IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
IPSE CHRISTUS DOMINUS
VENERABILI SERVO DEI CAROLO A SANCTO ANDREA,
SODALI CONGREGATIONIS PASSIONIS IESU CHRISTI,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Ipse Christus Dominus, unus Magister noster, qui firmiter nuntiavit hominum multitudini «Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur» (Mt 5, 7), non dubitavit hoc etiam ponere praeceptum: «Estote misericordes, sicut et Pater venter misericors est» (Lc 6, 36). Fratrum enim nostrorum plane miserentes ad perfecta Patris caelestis (cf. Mt 5, 48) magis magisque accedimus, qui «dives est in misericordia» (Eph 2, 4).
Ipsa eiusmodi misericordia proprie ac mirum in modem tota collustratur vita illius presbyteri, Congregationis Passionis Iesu Christi sodalis, cui nomen Carolus a Sancto Andrea, qui altera praesertim medietate saeculi XIX et in Hibernia et in Anglia late innotuit sive ut providus minister in fratribus separatis cum Deo reconciliandis, sive in solacio aegris et afflictis afferendo, sive ut ille qui potissimum morientes divinae gratiae renitentes adiuvare consueverat. Quarto loco a coniugibus Petro Iosepho Houben et Ioanna Elisabeth Luyten, qui agricolae erant ac pastores, in oppido dioecesis Ruremundensis anno MDCCCXXI natus est die XI mensis Decembris, quo ipso die ibidem in baptismate nomina accepit Ioannem Andream. Cum puer optimis moribus christianisque principiis educatus esset a piis navisque parentibus, quorum vita domestica tum preces complectebatur Deo communiter crebriterque adhibendas, tum praecepta Sacro assistendi et Sacrarnentis se muniendi, dein adolescens factus quattuordecim annorum aetate Sanctissimam Eucharistiam anno MDCCCXXXV primum sumpsit mense Maio unoque post mense, seu die XXVIII Iunii, Confirmationis unctione Ioannes Andrea miles factus est Christi. In litteris elementariis diligenter se gessit et munere ministrantis in paroeciali templo rite est functus, mansuetudine quidem et oboedientia praestans necron pietate in Eucharistiam ac B. V. Mariam. Parentibus auxiliandi causa, labores operarii sustinuit; aetate autem viginti annorum tres per menses militavit, tunc quoque bene moratum se praebens virum ac recti exempli. At in eo iam erat ut exortum coalesceret germen eius ipsius vocationis ad vitam monasticam ac sacerdotalem. Mortua matre, pater sivit eum ingredi Congregationem Passionis Iesu Christi; ita ut sese receperit in recessum prope locum «Ere» in dioecesi Tornacensi situm, quem Beatus Dorninicus Barberi a Matre Dei anno MDCCCXL condiderat. Ut sodalis Congregationis nomen accepit Carolum a Sancto Andrea, anno autem MDCCCXLVI religiosam professionem ipse nuncupavit die X mensis Decembris, quinto et vicesimo aetatis anno impleto. Studia philosophica aggressus ac deinde theologica, progressus fecit in doctrina et in virtutibus, in humilitate prae aliis, itemque simplicitate et oboedientia enituit necnon caritate erga fratres et Regulae observantia. Sacerdos die XXI mensis Decembris factus anno MDCCCL, duobus post mensibus Londinium profectus est, ut alacri ac foecundo operam daret apostolatui, qui conciliaturus erat ei sanctimoniae famam etiam atque etiam augescentem. Varia in ministeria ut sodalis apud plures Communitates incumbere solitus, anno MDCCCLVII oboedientia ductus Eblanam Hiberniae urbem die IX mensis Iulii attigit seseque recepit in recessum Sancti Pauli a Cruce ad Montem Argum («Mount Argus»), in illa dehinc regione apostolatum provide expleturus. Cum autem in Angliam anno MDCCCLXVI remigravisset, pluribus in recessibus deinceps usque ad annum MDCCCLXXIV commoratus operam praestitit, et quidem praesertim in loco «Sutton» ad sepulcrum Beati Dominici a Matre Dei. Postquam denuo in illum prope Montem Argum recessum remigravit, ut illic perpetuo maneret, indefessus iteratam Christifidelibus adiuvandis operam dedit, quaerens et Hiberniae sanctimoniam et Angliae reditum ad Fidem Catholicae Ecclesiae; qua de causa Pater Carolus a Sanctus «Monte Argo» vocari coeptus est. Ad audiendas confessiones fidelium, qui frequentiores ad eum accurrebant, a mane usque ad vesperum se ipse totum contulerat, ita ut testis quidam eum aequaverit sancto Ioanni Vianney, illi loci «Ars» parocho olim insigni. Fideles etiam plures, in primisque aegrotantes, eum adibant ut aut sibi bene suaderetur, aut solacium invenirent, aut peculiaris sibi impertiretur benedictio. Ipse praeterea, qui nulli umquam parcebat labori omnemque ferebat defatigationem, omnes laeto hilarique recipiebat vultu, omnibus omnia factus, Spiritus Sancti gratia adiuvante, necnon sancto Paulo a Cruce intercedente, cuius reliquiis utebatur in benedictionibus impertiendis. Vereque Deus apostolatum sui servi confirmare videbatur «sequentibus signis», inter quae etiam infirmorum sanationes, quae cum explanari aliter non possent, interventui praeternaturali tribuebantur ab ipsis medicis ab Ecclesia separatis. Unum Deum haud fugit quot animi beneficiis affecti sint per annos apostolatus eius, quo ipse, dum et in Anglia et in Hibernia plures ad Ecclesiae unitatem non catholicos reducebat, haudquaquam desistebat a precationibus Deo pro coniunctione omnium christianorum adhibendis, minime oblitus Hollandiam, patriam dilectam, ad quam vero numquam iam rediit. Pater Carolus, etsi verus orator translaticio sensu non erat, fervidas tamen pro fidelibus hortationes habebat intra celebrationem Eucharistiae, quo tempore etiam visus est quondam quasi transfiguratus, tum postquam benedictionem impertiverat, tum in horto ipsius recessus ante cryptam Beatae Mariae Virginis Immaculatae. Qui et a sodalibus et a fidelibus verus certusque existimabatur «homo Dei », in summa semper meditatione defixus erat et Orationi instare consueverat ultra tempus Regula statutum, divinaeque psalmodiae in choro noctu diuque assiduus fuit ad id usque tempus, quo haec fieri passae sunt vires eius. Constanti ferventique refulsit usu theologalium et cardinalium virtutum votorumque religiosorum observantia, exemplar factus optimi cultoris passionis Christi, sueta tranquillitate numquam derelicta et conciliante benignitate semper servata. Curavit poenitentias exsequendas in Communitate, necnon crebra ieiunia et abstinentias Regula sancita, haud obstantibus variis infirmae valetudinis incommodis decursu annorum ingravescentibus. Ad divinam Victimam plane adhaerens, se ipse totum immolavit, cum vitam contulisset ad postremam aegritudinem, quam ad mensem tenuit, purificandam atque die V mensis Ianuarii, postremis Sacramentis Ecclesiae summa fide ac pientissime receptis, magnificum animum Deo reddidit anno MDCCCXCIII. Quinque per dies ingens populi copia ad recessum Montis Argi accucurrit ut illic Patris Caroli cadaver salutaret iacens in templo, ubi adhuc quiescens universalem exspectat resurrectionem. Ob amplissimam sanctitatis eius famam, qua praeclarus servus Dei Carolus a Monte Argo («Mount Argus») fruebatur, ordinarii quos dicunt Processus Canonici aninis MCMXXII-MCMXXIX tum super eiusmodi fama tum in universum super scriptis eius ac virtutibus in Curiis Dublinensi et Ruremundensi celebrari sunt. Cumque super scriptis die IX mensis Maii editum esset Decretum anno MCMXXXIV, Beatificationis causa uno post anno introducta est die XIII mensis Novembris. Annis autem MCMXXXVMCMXXXVIII apostolicis Processibus instructis super virtutibus specialiter ac miraculis, validitas omnium Processuum die XIV mensis Decembris agnita ac decreta est anno MCMXLV. Nos ipsi anno MCMLXXIX, servatis servandis iure praescriptis, de virtutibus a Venerabili Servo Dei heroum in modum cultis Decretum die X mensis Maii edidimus. Anno denique MCMLXXXVIII, ipso die I mensis Septembris, Decreto statuimus constare de miraculo, intercedente servo Dei Carolo a Sancto Andrea, a summo Deo patrato, id est de certa extra vires naturae sanatione dominae Octaviae Verheggen in loco «Sittard» (in Hollandia) ad effectum anno MCMLII adducta.
Ad Beatificationis liturgicos ritus apte agendos diem Ipsi statuimus XVI mensis Octobris, quo hic Romae una simul Bernardus Maria a Iesu, Carolus a Sancto Andrea et Honoratus de Biała ad Beatorum honores eveherentur. Quod enim hodierno die in Patriarchali Basilica Petriana factum est hac ipsa quam pronuntiavimus formula: «Nos, vota fratrum nostrorum Marci Caliaro, Episcopi Sabinensis-Mandelensis, Desmondi Connell, Archiepiscopi Dublinensis atque Iosephi Glemp, Archiepiscopi Gnesnensis et Varsaviensis, necnon plurirnorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Bernardus Maria a Iesu, Carolus a Sancto Andrea et Honoratus de Biała, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Bernardi Mariae a Iesu, die nona Decembris; Caroli a Sancto Andrea, die quinta Ianuarii; Honorati de Biała, die decima sexta Decembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Sueta etiam oratione habita de vita ac virtutibus Beatorum, quos modo publice diximus, eos venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi invocavimus, eo simul spectantes, ut quos colendos per beatificationem proposuimus itemque ad imitandum, suis precibus Christifidelibus omnibus subveniant adhuc in terris viatoribus multis in periculis versantibus, qui iisdem indigent auxiliis, quibus et illi indiguerunt in christianis exercendis virtutibus inque nisu aeternae beatitudinis consequendae. Quod vero decrevimus, volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Octobris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana