IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CONSTAT CHRISTIFIDELES
BEATA MARIA VIRGO REGINA, PATRONA PRINCIPALIS,
SANCTUS FRANCISCUS ASSISIENSIS, PATRONUS SECUNDARIUS
DIOECESIS METUCHENSIS CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Constat Christifideles dioecesis Metuchensis peculiari culto venerari Beatam Mariam Virginem Reginam atque Sanctum Franciscum Assisiensem. Qua re ductus Venerabilis Frater Theodorus E. McCarrick, Episcopus Metuchensis, istius communitatis vota excipiens, electionem Beatae Mariae Virginis Reginae in Patronam principalem, Sancti Francisci Assisiensis vero in Patronum secundarium apud Deum suae dioecesis rite probavit simulque petivit ut hanc electionem et approbationem ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, confirmaremus. Nos igitur enixas preces cupientes exaudire, atque rata habentes quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem Reginam Patronam principalem atque Sanctum Franciscum Assisiensem Patronum secundarium apud Deum dioecesis Metuchensis confirmamus, omnibus adiectis iuribus et liturgicis privilegiis iuxta rubricas cοnsequentibus, servatis ceterum rite servandis. Ceterum praecipimus ut hae Litterae Nοstrae religiose serventur suosque effectus nunc et in posterum habeant, contraries nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Augusti, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana