Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PER IPSUM ERGO*

VENERABILI DEI SERVAE MARIAE BALDILLOU Y BULLIT SEPTEMQUE IPSIUS SOCIIS CAELITUM BEATARUM DEFERUNTUR HONORES.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius» (Heb 13, 15). Atque in Apocalypsis legitur libro: «Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius» (Apc 3, 5). Hunc ad magnum victorum ac testium Iesu Christi numerum Serva Dei pertinent Maria Baldillou y Bullit eiusque sociae quinque ex Instituto Filiarum Mariae Religiosae Scholarum Piarum, tum etiam duae quondam alumnae laicae Uruguaianae, Dolorosa et Consilium Aguiar-Mella Díaz, quae Christi Iesu amore impulsae suam evangelizandi operi vitam consecraverunt, eaque solidam formam accepit in integra humana atque christiana institutione puellarum et adulescentularum nec non in mulieris ipsius provectione. Principium enim Constitutionum Scholarum Piarum in vitae actum transtulerunt: «Amoris illius participes quo Christus suam pro amicis tradidit vitam nos, quemadmodum ipse est mortuus, vitam nostram ministerio Evangelii devovemus ut, dum in nobis operatur mors, in aliis crescat vita» (n. 18).

Fideles ac prudentes humiles feminae ac fortes simpliciter amanterque suam vivendo expleverunt vocationem dum totas se puellarum dedunt institutioni et iuvenum nihil quidem in rebus politicis molientes quae illis temporibus plurimum agitabantur Ecclesiaeque ipsi illius nationis adversabantur. Etenim exardeseente bello Hispanorum intestino anno MCMXXXVI politicae factiones commentis Marxistarum permotae cruentam susceperunt Ecclesiae catholicae vexationem. Ferox suum religionis ostentantes odium nec non omnium illam profitentium. Quandoquidem Christi discipulae erant suum effuderunt sanguinem serenae profecto et pacificae, cum Deum fidei professione honorarent iisque crimen condonarent qui eas offendebant quin immo occidebant. Sicque martyrii consecutae sunt palmam.

Hae videlicet sunt:

Mater Maria Baldillou y Bullit, quae in loco Balaguer (Leridae) nata est die sexto Februarii mensis anno MCMV votaque anno MCMXXVII professa.
In novitiatu propriis effulgebat virtutibus. Ad collegium Valentinum missa praestitit tamquam vitae exemplum Domino prorsus devotae, in simplicitate nempe et laetitia sui educandi muneris. Octavo die mensis Augusti anno MCMXXXVI martyrium subiit in litore maritimo apud Saler di Valencia, una cum sequentibus quattuor aliis Dei Servis.

Mater Praesentatio Gallén y Martí die XX mensis Novembris anno MDCC- CLXXII orta, in loco Morella (Castillionis) quae in Scholis Piis vota nuncupavit anno MDCCCXCII. Ab anno MDCCCC ad suam usque passionem anno MCMXXXVI in collegio degit Valentino. Triginta sex igitur annos impensum apostolatum Calasanctianum inter puellas eiusdemque urbis familias procuravit.

Mater Maria Aloisia Girón y Romera in lucem edita est apud Baiulanse (Cordubae) die XXV mensis Augusti anno MDCCCLXXXVII votaque religiosa fecit in loco Carabanchel anno MCMXVIII. Ab anno MCMXX usque ad annum MCMXXXIV apostolicum suum in Cuba educandi opus complevit. Valentiam vero iterum reversa est ubi vixit operae paedagogicae omnino devota et apostolicae inter alumnas et priores discipulas usque ad annum MCMXXXVI quo martyrii adepta est palmam.

Mater Carmen Gómez y Lezán Navarrae in oppido Eulz die XXVIII mensis Iulii orta est anno MDCCCLXIX votorumque professionem in Congregatione Scholarum Piarum anno MDCCCLXXXXV peregit, cum in collegium Valentinum est missa quod apostolatus ipsius ad martyrium usque provincia fuit. Quadraginta et unum annos ianitricis perfuncta est munere cum vitam religiosam suam magno studio traduxit inter alumnas earumque familias, cum opus simul et precationem cum laetitia et comitate iungeret.

Mater Clementia Riba y Mestres VIII die mensis Octobris anno MDCCCXCIII in loco Igualada (Barcinonensis provinciae) nata est votaque illa in magna urbe anno MCMXIX professa. Aliquamdiu Caesaraugustae in iunioratu commorata transiit in collegium Valentinum ubi educationis apostolatum cum alumnis et quondam discipulis impense profecto curavit. Praemium ei martyrii quadraginta duos annos natae reddidit Dominus.

Mater Maria de la Yglesia y de Varo in urbe v. d. Egabro prope Cordubam anno MDCCCLXXXXI lucem vidit die XXV mensis Martii votaque in loco Matritensi Carabanchel dicto anno MCMXI pronuntiavit. Magistram agens in collegiis tum Carabanchel tum etiam Cordubae et Matriti ministerium Scholarum Piarum efficienter complevit magnoque abnegationes affectu erga discipulas et priores alumnas. Praestans fuit formatrix nec non scientiarum doctrix. Die XIX Septembris enecata est anno MCMXXXVI in Matriti suburbio.

Dolorosa Aguiar-Mella y Díaz in urbe Montis Videi in Uruguaia ex matre Uruguaiana Hispanoque patre nata est die XXIX Martii mensis anno MDCCCLXXXXVII posteroque anno cum tota domo in Hispaniam processit. Alumna fuit interna apud collegium Carabanchel ubi pietate sua mentisque acumine eminuit. Die XIX mensis Septembris comprehensam ante aedes ubi cum Sororibus Scholarum Piarum incolebat eodem ipso die ad Matriti portas cum superius memorata Dei Serva interfecerunt.

Consilium Aguiar-Mella y Díaz Orta est die XXIX Martii mensis anno MDCCCLXXXXVIII parvulaque cum familiaribus Matritum se contulit. Septimum agens annum collegium introivit Carabanchel. Sese tamquam iuvenem christianam prudentem caritateque motam gessit. Die mensis Septembris XIX anno MCMXXXVI a militibus capta est et paulo post una cum sorore Dolorosa suaque magistra Matre Maria de la Yglesia y de Varo occisa.

 Numquam non hae octo Dei Servae habitae sunt fidei martyres. Ab anno MCMLXXXV ad LXXXVII beatificationis causa in archidioecesis Valentinae officiis acta est de martyrii definitione, et ab anno MCMLXXXVI ad VIII apud Archiepiscopum Matritensem. Omnibus legitimis condicionibus impletis Nostro in conspectu Decretum prodiit die XXVIII mensis Iunii anno MIM super martyrio. Constituimus inde ut beatificationis ritus Romae die XI mensis Martii anno MMI perageretur earum cum Iosepho Aparicio Sanz aliisque fidei testibus qui eadem religiosa saeviente contra Ecclesiam vexatione interierunt.

Hodie igitur coram interminata fere Pastorum fideliumque turma inter solemnia Eucharistica magnopere iuvit Nos hanc beatificationis formulam pie studioseque proferre:

« Nos vota Fratrum Nostrorum Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, Richardi Mariae Cardinalis Carles Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis, et Francisci Ciuraneta Aymí, Episcopi Ilerdensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Aparicio Sanz et ducenti triginta duo Socii Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die vicesima secunda Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Hac pronuntiata pientissimo adfectu sententia venerati in primis Nos novas sumus caelites beatas earum permoti fidei constanti a earumque pariter supernum implorantes adiumentum nostra cotidie in roboranda fide. Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Martii anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 12, pp. 834-837

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana