IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
IPSUM QUO
DELEGATIONIS APOSTOLICAE IN MALAYSIA NOMEN MUTATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Ipsum quo fungimur munus Christi Ecclesiam regendi postulat ut quae sint animarum bono utiliora, quantum fieri possit, efficiamus: quod quidem contingit tum etiam, cum Nobis Legationes Apostolicae disponendae sunt et ordinandae. Quoniam igitur a Delegatione Apostolica, quae olim in Thailandia et Paeninsula Malacensi denominabatur, deinde vero in Laos et Malaysia, nuper est Delegatio Apostolica in Laos divisa et separatim constituta, oportebatque ea de causa nomen Delegationis Apostolicae in Malaysia mutari, statuimus ut haec appelletur posthac Delegatio Apostolica in Malaysia et Brunei, cuius sedes sit in urbe Bancokio collocanda, donec aliter decernatur. Volumus autem ut quae edicimus nunc et in posterum vim habeant, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Decembris, anno MCMLXXXIII, Pοntificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana