Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

PER SAECULORUM DECURSUM*

QUIBUS BEATAE MARIAE A IESU SACRAMENTATO VENEGAS DE LA TORRE SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

« Omnes male habentes curavit » (Mt 8, 16).

Per saeculorum decursum discipuli misericordem Iesu amorem in homines corpore spirituque patientes secuti sunt et imitati. Ii enim Evangelii monitiones sectantes, fratres dilexerunt, iis, pauperibus aegrotisque potissimum, inservientes. Ita se quoque gessit beata Maria a Iesu Sacramentato, quae in Deum amore incitata, se egenis languentibusque ipsa devovit. Beata haec, in baptismo Maria Nativitas vocata, in oppido Zapotlanejo, quod in Civitate Mexici Jalisco locatur, die VIII mensis Septembris anno MDCCCLXVIII, Dorotheo Venegas Nuño et Maria Nieves de la Torre pientissimis parentibus, orta est, qui eam docuerunt christianam fidem principalem obtinere locum. A pueritia inde pia, verecunda et oboediens fuit. Studiose religionis muneribus, precationi, eucharisticae pietati operam dedit, cum Deo coniunctionem simpliciter constanterque colendo. Anno MDCCCXC inter Mariae Filias annumerata est atque, quibusdam perfectis exercitationibus spiritalibus, animadvertit se ad vitam consecratam a Domino vocari. Anno MCMV se cum piarum mulierum communitate sociavit, quae Guadalaiarensi in urbe parvum veletudinarium pauperibus curandis ministrabant. Anno MCMX privatim vota nuncupavit atque anno MCMXXI Antistita illius communitatis electa est. Praestantium ecclesiasticorum virorum de consilio Constitutiones scripsit, ut Operam illam in Congregationem Sororum Filiarum Sacri Cordis Iesu converteret, quae a Guadalaiarensi Archiepiscopo anno MCMXXX comprobata est. Una cum novem sororibus perpetua vota nuncupavit, nomen sibi imponens Mariam a Iesu Sacramentato atque XXXIII annos Generalis Antistita fuit. Usque operata est ut ipsa et sorores sanctificarentur, caritatem erga Christum exercendo, qui in patientibus membris humiliter amabiliterque agnoscebatur et iuvabatur. Eucharistica fervens pietas eius spiritalem vitam designabat. Cum Domino coniunctionem persecuta est, Eum requirens, adorans et in eucharistico mysterio amans, ex quo eius anima in aegritudinibus ac persecutionum in Mexico illius aetatis religiosarum mobilitatibus pacem ac tranquillitatem hauriebat. Multum adlaboravit ut Christi amor omnes homines, pauperes praesertim, aegrotos, senes, peccatores, pervaderet. Sacri Cordis virginisque Mariae pietatem coluit. Suis sororibus cunctisque ad se venientibus exemplum exhibuit ipsaque in fidei, spei, caritatis, oboedientiae, paupertatis, humilitatis virtutibus exercendis se moderatricem praebuit. Summa cum fidelitate constitutiones cum observaret, Summi Pontificis, Episcoporum, sacerdotum auctoritatem veneratione cum prosequeretur, Seminarii tirones cum curaret, spectabilem fidelis consecrationis in Dei perdolentisque humanitatis deditionem testificationem praebuit. Antistitae Generalis relicto officio, precans ac meditans postremos vitae annos exegit. Strenue ac patienter novissimas aerumnas toleravit. Die XXX mensis Iulii anno MCMLIX de hoc mundo demigravit, claram sanctitatis opinionem relinquens. Guadalaiarensis Archiepiscopus anno MCMLXXXI beatificationis canonizationisque Causam incohavit. His igitur cunctis rebus a Congregatione de Causis Sanctorum praescriptis absolutis, die XXII mensis Novembris anno MCMXCII ei Beatorum honores decrevimus. Eius posthac intercessioni mira sanatio adscripta est, de qua inquisitio apud Curiam Guadalaiarensem facta est. Eventus felici cum exitu a Congregatione de Causis Sanctorum pervestigatus est atque die XXVI mensis Martii anno MCMXCIX coram Nobis Decretum super miraculo prodiit. Patrum Cardinalium Episcoporumque in Consistorio die II mensis Iulii anno MCMXCIX coadunatorum faventibus suffragiis auditis, statuimus ut canonizationis ritus Romae die XXI mensis Maii iubilaris anni MM celebraretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sacra haec protulimus verba: Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ae de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Christophorum Magallanes et viginti quattuor Socios, Iosephum Mariam de Yermo y Parres et Mariam a Iesu Sacramentato Venegas de la Torre Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adseribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.

Datum apud Sanctum Petrum, die vicesimo primo mensis Maii anno Domini bis millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 3, pp. 121-123

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana