Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

SPIRITUS VERITATIS*

QUIBUS BEATAE TERESIAE EUSTOCHIO VERZERI
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

« Spiritus veritatis deducet vos in omnem veritatem » (Io 16, 13).

Beata Teresia Eustochium Verzeri in sua brevi sed intensa vita terrestri passa est diligenter a Spiritu Sancto deduci et omni occasione voluntatem Dei sine mora amplexata est, plane a seipsa se removendo.

Nata est Bergomi die XXXI mensis Iulii anno MDCCCI, primogenita ex septem filiis, et postridie baptizata est. Parentes eius pertinebant ad altiorem ordinem socialem eique dederunt institutionem principiis evangelicis nisam. A pueritia non alliciebatur mundanis blanditiis. Postquam locuta est cum episcopo Petro Mola, pro certo habuit se a Deo vocari ad vitam consecratam. Intravit ergo Monasterium Benedictinum a S. Crata in urbe Bergomensi ubi ei concreditum est munus magistrae. Hoc suum explendo officium palam monstravit se inclinationem habere ad navitatem educativam. Deinde reliquit monasterium, consilium secuta moderatoris spiritus, reverendi domini Iosephi Benaglio, cum quo condidit Congregationem Filiarum Sacri Cordis Iesu. Institutum, ortum die VIII mensis Februarii anno MDCCCXXXI, pertinebat praecipue ad institutionem puellarum, ut auxilium praeberet mulieribus pauperibus et infirmis omnibusque inopia laborantibus, nec non ad christianam formationem matrum familias. Post mortem reverendi domini Benaglio, Beata sola mansit quae novam Operam regeret variaque obire debuit discrimina. Magnam ostendit fortitudinem plurimis in difficultatibus superandis suae Congregationis, et propriam inconcussam collocavit fiduciam in divina misericordia, cuius ope singula valuit superare impedimenta omnemque devincere pavoris formam. Innixa praeceptis moderatoris spiritus, scripsit opus « Liber de officiis Filiarum Sacris Cordis deque spiritu earum religiosae institutionis », ex quo clare elucet alta spiritualitas. Anno MDCCCXLII statuit Brixiae domum generalem Congregationis, quae a Summo Pontifice Gregorio XVI suscepit Decretum laudis, ac deinde decretoriam approbationem a beato Pio IX. Veluti Antistita generalis beata Teresia Eustochium rexit cum prudentia et sapientia suam Congregationem, quae celeriter disseminata est multas in regiones Italiae inque Tirolim, ubique propria effundens beneficia. Perseveranter et magnanime prosecuta est iter sanctitatis, altum consequens gradum christianae perfectionis. Constanter exercuit virtutem theologalem fidei, sustentata assidua oratione, devotione in Eucharistiam, in Sacrum Cor Iesu inque Sanctissimam Virginem Mariam. Sollicitudine ducta intellegendi divina de se consilia quibus toto animo adhaerere, profunda cum humilitate se coram Deo prostravit qui mysteriosa praesentia ei sese revelavit. Vultum Christi animadvertit in hominibus dolentibus, quibus materna sollicitudine procuravit adiumenta materialia et spiritualia. Suam exercendo apostolicam industriam cupiebat magis magisque Regnum Dei in mundo diffundere. A quolibet bono et affectu terrestri seiuncta, paupertatem exercuit atque vitae suae veluti unicum finem habuit se Christo eiusque Ecclesiae fidelem servare. Ad exemplar Divini Magistri oboediens fuit, dulcis, mansueta, quaerens tantum Dei gloriam animarumque salutem. Ad caelestem patriam migravit die III mensis Martii, anno MDCCCLII.

Propter diffusam famam sanctitatis, anno MDCCCLXV incohatus est Processus Informativus. Expleta quae iure servanda erant, a Decessore Nostro Pio XII Teresia Eustochium Verzeri sollemniter beata declarata est die XXVII mensis Octobris, anno MCMXLVI. Increbrescente cultu eius, die XVIII mensis Decembris, anno MM, Nobis coram promulgatum est Decretum super miraculo. Excipientes favens votum Patrum Cardinalium et Episcoporum in Consistorio coadunatorum die XIII mensis Martii, anno MMI, decrevimus ut ritus canonizationis ageretur die X insequentis mensis Iunii.

Hodie igitur una cum ingenti coetu Pastorum et Christifidelium pie sollemnitatem celebrantes Sanctissimae Trinitatis, invocato Paracliti Spiritus auxilio, in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:

« Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Aloisium Scrosoppi, Augustinum Roscelli, Bernardum a Corleone, Teresiam Eustochium Verzeri et Rafqa Petram Choboq Ar-Rayès Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen ».

Deinde Ipsi Nos debite venerati sumus novam Sanctam, eius efficacem intercessionem pro universa Ecclesia exposcentes. Hac quoque fruentes occasione omnes fideles paterne hortati sumus ad exemplum eius sequendum, praecipue in eximia caritate, quam secundum divinitus revelata verba continuo et copiose haurire debemus ex unico fonte perfectae caritatis, videlicet ex Corde Iesu Christi, divini Salvatoris.

Persuasum enim habemus, maxime inter usque augescentes huius temporis difficultates, tantummodo in fervida nimirum precatione atque in ferventi Eucharistica adoratione filialique erga Immaculatum Cor Virginis Mariae devotione continuo vim invenire nos posse ad cotidianae vitae gravia fideliter et efiicaciter ferenda onera atque magnanima opera apostolica explenda proximique misericordem et sine haesitatione semper actuosam exercendam caritatem.

Quae autem decrevimus, volumus nunc et in futurum tempus vim habeant, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo mensis Iunii, anno bismillesimo primo, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 4, pp. 249-251

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana