IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
MAGNA SANE
BEATAE MARIAE VIRGINIS LAURETANAE SACRARIUM IN OPPIDO
FORIO ISCLANO LOCATUM AD BASILICAE MINORIS DIGNITATEM ATTOLLITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Magna sane afficimur laetitia, in Isclana insula Beatae Mariae Virginis cultum antiquam repetere memoriam cum videamus, ibidem saeculorum decursu eiusdem venerationem pergere vel potius increbrescere. Nihil mirum igitur in frequens celebreque sanctuarium Virgini Lauretanae dicatum idemque in oppido Forio Isclano situm complures concessisse Cardinales Episcoposque, Reges Principesque, quod tota insula marialis cultus primarium habebatur iure meritoque locum. Nec desunt ibidem venusta artificia, quibus templum ipsum locupletatur quaeque sunt pietatis fidelium testimonia. His propositis rebus, libentes quidem occurrere Venerabilis Fratris Antonii Pagano, Episcopi Isclani, precibus censuimus, qui et suum significans propositum et cleri fideliumque, instanter postulaverat ut sacra aedes, Beatae Mariae Virgini dicata, titulo a Nobis ac dignitate ornaretur Basilicae Minoris. Quapropter omnino comprobantes ea quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum decrevit, Apostolicae Nostrae potestatis usi plenitudine, templum quod supra memoravimus in numerum referimus Basilicarum Minorum, additis pariter iuribus ac privilegiis quae cum condicione hac nectuntur. Neque neglegantur ea quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» praescribit, die VI mensis Iunii editum, anno MCMLXVIII. Contrariis quibuslibet rebus minime obsistentibus. Ceterum haud mediocris Nos tenet spes, aucta sacrarii dignitate, sacerdotes inibi, religiosos, consociaciones fidelesque cunctos novum suscepturos incitamentum ergaque Matrem caelestem renovatum studium, unde christiana res magnum accipiat beneficium.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Novembris, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana