Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

NOLITE DILIGERE*

VENERABILI SERVO DEI ARCHANGELO TADINI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt »(1 Io 2, 15).

Qui in visibilia ac transitura mentem dirigit, is obcaecatur atque Christi Evangelii splendorem cernere non valet.

Venerabilis Dei Servus Ignatius Falzon, suum propter cultum atque conspicuum in societate locum, huius mundi beneficia et honores consequi affatim potuit; at is minime a mundanis illecebris pellectus est atque se omnino Dei famulatui mancipare voluit.

Ignatius Falzon in urbe Valletta Melitensis insulae die I mensis Iulii anno MDCCCXIII a celebrata honorataque illius temporis familia ortus est. XV annos natus vestimentum clericale induit ac deinceps Ordines Minores suscepit. Mense Septembri anno MDCCCXXXIII in utroque iure lauream est assecutus. Humilis ac simul simplex vir dignum se haud putavit qui presbyterali ordine augeretur. Cum proclivis esset ad Evangelium enuntiandum ac doctrinam catholicam tradendam, catechetico ministerio operam dedit. Studiose complures Britannos milites, Melitensi in insula versantes, omnimodis curare contendit, quibus preces et catechismi praelectiones comparavit. Quo facilius cum iis loqueretur sermonem Anglicum didicit. Cum non catholicos conveniret, observantiam in eos et dialogum servavit, oecumenicum sensum fere praesumens. Suis moribus plures homines ad catholicam Ecclesiam vertit. Die I mensis Iulii anno MDCCCLXV, Sancti Ioseph tenens prae manibus imaginem, de hoc mundo demigravit, cum LII natalem diem compleret. Dei Servus per eucharisticam adorationem, precationem ac meditationem suam aluit fidem, ex qua vim et consilia depromebat. Beatae Virgini Mariae devinctus, quotidie corolla precatoria eam colere solebat. In divina Providentia nisus, cum universis se convenientibus laetitiam pacemque communicabat. Cum Christi in homines germanam dilectionem testaretur, semper se paratum ostendit ad pauperes dolentesque iuvandos; saepe privatim docebat atque nullam ab iis mercedem postulabat qui opibus carebant. Adversus omnes iustus, fideliter sui ordinis officia servavit itemque filialem animum et observantiam in Ecclesiam Romanumque Pontificem usque retinuit.

Eius propter latam sanctitatis famam, quae eiusdem insulae fines per Melitenses homines migrantes supergressa est, anno MDCCCXCII Processus Ordinarius incohatus est, quem tunc Apostolicus Processus est subsecutus. His peractis a iure statutis rebus, Nobis coram Decretum de virtutibus, heroum in modum exercitis, die XIII mensis Octobris anno MCMLXXXVII prodiit. Annis MCMXCVII-MCMXCIX super miro dioecesana inquisitio est constituta et die XXIV mensis Aprilis huius anni decretum super miraculo editum est. Deinde statuimus ut beatificationis ritus Melitae die IX mensis Maii anno MMI, una cum Georgio Preca et Maria Adeodata Pisani, scilicet in eadem insula veris fidei testibus, celebraretur.

Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam:

«Nos, vota Fratris Nostri Iosephi Mercieca, Archiepiscopi Melitensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Georgius Preca, Ignatius Falzon et Maria Adeodata Pisani Beati nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Georgii Preca die nona Maii, Ignatii Falzon die prima Iulii et Mariae Adeodatae Pisani die vigesima quinta Februarii in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.

Datum Melitae, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Maii, anno MMI, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 10, pp. 606-608

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana