IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
DOMINUS MEUS ET DEUS MEUS*
BEATARUM TRIBUUNTUR CAELITUM HONORES VENERABILIBUS
DEI FAMULABUS IOSEPHAE A SANCTO IOANNE DE DEO RUANO GARCÍA
NECNON MARIAE DOLOROSAE A SANCTA EULALIA PUIG BONANY
Ad perpetuam rei memoriam. — « Dominus meus et Deus meus » (Io 20. 38).
Fidei testificatio haec, qua divinitatem Christi agnovit Sanctus Apostolus Thomas tum illius etiam dominationem, amoris quidem designat actum qui totam sui ipsius importat deditionem, ad effusum usque si necesse est sanguinem.
Venerabiles pariter Dei Servae Iosepha a Sancto Ioanne de Deo Ruano García ac Maria Dolorosa a Sancta Eulalia Puig Bonany vixere destinatae ad Christum maiore libertate sectandum propiusque imitandum et redditae sic animosae ipsa illa conscientia atque cognitione: supremum in martyrio contineri amoris erga Eum et Ecclesiam testimonium. Ad Congregationem pertinebant Sororum Parvarum Senum Derelictorum opusque suum explebant apud hospitium pro senibus in loco Requena provinciae Valentinae. Quamquam antea iam eruperat religiosa vexatio, ministerium tamen adiutorii tam animorum quam corporum humili fortique adfectu persequebantur pro hominibus maxime desertis in quibus nempe vultum contuebantur refulgentem Christi.
Die nono Iulii mensis anno MDCCCLIV nata Soror Iosepha a Sancto Ioanne de Deo Ruano García est in oppido Berja intra archidioecesis Granatensis fines. Congruenter illa instructa doctrinis ac moribus vota pronuntiavit temporaria anno MDCCCLXXX ac perpetua post quinque annos. Amantissime suscepit senum curationem hospitum illo in instituto ubi versabatur atque permagnam semper exhibuit adversus Sorores suas religiosas bonitatem. Ante mortem etiam Antistita fuit ipsa Domus Requenanae nominata.
Orta autem est Soror Maria Dolorosa a Sancta Eulalia Puig Bonany die xn Iunii mensis anno MDCCCLVII apud Bergam dioecesis Celsonensis. Nuncupavit temporalia vota anno MDCCCLXXXIX ac perpetua anno MDCCCXCII. Munus studiose ostiariae absolvebat animique eminebat simplicitate ac prompta aliis serviendi voluntate. Exardescente intestino bello communitatis Requenanae sorores coactae sunt a minantibus ipsis rebellibus ut habitum exuerent religiosum, civilem induerent. Venerabiles hae Dei Servae suam novissimae deseruerunt Domum una cum iuniore Sorore Gregoria a Sanctis Innocentibus Pérez Mateo. Cum essent ipsae die VII mensis Septembris anno MCMXXXVI uti religiosae sodales agnitae, prope ferriviae stationem Requenae sunt a militibus comprehensae, in animo confugere habentes tutiorem in locum, atque in valetudinarium tamquam carcerem coniectae. Eadem vero nocte illa aliquanto longius ab urbe Requena translatae, postridie mane apud urbem Buñol sunt interemptae. Maxima cum mentis tranquillitate binae interierunt Venerabiles Dei Famulae Dominum ex fide sua invocantes suisque carnificibus propriam condonantes mortem. At Soror Gregoria a Sanctis Innocentibus Pérez Mateo una detinebatur cum illis graviterque dein vulnerata evadere aegre salva potuit ac fieri propterea magnae auctoritatis et fiduciae testis de suarum martyrio Sororum.
Augescente exin sine intermissione ipsius martyrii opinione, anno MCML-XXXXV Praesul Valentinus beatificationis causam instituit sive declarationis martyrii. Cunctis itaque ex iure normis completis, Nobis coram ipsis decretum prodiit super martyrio die XVIII mensis Decembris anno MM eum inter alia decrevimus aequabiliter ut beatificationis ritus Romae perageretur die XI Martii mensis anno MMI, additis eodem ceteris Dei Servis Iosepho Aparicio Sanz et aliis fidei testibus, qui eadem furente in Ecclesiam odii plenissima adgressione interciderunt.
Hoc proinde die ipso laetantes summopere Nos ante Populi Dei atque Cleri Catholici concursum frequentissimum hanc iuvit venerabundo animo proferre beatificationis formulam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, Richardi Mariae Cardinalis Carles Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis, et Francisci Ciuraneta Aymí, Episcopi Ilerdensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Aparicio Sanz et ducenti triginta duo Socii Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die vicesima secunda Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Has praeterea edi iussimus Litteras eadem super iucundissima re quas in posterum omne tempus vim suam habere et exserere nimirum volumus, contrariis quibuslibet causis rebusve haudquaquam obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undecimo mensis Martii, anno Domini bis millesimo et primo, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 2, pp. 103-105
© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana