Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

OMNIS, QUI VIVIT*

VENERABILIBUS DEI SERVIS HYACINTHO SERRANO LÓPEZ
ET XIX SOCIIS MARTYRIBUS BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum » (Io 11, 26).

De Christi resurrectione fides quemque apud christianum praecipuum obtinet locum et in Deo scienter nititur qui « non est Deus mortuorum sed vivorum » (Mc 12, 27). Iesus qui peccatum mortemque vicit quique lapsos homines redemit, fundamentum quoque est eventurae resurrectionis. Ipsa beatitudinis aeternae spes effecit ut Venerabiles Dei Servi Hyacinthus Serrano Lopéz et XIX socii sanguinem effunderent, unitatem cum Christo Ecclesiaque servantes, plane sibi conscii corporis mortem, iis qui Christo fideles fuerunt, Domini mortis esse participationem, quae ad eiusdem resurrectionem communicandam est necessaria. Anno MCMXXXVI bello civili in Hispania inito, ob saevam in religionem persecutionem, quae a reipublicae potestatibus, catholicis hominibus acriter obsistentibus, acta est, complures ceciderunt, sacerdotes potissimum ac religiosi. Inter eos XVIII annumerantur Ordinis Fratrum Praedicatorum ex Aragoniae Provincia sodales ac duo dioecesani presbyteri. His, tametsi haud in iisdem condicionibus occubuerunt, communis fuit aequa mens ac in Providentia fiducia, qua martyrio obviam anno MCMXXXVI iverunt.

En XVIII Ordinis Fratrum Praedicatorum sodales:

I. Hyacinthus Serrano López, sacerdos XXXV annorum, magister fuit, concionator et Vicarius Provincialis.

II. Aloisius Urbano Lanaspa, sacerdos LIV annorum, concionator generalis fuit et doctor, quique complura caritatis opera egit.

III. Constantinus Fernández Alvarez, sacerdos XXIX annorum, theologiae Valentiae Romaeque doctor fuit.

IV. Raphaël Pardo Molina, cooperator frater XXXVII annorum, aeditui sustinuit munus.

V. Lucius Martínez Mancebo, sacerdos XXXIV annorum, studiosus fuit noviciorum magister.

VI. Antonius López Couceiro, sacerdos LXVII annorum, fuit et ipse noviciorum studiosus magister.

VII. Felicissimus Diez González, sacerdos XXIX annorum, philosophicam disciplinam tradidit.

VIII. Saturius Rey Robles, sacerdos XXIX annorum, magister fuit et claustri valetudinarius.

IX. Tirsus Manrique Melero, sacerdos LIX annorum, linguam Latinam tradidit idemque concionator fuit.

X. Gumersindus Soto Barros, frater cooperator LXVII annorum, perite manuum opera praestitit.

XI. Lambertus de Navascués y de Juan novicius erat XXV annorum.

XII Iosephus Maria Muro Sanmiguel, sacerdos XXXI annorum, missionariam operam et martyrium affectabat.

XIII Ioachimus Prats Baltueña novicius fuit XXI annorum.

XIV. Franciscus Calvo Burillo, sacerdos LV annorum, magistri officium curiose sustinuit.

XV. Franciscus Monzón Romeo, sacerdos XXIV annorum, paulo post presbyteralem ordinationem interfectus est.

XVI. Raimundus Peiró Victorí, sacerdos XLV annorum, validus fuit iuvenum institutor.

XVII. Iosephus Maria Vidal Segú, sacerdos XXIV annorum, paulo post presbyteralem ordinationem interemptus est.

XVIII. Iacobus Meseguer Burillo, sacerdos LI annorum, theologiam docuit.

En duo sacerdotes ad archidioecesim Caesaraugustanam adscripti:

I. Emmanuel Albert Ginés, sacerdos LXIX annorum, aegrotos potissimum curavit.

II. Zosimus Izquierdo Gil, sacerdos XLI annorum, parochi sustinuit munus.

Martyrii crebrescente fama, anno MCMLVII Archiepiscopus Valentinus beatificationis Causam incohavit seu declarationem martyrii. His perfectis a iure statutis rebus. Nobis coram Decretum super martyrio die XX mensis Decembris anno MCMXCIX prodiit. Statuimus igitur ut beatificationis ritus die XI mensis Martii anno MMI celebraretur.

Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri patente, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:

Nos vota Fratrum Nostrorum Augustini García-Gasco Vicente. Archiepiscopi Valentini, Richardi Mariae Cardinalis Carles Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis, et Francisci Ciuraneta Aymí, Episcopi Illerdensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Aparicio Sanz et ducenti triginta duo Socii Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die vicesima secunda Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Magna quidem commotione ineffabilique laetitia impleti propter hanc mirabilem tot martyrum glorificationem, fidem eorum et virtutem publice laudavimus, eosque venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi invocavimus.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Martii, anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 3, pp. 181-183

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana