Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DOMINE, TU SCIS*

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE A GUADALUPE
(IN SAEC. MARIAE FRANCISCAE RICART OLMOS)
BEATORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « "Domine, tu scis quia amo te" » (Io 21, 15). Deus iugiter ostendit se hominem amare, qui vicissim vocatur ad Illum redamandum, ut Petrus quoque fecit. Etenim "in hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam Ipse dilexit nos" (1 Io 4, 10) ». Venerabilis Dei Serva Maria a Guadalupe amorem divinum rependit et, fidelis ad officia quae per religiosam consecrationem assumpserat, omnino Christo se dedit, quin dubitaret pro Illius Ecclesiaeque amore sanguinem suum libenter effundere. Maria Francisca, cui hoc fuit nomen in baptismate, die XXIII mensis Februarii anno MDCCCLXXXI in pago Albal, dioecesis Valentinae, humilibus et christianis nata est parentibus, et ab ipsis, sollicitis de filia honestis moribus instituenda, solida fide christiana est erudita. Undecim annos nata primum participavit convivium eucharisticum, et a tenera aetate Deiparam Virginem Mariam singulari prosecuta est cultu. Vocatione diligenter excussa ad Christum propius sequendum per professionem consiliorum evangelicorum, anno MDCCCXCVI ingressa est monasterium vulgo dictum « Pié de la Cruz », Valentiae, e II Ordine Servorum Mariae, ibique religiosum induit habitum, nomen accipiens Mariam a Guadalupe. Professionem emisit die XIX mensis Iunii anno MCM. Studiose intenta propriis muneribus implendis, erga superiores humilem, simplicem et oboedientem se exhibuit. Munera obivit procuratricis, prioris, novitiarumque magistrae. De discipularum institutione ac de regulari observantia sedulam curam adhibuit. Summa fide ducta, ardentem tribuit cultum Eucharistiae, Passioni Christi, Virgini Perdolenti Sanctisque Fundatoribus Servorum Mariae. Vitam gerens in austeritate et paenitentia, summopere contendit proprias inclinationes moderari proximoque iugiter inservire. Anno MCMXXXVI cum intestinum exortum est Hispanicum bellum, vehemens in Ecclesiam ac praesertim in Religiosa Instituta exarsit persecutio. Cum res turbidae paterent, Dei Serva talem ostendit fortitudinern ut sorores hortaretur dicens: « Filiae meae, res difficillime vertuntur; pro Deo et pro fide tamquam victimas nos oportet offeramus ». Coacta ad monasterium relinquendum, ad sororem germanam Philomenam confugit. Tunc consilium suscepit pro conversione peccatorum sanguinem effundendi nec non pro triumpho Catholicae Ecclesiae in Hispania. Ex eo quod religiosa erat, die II mensis Octobris anno MCMXXXVI a militibus noctu est comprehensa, quorum minas non timuit, immo ob suam religiosam consecrationem animosam se protulit et constantem in fidelitate servanda erga Iesum, sponsum suum. Aequum animum servans, carnificibus exemplo fuit, et Magistri divina vestigia sequens, veniam dedit illis pro quorum salute oravit. Eadem nocte necata, corpus eius mane insequentis diei inventum est crudeliter deturpatum. Increbrescente martyrii fama, anno MCMLVIII Archiepiscopus Valentinus Causam incohavit beatificationis seu declarationis martyrii. Servatis de iure servandis, Nobis coram Decretum super martyrio prodiit die XXVIII mensis Iunii anno MCMXCIX. Qua de re statuimus ut ritus beatificationis illius ac Iosephi Aparicio Sanz aliorumque fidei testium, qui in eadem persecutione sunt interempti, Romae die XI mensis Martii anno MMI perageretur.

Hodie igitur, in foro Patriarchalem Basilicam Vaticanam prospiciente, hanc inter Sacra ediximus formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, Richardi Mariae Cardinalis Carles Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis, et Francisci Ciuraneta Aymí, Episcopi Illerdensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Aparicio Sanz et ducenti triginta duo Socii Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die vicesima secunda Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim sortiri, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Martii, anno Domini MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 3, pp. 186-188

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana