IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
DIE UNDETRICESIMO
BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO IMMACULATAE CONCEPTIONIS
PATRONA DIOECESI CERVI LUSCI CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Die undetricesimo mensis Aprilis, hoc anno, Marius Picchi, Venerabilis dioecesis Cervi Lusci Episcopus, de pietate sui gregis sollicitus, Litteras dedit, quibus suo ipsius nomine, item civilium potestatum clerique populique sui omnis, id petebat, ut beatissimam Virginem Mariam, Christi Matrem, sub titulo Immaculatae Conceptions iam inde a dioecesis constitutione veneratam, quam communitas illa dioecesana Patronam elegisset, ipse vero adprobasset, Nos, quasi Nostro impresso sigillo, confirmaremus ad normam Instructionis de Calendariis particularibus atque Missarum Propriis recognoscendis, n. 30. Ceterum se pro certo habere hoc non parum conferre posse ad religionem erga caelestem Matrem eiusque Filium Christum Iesum in finibus suae circumscriptionis augendam, alendam, roborandam. Nos autem, qui tanta pietate in sanctam Dei parentem afficimur, cui servire gloriosum est, libentissimo sane animo oblatam occasionem arripimus cultus eius intendendi, precibusque adhibitis auctoritate Nostra concedimus. Placet ergo beatissimam Virginem Mariam, quam populus dioecesis Cervi Lusci ab Immaculata Conceptione invocat ac celebrat, esse eiusdem dioecesis Patronam apud Deum, eoque titulo posse publice invocari, contrariis nihil obstantibus. Simul scilicet facimus etiam iura et privilegia liturgica, iuxta rubricas.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XXIX mensis Maii, anno MDCCCCLXXVIII, Pontificatus Nostri primo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis Loco
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana