Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

SI NON VULTIS

BEATUM RICHARDUM PAMPURI SANCTUM
ESSE DECERNITUR ET DEFINITUR

 

«Si non vultis in ista eremo siti mori, bibite caritatem. Fons est quem voluit Dominus hic ponere, ne deficiamus in via» (S. AUGUSTINI, Tract. in Epistulam primam S. Ioannis, VII, 1).

Ex hoc salutari fonte etiam Beatus Richardus Pampuri sitim explevit, qui Evangelii praecepta exsequendo «consummatus in brevi explevit tempora multa; placita enim erat Deo anima illius, propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum» (Sap 4, 13-14). Ortus est is in pago Trivolzio die II mensis Augusti anno MDCCCIIIC (intra fines provinciae Ticinensis). Postridie baptizatus est et nomina ei sunt indita Herminius Philippus.

Puer ambobus orbatus parentibus, est avunculis concreditus Augustae Taurinorum sedem habentibus, a quibus est christiana educatione instructus. Pueritiam egit et iuventutem eximio modo, studio et apostolatus operibus se dedens. Anno MCMXV ordini studiorum medicinae nomen dedit apud Universitatem Ticinensem. Totius mundi priore bello stipendia meruit in valetudinario militibus sauciatis curandis, quibus magno fraterno amore assedit. Anno MCMXXI medicinae et chirurgiae lauream meritus est omne punctum ferens, et paulo post nominatus vici Morimondo, in provincia Mediolanensi, medicus. Ibi sex mansit annos, tutam ostendens professionis peritiam et multam de aegrotis curam, quibus quoad corpus et spiritum consulere nitebatur.

Pauperes praesertim eius abstinentem et liberalem caritatem experti sunt. Illius loci parochi praestans fuit cooperator, Circuli Iuvenilis Actionis Catholicae praeses, Commissionis missionariae paroeciae secretarius. Volens alios quoque adiuvare ad iter faciendum christianae perfectionis, spiritalium exercitationum cursus apparabat pro iuvenibus et illius regionis operariis.

Vocationem ad vitam consecratam sequens, quam ab adolescentia animadverterat, anno MCMXXVII novitiatum ingressus est Ordinis Hospitalarii S. Ioannis de Deo, Brixiae, nomenque cepit Fratrem Richardum. Vota religiosa paupertatis, oboedientiae, castitatis et hospitalitatis mense Octobri anno MCMXXVIII nuncupavit. Tribus vitae religiosae annis, vestigiis insisters Conditoris Sancti Ioannis de Deo, multa cum perfectione Regulam sui Ordinis observavit eminuitque meditatione et vita interiore. Angelus solacii fuit aegrotis, vitae exemplar fratribus sodalibus, medicis et valetudinarii administris incitamentum ad bonum, sicuti et iis, qui tabernam medicinae dentium exercendae adibant, quam is regebat. Cum simplicitate, perseverantia et ardenti caritate conatus est coniuncte cum Christo vivere, per assiduam deprecationem, pietatem erga Eucharistiam et Virginem Mariam, diligentem omnium suorum medici et religiosi munium effectionem. Semper in fidei lumine ambulavit et Dei verbum norma fuit eius cogitationum et actionum. Iam cum laicus erat officium sensit et necessitatem inducendi, per vivum simplex et apertum testimonium, spiritum evangelicum in familias, in scholas, in provinciam laboris ad omnia in Christo instauranda. Medicinam putavit et exercuit uti instrumentum, quo Christo serviretur in homine patiente et simul veris operibus fraterni amoris et fidei impulsus supernaturalis exprimeretur. Ita professionis medicae exercitium animoso et congruenti testimonio fidelitatis erga Deum et Ecclesiam accommodavit.

Imbecillior valetudine, per bellum in pleuritidem cecidit, ex qua numquam perfecte convaluit. Arteriae asperse pulmonumque inflammatione correptus, pie Mediolani obiit calendis Maiis anno MCMXXX, trium et triginta annorum, longe lateque ac firmiter Sanctus habitus.

Huius fidelis Christi discipuli sanctitatis fama post mortem inerebuit; qua re apud archiepiscopalem Curiam Mediolanensem canonizationis Causa inchoata est. Praescriptis canonicis Processibus celebratis et exitu cum prospero explorationibus theologicis perfectis de virtutibus deque duobus miris sanationibus, eius deprecationi tributis, Ipsi Nos sollemnis Beatificationis die IV mensis Octobris anno MCMLXXXI egimus ritum.

Populi pietate erga novum hunc Beatum crescents, non pauci affirmaverunt se diversimode eius deprecationis fructus expertos esse.

Causae Actores peculiariter animadverterunt pueri sanationem, miram assertam, in dioecesi Albasitensi in Hispania factam, anno MCMLXXXII. Acto Processu canonico, casus est suetis medicorum et theologorum inspectionibus quaesitus et, exitu habito felici, die XI mensis Februarii anno MCMLXXXIX editum est Decretum super miro.

Votis confirmati Fratrum Cardinalium et Praesulum in Consistorio congregatorum die XIII mensis Martii anno MCMLXXXIX, decrevimus ut Canonizationis ritus calendis Novembribus eiusdem anni celebraretur.

Hodie igitur in Vaticana Basilica Sancti Petri inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Gasparem Bertoni et Richard um Pampuri Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adseribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

His prolatis verbis iussimus Decretales has Litteras confici et expediri. Deo dein gratiis actis una cum praesentibus habitoque sermone de novis Sanctis deque eorum virtutibus et operibus, primi caeleste eorundem invocavimus patrocinium et augustiore ritu divinum sacrificium ad eorum pariter honorem facere perreximus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die I mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo undenonagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana