IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
VIAS TUAS
VENERABILI SERVAE DEI MARINAE LEONIAE PARADIS
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me» (Ps 24, 4). Haec precatio, qua psalmista semitas Domini exquirebat, ut cognitae eius voluntati obsequeretur, optime potest Servae Dei Mariae Leoniae Paradis et animum significare et totam colligere vitam; sedulo namque Dei consilium est perscrutata, ut illud perficeret iter, quod eidem congrueret consilio. In pago Acadie, intra fines dioecesis Sancti Ioannis Quebecensis in Canada, eodem die 12 mensis Maii, quo est nata, anno 1840, est etiam baptizata, eique imposita sunt nomina Aloisia Verginia. In familia primum a parentibus, agrorum cultοribus, ad bonos instituta mores, est dein ingressa Sacrum ephebeum Religiosarum Congregationis a Domina Nostra in vico Laprairie, ubi et in litteris est erudita et pietate enituit. Cum duodecimum annum ageret, de altari primum sacra libavit; et exinde in studio perfectionis adipiscendae profecit et in proposito se in ministerium sacerdοtum consociandi. Anno 1854 Congregationem Sororum Marianitarum a Sancta Cruce introivit et novitiatum iniit, nomine sumpto Sοrοre Maria a Sancta Leonia; quo peracto, die 22 mensis Augusti anno 1857 coram Basilio Moreau, Congregationis Institutore, prima vota suscepit. Postea varia explevit munera; fuit enim institutrix, curam domesticam de domibus presbyterorum egit in quibusdam Canadensibus pagis, donec Novum Eboracum petiit ut orphanis consuleret et Antistitae asyli puellorum administrae officio fungeretur; ibique octo fere annos magno animi ardore laboravit. Sed circiter annum 1870 Serva Dei acerbam spiritus perturbationem est experta ob immutationes et dissensiones in Congregatione Sororum Marianitarum ortas, cum haec anno 1867 famulatum in domibus presbyterorum deseruisset. Sed tamen anno 1869 ex eadem Congregatione per interpositam Apostolicam Auctoritatem exstitit nova Congregatiο Sororum Sanctae Crucis, quae illud retinuit ministerium. Post varias vicissitudines et non parvas difficultates fortiter et Domini fiducia superatas, obtento permissu, Serva Dei ad nοvam Congregationem transiit et ilico Superioribus se prοbavit. Primum etenim missa est ad urbem Marquette, in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis, ut ibi domum cοnderet, et deinde ad urbem Memramcook, in dioecesis Sancti Ioannis Canadensis finibus sitam, in qua est ei domus concredita puellis instituendis, quae domorum sacerdotum curam agerent aut in ecclesiasticis collegiis. His puellis numero crescentibus vitamque religiosam vivere exoptantibus, Serva Dei haec Superioribus exposuit, et anno 1880 in urbe Memramcook familiam religiosam a Cοngregatiοne Sororum Sanctae Crucis disiunctam constituit, cui nomen datum «Parvae Sorores a Sacra Familia», quae hoc unum sibi proposuit, ut clero ministraret. Serva Dei, etsi in oboedientia et regula Sororum Sanctae Crucis manens, Antistita novae familiae facta est et statim mira prudentia in suum Institutum firmandum incubuit et in Parvas Sorores educandas, quibus Directorium et iam anno 1883 Constitutiones dedit, proposito Instituto perappositas. Post unum et viginti annos, domus princeps Instituti et nοvitiatus, urbe Memramcook mutata, Sherbrooki collocata sunt cuius Ordinarius loci, die 26 mensis Ianuarii anno 1896 canonicae institutiοnis decretum edidit. Die 2 mensis Octobris anno 1904 Serva Dei, Ordinarii rogatu, deposita veste Sororum Sanctae Crucis, habitum induit Congregationis a se statutae. Denique anno 1905, die 1 mensis Maii, ex indulto Apostolico S. Pii X, ab omnibus obligationibus, quibus Congregationi Sanctae Crucis adstringebatur, liberata, Regulis sui Instituti expeditius adhaesit. Supremo die prοpinquante, Servae Dei ex uberrimis exanclatorum labοrum fructibus magnam licuit percipere laetitiam, quandoquidem eius Congregatiο multo aucta incremento iam 40 domus et 635 Sorores numerabat, quae etiam alibi vitam religiosam fovebant et clero in apostolico ministerio auxiliabantur. Meritis locuples, virtutibus ornata, venerationem adepta, tranquillo et sereno vultu, et quasi ex inopinato, die 3 mensis Maii anno 1912 Sherbrοoki de hac vita decessit. Ex eius scriptis manifestum apparet quanto sanctitatis ardore flagraverit, ex eius vita quo modo inde ad christianas religiosasque virtutes exercendas sit incitata atque ad magna et ardua aggredienda, firmissima Dei fisa fiducia. Ipse autem eius Instituti finis in peculiarem lucem profert ardentissimum Servae Dei in Christum Eucharisticum amorem et in sacerdotium obsequium et pietatem, per quod Dominus Iesus semper praesens manet in hominibus. Quamobrem fama sanctitatis, qua vivens flοruit, post eius obitum increbuit latius diffusa et supernis signas confirmata. Hinc instructis Processibus: Ordinario in Curia Sherbrookensi anno 1952 et rogatoriis in Curias Monctonensi et Mariapolitana, editoque super scriptis Decreto die 8 mensis Octobris anno 1956, factaque disceptatione in Coetu Ordinario Sacrae id temporis Rituum Congregationis die 17 mensis Maii anno 1966 faventibus suffragiis, Summus Pontifex Paulus VI Causam Servae Dei rite introducendam esse statuit Decreto Sacrae Congregationis die 13 mensis Iunii anno 1866 prodito. Dein acto Processu Apostolico Sherbrooke super virtutibus in specie Servae Dei anno 1968, hisque tractatis die 3 mensis Iunii anno 1980 in Congressu Peculiari Officialium Praelatorum Patrumque Consultorum, et postea die 25 Novembris eodem anno in Coetu Plenario eiusdem Sacrae Congregationis pro Causes Sanctorum, die 31 Ianuarii anno 1981 Servam Dei Mariam Leoniam Paradis christianarum virtutum culmen attigisse Nos ediximus. Postquam autem disputatum recte est de mira Sororis a Sancto Sebastiano a phthisi pulmonum sanatione, intercessioni Servae Dei tributa, eaque recognita, et per Nostrum Decretum die 17 mensis Februarii anno Iubilaeo 1984 sancita, decrevimus sollemnem beatificationem Venerabilis Mariae Leoniae Paradis, die 11 mensis Septembris anno 1984, durante Nostro itinere in Canada peragere. Qua re inter ritum coram frequentissima fidelium multitudine sub divo celebratum, haec protulimus verba: «Par notre autorité apostolique, accueillant les voeux de notre frère Jean-Marie Fortier, archevêque de Sherbrooke, de beaucoup d'autres frères dans l'épiscopat, de nombreux fidèles, et après avoir entendu l'avis de la Sacrée Congrégation pour les causes des saints, nous déclarons que dorénavant la vénérable servante de Dieu Marie-Leonie Paradis, fondatrice de l'Institut des Petites Soeurs de la Sainte Famille, peut être appelée bienheureuse, et que, le 3 mai, jour de son départ pour le ciel, on pourra célébrer sa fête, dans les lieux fixés, et selon les règles établies par le droit. Au nom du Père, et du Fils, et du Saint-Esprit». Amen. Atque sermonem de vita atque virtutibus Beatae illius habuimus. Contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Marianopoli, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Septembris, anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana