Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BAGHIOPOLITANA

*

VICARIATUS APOSTOLICUS BAGHIOPOLITANUS AD GRADUM
DIGNITATEMQUE DIOECESIS EVEHITUR QUAE EODEM MODO APPELLABITUR.

 

Diligenter adlaborare hac in Petri cathedra conamur ut spiritalia Domini beneficia apud omnes Christifideles diffundantur atque Evangelii nuntius omnibus bonae voluntatis hominibus continuo praedicetur. Nunc vero de progressione in fide caritateque fidelium Vicariatus Apostolici Baghiopolitani, in cara Philippina terra, omnino gaudemus qui altiore usque ratione christianum vitae modum alacriter prosequi cupiunt. Quandoquidem Venerabilis Frater Carolus J. Cenzon, C.I.C.M., Episcopus titularis Scebatianensis, Vicarius Apostolicus Baghiopolitanus, sacrorum Antistitibus Conferentiae Episcoporum in Philippinis auditis, ab Apostolica Sede enixe postulavit ut praefatum Vicariatum Apostolicum ad gradum et dignitatem dioecesis eveheremus, Nosmet Ipsi, praehabito favorabili voto Venerabilis Fratris Antonii Franco, Archiepiscopi titulo Gallesini et in Philippinis Apostolici Nuntii, cum Congrcgationis pro Gentium Evangelizatione consensu, de consilio Congregationis pro Episcopis, haec statuimus et decernimus. Praelaudatum Vicariatum Apostolicae de Nostrae potestatis plenitudine ad gradum et dignitatem dioecesis evehimus, Baghiopolitanae appellandae, quam pariter Metropolitanae Ecclesiae Novae Segobiae suffraganeam facimus eiusque  Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi dictae sedis subicimus. Sic conditae dioecesis sedem in urbe vulgo Baguio statuimus ibique templum exstans, in honorem Beatae Mariae Virginis dicatum, gradu et dignitate ecclesiae Cathedralis exornamus eique insignia, privilegia et honores tribuimus, quibus ceterae in orbe catholico Cathedrales ecclesiae fruuntur. Baghiopolitano Episcopo honores, insignia, privilegia iuraque tribuimus, iisdemque oneribus et officiis adstringimus quibus Praesules Ordinarii locorum gaudent ac adstringuntur. Ut sacro Pastori erectae dioecesis validum tribuatur adiutorium, Collegium Consultorum, ad normam iuris communis, quam primum instituatur. Congruae sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus et omnibus bonis temporalibus quae ad Vicariatum Apostolicum Baghiopolitanum pertinuerunt. Circa Seminarii dioecesani erectionem nec non sacrorum candidatorum formationem serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis a Congregatione de Institutione Catholica statutis. Simul ac Baghiopolitanae dioecesis medio ad effectum deducta fuerit, eo ipso clerus eidem Vicariatui Apostolico adscriptus novae dioecesi incardinatus censeatur. Cetera cuncta ad Iuris Canonici normas exsolvantur. Ad haec tandem explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem quem diximus Fratrem Antonium Franco deputamus, necessarias eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo mensis Iulii, anno Domini bismillesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n.11, pp. 718-720

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana