IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
ANTIQUIS A TEMPORIBUS
BEATA MARIA VIRGO TITULO «NUESTRA SEÑORA DE ZAPOPAN»
NUNCUPATA, PATRONA APUD DEUM ARCHIDIOECESIS
GUADALAIARENSIS IN MEXICO CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Antiquis a temporibus evangelizationis in Mexico, Christifideles Guadalaiarenses necnon finitimarum regionum Beatam Mariam Virginem, titulo «Nuestra Señora de Zapopan» invocatam, peculiari quidem cultu constat prosequi tamquam suam Matrem, Magistram et Reginam. Qua re motus, Venerabilis Frater Ioannes Iesus Posadas Ocampo, Archiepiscopus Metropolita Guadalaiarensis, communia cleri populique vota excipiens, electionem Beatae Mariae Virginis memorato sub titulo in Patronam apud Deum Ecclesiae suae rite probavit atque, datis litteris die I mensis Augusti hoc anno, petivit ut electio et approbatio huiusmodi, iuxta «Normas de Patronis constituendis» et ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, ab hac Apostolica Sede confirmarentur. Nos igitur, Qui die XXX mensis Ianuarii anno MCMLXXIX per Apostolicum iter in Mexicanam Nationem eiusdem Deiparae Virginis imaginem summa pietate venerati sumus, istius Pastoris preces cupientes audire, comprobatis iis, quae Congregatio pro Cultu Divino, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Nostra potestate usi, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem titulo «Nuestra Señora de Zapopan» invocatam Patronam apud Deum Guadalaiarensis archidioecesis confirmamus, cum omnibus iuribus et liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Quod felix faustumque sit illi sollerti Praesuli eiusque Episcopis Auxiliaribus ac dilectissimis Nobis in Christo filiis Guadalaiarensibus inque spirituale eorum omnium cedat bonum. Ceterum volumus atque mandamus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque effectus sive nune sive in posterum habeant. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Octobris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana