die IX mensis Septembris in dicto Sanctuario sollemni modo celebrabitur.
Liturgicis ritibus praesidens Nostram benignam istic adstantibus significabis salutationem, praesertim Posnaniensi diligenti Pastori itidemque omnibus Fratribus in episcopatu, presbyteris, diaconis, cunctis vitae consecratae membris et christifidelibus laicis. Deinde omnes congregatos ferventer hortaberis ut Beatissimam Mariam Virginem filiali corde constanter colant atque omnes vitae sollicitudines eius intercessioni piissime committant, quia ipsa omnes filios suos ad Dei Filium, qui est via, veritas et vita (cfr Io 14,6) tute et suaviter ducit.
Nos profecto tuam missionem precibus comitabimur, dum iam nunc enixe te, Venerabilis Frater Noster, committimus amantissimae tutelae Beatae Virginis Mariae eiusque Sponsi sancti Ioseph. Nostram denique Benedictionem prolixe tibi imprimis elargimur, cum omnibus ad quos nunc mitteris communicandam, vicissim pro gravi Nostro Petrino ministerio exercendo preces postulantes.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXXI mensis Iulii, in memoria s. Ignatii de Loyola, presbyteri, anno MMXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.
FRANCISCUS
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana