Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CIRCUMDANTES CIRCUMDEDERUNT*

VENERABILIBUS DEI SERVIS ROSARIAE DE SOANO
ET II SOCIIS BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini excidi eos » (Ps 118, 11).

Etiam cum in Hispania saeva exardebat religiosa persecutio, Venerabiles Dei Servae Rosaria de Soano et duae Sociae minime suam coram Christi hostibus fidem profiteri dubitarunt, illorum odium amore et venia rependentes. Paulo post intestinum initum bellum a rerum novarum molitoribus, qui omnino Ecclesiae, religiosis, sacris institutionibus aversabantur, claustrum Masamagrell, Valentina in urbe, deserere coactae sunt atque suam in Deum dilectionem per martyrium testatae sunt.

Eae fuerunt:

1. Soror Rosaria, scilicet Petra Maria Victoria Quintana Argos, in oppido Soano Cantabriae die XIII Maii mensis anno MDCCCLXVI orta est. Religiosam persequens vocationem, XXIII annos nata, Congregationem Tertiariarum Capuccinarum Sacrae Familiae est ingressa, quae adulescentes derelictos curare studebat. Vota religiosa die XIV mensis Maii anno MDCCCXCI nuncupavit et quinque post annis in perpetuum se Deo consecravit. Sua in Congregatione Magistrae Novitiarum, Antistitae loci, Antistitae Generalis et Vicariae Generalis sustinuit officium. Persecutione saeviente, ad necessariorum domum confugit, sed capta est et die XXIII mensis Augusti anno MCMXXXVI in oppido Puçol Valentinae urbis interempta est. Veniae veluti signum quemdam ex persecutoribus sponsae Christi anulo donavit.

2. Soror Seraphina, scilicet Emmanuela Iusta Fernández Ibero, Ochovi Pampilonensis urbis die VI mensis Augusti anno MDCCCLXXII nata est. XV annos nata, Congregationem Tertiariarum Capuccinarum ingressa, temporalia vota die XIV mensis Maii anno MDCCCXCI fecit atque quinque post annos vota sollemnia nuncupavit. Iulio mense anno MCMXXXVI a seditiosibus deserere domicilium coacta est; capta est et die XXIII mensis Augusti anno MCMXXXVI est necata. Paulo antequam moreretur Christum Regem proclamavit.

3. Soror Francisca Xaveria, scilicet Maria Ferdinanda Fenollosa Alcayna in oppido Rafelbuñol in regione quae Huerta Valenciana appellatur die XXIV Maii mensis anno MCMI nata est. Cum Domino se addicere vellet, Congregationem Tertiariarum Capuccinarum ingressa est. Vota temporalia mense Maio anno MCMXXIII et perpetua anno MCMXXVIII nuncupavit. Bello concitato civili, claustrum Masamagrell relinquere iussa est et ad parentes confugit, sed detecta est et capta. Seditiosi in oppido Gilet Valentinae urbis die XXVII mensis Septembris anno MCMXXXVI eam necaverunt. Divini Magistri ad exemplum necatoribus ignovit.

Ob crebrescentem famam anno MCMXC Valentinus archiepiscopus beatificationis more institutoque seu declarationis martyrii Causam incohavit. His absolutis rebus a iure statutis, Decretum super martyrio die XVIII mensis Decembris anno MM Nobis coram prodiit. Statuimus igitur ut beatificationis ritus Romae die XI mensis Martii anno MMI una cum Iosepho Aparicio Sanz aliisque sociis celebraretur.

Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri patente, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:

Nos vota Fratrum Nostrorum Augustini García-Casco Vicente, Archiepiscopi Valentini, Richardi Mariae Cardinalis Carles Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis, et Francisci Ciuraneta Aymí, Episcopi Illerdensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Aparicio Sanz et ducenti triginta duo Socii Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die vicesima secunda Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Magna quidem commotione ineffabilique laetitia impleti propter hanc mirabilem tot martyrum glorificationem, fidem eorum et virtutem publice laudavimus, eosque venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi invocavimus.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Martii anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 4, pp. 257-259

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana