Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

FULGIDISSIMUM CAMPANIAE

SANCTUS IANUARIUS, EPISCOPUS ET MARTYR,
PATRONUS REGIONIS CONCILIARIS CAMPANIAE CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Fulgidissimum Campaniae lumen, Sanctum Ianuarinm Episcopum et Martyrem, ab antiquis patet tempοribus istius regionis fideles peculiari esse veneratione prosecutos et prosequi, utpote validum intercessorem in caelis atque praeclarum fidei christianae exemplar imitandum in terris. Quοniam igitur Venerabilis Frater Noster Conradus S. R. E. Cardinalis Ursi, Archiepiscopus Neapolitanus, communia vota excipiens una cum Episcοpis Campanis, electionem Sancti Ianuarii Episcopi et Martyris, ut Patroni apud Deum Regionis Conciliaris Campaniae, rite probavit atque litteris die XV mensis Iunii hoc anno datis a Nobis petivit ut electio huuismοdi et approbatio, ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, confirmarentur, Nos rata habentes quae a Sacra Congregatione pro Sacramentis et Cultu Divino factis a Nοbis facultatibus de hac re sunt statuta, certa scientia ac matura deliberatione deque summa Apostolica potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Ianuarium, Εpiscopum et Martyrem, Patronum apud Deum Regionis Conciliaris Campaniae cοnfirmamus, omnibus adiectis iuribus et liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Ceterum mandamus ut hac Litterae Nostrae diligentissime serventur suosque effectus nunc et in posterum habeant, contrariis quibusvis haud obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Iulii, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana