Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM NOS SOLLICITO

BEATAE MARIAE VIRGINIS IMMACULATAE IMAGO,
QUAE IN ECCLESIA PAROECIALI IN OPPIDO MALABON COLITUR,
IN INSULARUM PHILIPPINARUM FINIBUS, DIADEMATE REDIMIRI SINITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Cum Nos sollicito studio Ipsi Beatissimam Virginem Mariam prosequimur, tum etiam, quotiescumque de gloria atque eiusdem laude agitur apud Christifideles augenda, operam esse dandam arbitramur. Satis quidem constat quo honore Virgo Maria in Insulis Philippinis habeatur quaque veneratione excolatur. Complura enim exstant templa eidem dicata atque imagines, inter quas annumeretur oportet praeclare signum illud quod in aede paroeciali in oppido Malabon asservatur, quodque fideles sub appellatione Immaculatae Conceptionis (sed ipsi fideles plerumque vernaculo verbo «Visita» utuntur) pientissime venerantur, memoria sane tenentes eiusdem intercessione permulta evenisse prodigia. Cum igitur Venerabilis Frater Noster Iacobus S. R. E. Card. Sin, Archiepiscopus Manilensis, datis litteris die XXV mensis Iunii anno MCMLXXXVI, vota quoque Venerabilis Fratris Nostri Richardi S. R. E. Card. Vidal, Archiepiscopi Caebuani atque nonnullorum episcoporum necnon cleri populique significans, ab Apostolica hac Sede petierit, ut veneranda imago Beatae Mariae Virginis Immaculatae in templo paroeciali, quod supra memoravimus, nomine et auctoritate Nostra pretioso diademate redimiri posset, libenter quidem ei hanc potestatem facimus. De sententia igitur Congregationis pro Cultu Divino, auctoritate Nostra Apostolica, Venerabili Fratri Nostro Iacobo Sin, vel per se, vel per alium quem idoneum iudicaverit, quo die sane oportebit, eas partes committimus ut imagini Immaculatae Virginis Mariae vulgo «Visita» nuncupatae in praefata sede parociali positae, pretiosam coronam Nostro nomine et auctoritate imponat, iuxta liturgicas normas. Ceterum Nos confidimus sacra haec sollemnia in fidelium bonum esse cessura atque in caeli Reginae dilectiohem. Contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Septembris, anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana