LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE
HUMANAM PROGRESSIONEM
QUIBUS DICASTERIUM AD INTEGRAM HUMANAM PROGRESSIONEM FOVENDAM CONSTITUITUR
FRANCISCUS
Humanam progressionem integram in Evangelii luce foveat oportet Ecclesia tota sua natura suaque navitate. Eiusmodi quidem progressio per sollicitudinem de inaestimabilibus bonis iustitiae, pacis et tutelae rerum creatarum peragitur. Apostoli Petri Successor Sua in opera ad eiusmodi bona promovenda continenter instituta accommodat quae cum Ipso consociatam operam prosequuntur ut aptiore modo postulationibus virorum mulierumque respondere possint quibus servire vocantur.
Quapropter ut cura Sanctae Sedis his in provinciis efficiatur, sicut etiam in illis quae ad valetudinem respiciunt et caritatis opera, Dicasterium ad Integram Humanam Progressionem fovendam constituimus. Ad eiusmodi Dicasterii munera peculiari modo pertinebunt quaestiones respicientes ad migrationes, egentes, aegrotantes, repulsos et a societate segregatos, contentionum armatorum et calamitatum naturalium victimas, carcere clausos, opere carentes atque cuiuslibet formae servitutis et cruciatus victimas.
Novum in Dicasterium, Statuto rectum quod hoc ipso die ad experimentum approbamus, confluent, a die I mensis Ianuarii anno MMXVII, munia horum in praesens Pontificiorum Consiliorum: Pontificii Consilii de Iustitia et Pace, Pontificii Consilii “Cor Unum”, Pontificii Consilii de Spirituali Migrantium atque Itinerantium Cura atque Pontificii Consilii pro Valetudinis Administris. Memorato die haec quattuor Dicasteria suis ab officiis cessabunt atque exstinguentur, abrogatis articulis 142-153 Constitutionis apostolicae Pastor Bonus.
Quaecumque vero hisce Litteris Apostolicis Motu Proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus, peculiari etiam mentione dignis, atque decernimus ut promulgentur per editionem in actis diurnis L’Osservatore Romano et deinde in Actis Apostolicae Sedis edantur ac vim suam exserant a die I mensis Ianuarii anno MMXVII.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVII mensis Augusti, anno MMXVI, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri quarto.
FRANCISCUS PP.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana