IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
VOCATIO ENIM CHRISTIANA*
VENERABILI DEI SERVO GEORGIO PRECA
BEATORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — « Vocatio enim christiana, natura sua, vocatio quoque est ad apostolatum » (Conc. Oecum. Vat. II, Decretum de apostolatu laicorum, Apostolicam actuositatem, 2).
Venerabilis Servus Dei Georgius Preca hanc veritatem, quam Concilium Oecumenicum Vaticanum II in luce posuit, intellexit et ad rem mirabiliter perduxit. Antesignanus enim exstitit in catechesi tradenda et in apostolica laicorum missione promovenda, divinitus conferens ad humanam christianamque Melitensium institutionem. Consilium enim ab Apostolo Paulo traditum Timotheo mirabili actuositate secutus est: « Quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere » (2 Tim 2, 2).
Georgius Preca in urbe Valletta, Melitensis Insulae, die XII mensis Februarii anno MDCCCLXXX natus est et quinque post dies baptizatus. Adhuc puer simul cum parentibus in locum Hamrun se transtulit ibidemque ad Eucharisticum convivium primo accessit et Confirmationis sacramento est roboratus. Ad sacerdotalis vocationis maturitatem perveniens, sacro presbyteratus ordine est insignitus die XXII mensis Decembris anno MCMVI. Sequenti anno ineunte iuvenes quosdam congregavit, de quorum institutione sedulam adhibuit curam. Hoc cum pusillo grege initium dedit ut coetum conderet laicorum caelibum, qui in iuvenum adultorumque catechesim omnino incumberent. Coetus hic primo tempore a Servo Dei appellatus est « Societas Papidum et Papidissarum » ut solidam erga Romanum Pontificem fidelitatem palam ostenderet; cui deinde nomen inditum est « Societas Doctrinae Christianae ». Haec tamen iam ab initio vulgo nuncupatur siglis M.U.S.E.U.M. quae ad mentem fundatoris significant « Magister utinam sequatur Evangelium universus mundus ». Anno MCMX rami quoque feminini fundamenta iecit. Hoc novum opus calumniis obnoxium exstitit et insectationibus, sed, his adversis rebus superatis, omnes eius beneficam actuositatem agnoverunt et die XII mensis Aprilis anno MCMXXXII Decretum canonicae erectionis est evulgatum. Servus Dei singulari studio Dei verbum diffundendum curavit eo dicendi genere ut ab omnibus vel rudioribus gentibus perciperetur. Die XXI mensis Iulii anno MCMXVIII in Tertium Ordinem Carmelitarum ascriptus est, et sequenti anno mense Septembri professionem emisit, sibi nomen assumens Francum. Anno MCMLII quinque selegit sodales ad domum suae Societatis in Australia condendam. Melitensi in Insula, in loco « Santa Venera » die XXVI mensis Iulii anno MCMLXII animam exhalavit. Profundam suam fidem, quam ceteris transmisit, constanti aluit oratione cultuque erga Eucharistiam, Incarnationem Verbi et Deiparam Virginem. Vir fidei fuit atque fidei apostolus et merito appellatur alter post Divum Paulum Melitensium pater in fide. Fervidus Incarnationis mysterii apostolus, permagnam eius devotionem ubicumque effudit, iterum iterumque proponens Evangelicum dictum « Verbum Dei caro factum est »(Io 1, 14).
Theologali spe suffultus, praesidio Domini plene se tradidit, bona terrena affectusque repellens et aeternae beatitudinis desiderio flagrans. Summo ductus amore erga Deum, totam vitam Christi Ecclesiaeque famulatui devovit; Evangelium proclamando frugiferum explicavit apostolatum, atque promptum iugiter se praebuit ad omnes iuvandos. Iustus coram Deo et proximo, prudens exstitit et sapiens consiliarius. Singularis fortitudinis exemplum praebuit in innumeris perferendis discriminibus exortis praesertim tempore quo suam condidit Societatem. Mentis cordisque dotibus, quibus Dominus eum cumulaverat, humiliter clementerque usus est, et, Christi sequens vestigia, quamlibet dimisit offensionem, suos hortans discipulos ut sese similiter gererent. Compos sui in omnibus vitae adiunctis, immunis quocumque genere vanitatis suisque moderatoribus constanter subiectus, castitatis votum integerrime servavit. Humilitas fundamentum fuit eius vitae spiritus. Sacerdos erat vere bonus, humilis, mansuetus.
Quandoquidem sanctitatis fama diffundebatur, anno MCMLXXV incohata est beatificationis Causa. Rite servatis de iure servandis, Nobis coram die XXVIII mensis Iunii anno MCMXCIX vulgatum est Decretum de virtutibus heroum in modum exercitis, et die XXVII mensis Ianuarii anno MM Decretum de miraculo prodiit. Idcirco statuimus ut ritus beatificationis in Insula Melitensi, occasione Nostri itineris pastoralis, perageretur die IX mensis Maii anno MMI, una simul cum Servis Dei Ignatio Falzon et Maria Adeodata Pisani, qui ista in Insula vixerunt.
Hodie igitur inter Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:
« Nos, vota Fratris Nostri Iosephi Mercieca, Archiepiscopi Melitensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Georgius Preca, Ignatius Falzon et Maria Adeodata Pisani Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Georgii Preca die nona Maii, Ignatii Falzon die prima Iulii et Mariae Adeodatae Pisani die vicesima quinta Februarii in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Quae ideo his constituimus Litteris iubemus ut et in praesens et in posterum omne tempus suam sortiantur vim ac plene valeant, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obsistentibus.
Datum Melitae, die IX mensis Maii, anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 10, pp. 608-610
© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana