IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
OMNIS LINGUA*
VENERABILIBUS SERVIS DEI ALFONSO LÓPEZ LÓPEZ ET QUINQUE SOCIIS BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — « Omnis lingua confiteatur: "Dominus Iesus Christus!", in gloriam Dei Patris » (Philp 2, 11). Venerabiles Servi Dei Alfonsus López López et Socii, sodales Ordinis Fratrum Minorum Conventualium, optima ratione expleverunt exhortationem apostoli Pauli atque, illuminati a Spiritu Sancto, catholicam fidem aperte professi sunt etiam in difficilibus rerum adiunctis, in quibus ipsi operam navabant. Haec eorum fortitudo in fidelitate erga Christum etiam inter tribulationes exacerbavit homines seditiosos, qui civili Hispaniae bello flagrante, expulerunt eos de conventu urbis Granollers: deinde dum apud familiares et amicos morabantur, eos comprehenderunt et interfecerunt, odio in Deum inque eius Ecclesiam ducti. Ipsi autem sunt:
Eorum martyrii fama increbrescente, anno MCMLIII Archiepiscopus Barcinonensis Causam beatificationis seu declarationis martyrii incohavit. Peractis omnibus ad normam iuris statutis, die XXVI mensis Martii anno MCMXCIX coram Nobis promulgatum est decretum super martyrio. Statuimus igitur ut Beatificationis ritus die XI mensis Martii anno MMI Romae celebraretur, una cum beatificatione Venerabilium Servorum Dei Iosephi Aparicio Sanz aliorumque fidei testium, qui tempore eiusdem persecutionis in Hispania sunt occisi.
Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri patente, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:
« Nos vota Fratrum Nostrorum Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, Richardi Mariae Cardinalis Carles Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis, et Francisci Ciuraneta Aymí, Episcopi Ilerdensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Aparicio Sanz et ducenti triginta duo Socii Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die vicesima secunda Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Consueta habita oratione de vita virtutibusque horum caelitum, qui viventes Francisci Asisinatis vestigia sunt secuti et fraternitate coniuncti martyres occubuerunt, Nos Ipsi, animo laetanter commoti et admirantes tantam eorundem alacritatem ad sanguinem pro Domini amore fundendum, summa devotione christianam eorum fortitudinem publice laudavimus et cum adstantibus consentanea nimirum prece in adiutorium totius Ecclesiae adhuc in terra peregrinantis caeleste beatorum invocavimus patrocinium. Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Martii anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 12, pp. 825-828
© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana