Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - FR  - HU  - IT  - LA  - PL  - PT  - ZH ]

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS
EPISTULA APOSTOLICA
ROSARIUM VIRGINIS MARIAE
EPISCOPIS CLERO FIDELIBUS
DE MARIALI ROSARIO DATA

 

PROOEMIUM

 

1. ROSARIUM VIRGINIS MARIAE paulatim altero in millennio sub Dei Spiritus afflatu enucleatum pluribus Sanctis precatio amatissima exsistit atque ipso Magisterio Ecclesiae adiuta. Sua in simplici profundaque structura etiam tertio hoc nuper incohato Millennio manet magnae efficaciae oratio quae sanctitatis est allatura fructus. Optime quidem cum spiritali itinere quadrat christianae religionis quae post annorum duo milia nihil sane amisit originum suarum vigoris seseque impelli a Dei Spiritu percipit ut «ducat in altum» et Christum toti orbi repraesentet, quin immo “proclamet” Dominum et Servatorem, uti «viam, veritatem et vitam» (cfr Io 14, 6), tamquam «finem humanae historiae, punctum in quod historiae et civilizationis desideria vergunt».1

Etenim quantumvis figura mariali sua signetur Rosarium, precatio tamen ex animo oritur christologico. Suarum enim in partium sobrietate colligit in se totius Evangelici nuntii altitudinem, cuius est veluti breviarium.2 Resonat quidem in ea Mariae ipsius oratio, perennis eius cantus Magnificat, propter Incarnationis redimentis opus in virginali ipsius sinu inceptum. Christianus populus per illud Mariae ingreditur scholam ut ad contemplationem se perduci sinat venustatis vultus Christi nec non ad magnitudinis amoris illius experientiam. Nam per Rosarium abundantiam gratiarum credens fidelis haurit quasi ipsis de manibus Matris Redemptoris eas suscipiens.

Pontifices Romani ac Mariale Rosarium

2. Tot Nostri Decessores magnum huic precationi adsignaverunt momentum. Qua in re optime meritus est Pontifex Leo XIII qui Kalendis Septembribus anno MDCCCLXXXIII, Encyclicas Litteras Supremi apostolatus officio,3 emisit declarationem quidem celsam qua alias simul praenuntiavit sententias hac de Mariali precatione, cum eam efficax designaret spiritale instrumentum contra societatis mala. Recentiores vero inter Pontifices Concilii tempore, qui Rosarii fautores eminuerunt, commemorare cupimus beatum Ioannem XXIII,4 at in primis Paulum VI qui sua in Apostolica Adhortatione Marialis cultus indolem evangelicam Rosarii eiusque notionem christologicam extulit cum Concilii Oecumenici Vaticani II hortationibus consentiens.

Nos praeterea Ipsi nullam omisimus opportunitatem quin ad crebram Rosarii recitationem incitemus. Iam inde ab iuvenilibus vitae annis precatio haec Nostra in spiritali vita praecipuum locum habuit. Huius memoriam recreavit recens Nostrum in Poloniam iter maximeque salutatio apud Sanctuarium Kalvariae. Temporibus enim laetitiae sicut et tristitiae Nos est corona haec precatoria comitata, cui tot commendavimus sollicitudines, in qua magnam semper repperimus consolationem. Viginti quattuor abhinc annos, die XXIX mensis Octobris anno MCMLXXVIII, duabus vix hebdomadis ab electione Petri ad Sedem, aperientes animum fere Nostrum sic sumus elocuti: «Carissima Nobis precatio Rosarium est. Oratio mirabilis! Miranda nempe sua in simplicitate atque etiam altitudine [...]. Dici quodammodo potest Rosarium commentatio et oratio extremi capituli Constitutionis Lumen gentium Concilii Oecumenici Vaticani II, quae singularem Matris Dei praesentiam pertractat tum Christi in mysterio tum Ecclesiae. Etenim post Ave Maria sonitum ante oculos animi principales vitae Iesu Christi transeunt eventus. Colliguntur enim in summa mysteriorum gaudiosorum, dolorosorum et gloriosorum nosque consociant vivo modo cum Iesu ipso per Matris Eius Cor — si ita loqui licet —. Eodem autem tempore concludere potest animus noster in has Rosarii decades cuncta eventa quae vitam singulorum hominum et familiae, nationis ipsius, Ecclesiae et totius hominum generis constituunt: uniuscuiusque hominis eventus tum etiam proximi atque praesertim eorum qui nobis proximi sunt magisque sunt cordi. Simplex igitur Rosarii precatio eundem ictum ac vitae humanae pulsat».5

Fratres et sorores carissimi, hisce vocibus ipsis in cursum cotidianum Rosarii inseruimus Pontificatus Nostri annum primum. Hodie, anno ineunte XXV ministerii Nostri tamquam Petri Successoris, tantundem efficere gestimus. Quot his superioribus annis per Rosarium Nos a Virgine Sancta accepimus gratias: Magnificat anima mea Dominum! Gratum sic animum Nostrum Domino testari cupimus Ipsius Sanctissimae Matris vocabulis, cuius tutelae Petrinum Nostrum ministerium concredidimus: Totus tuus!

Rosarii Annus: a mense Octobri MMII ad Octobrem MMIII

3. Hanc ob causam permoti Nos deliberatione illa in Apostolica Epistula Novo millennio ineunte, ubi Dei populum iubilarem celebrationem iam expertum hortati sumus ut «a Christo iterum procederet»6 necesse esse sensimus meditationem de Rosario enodare veluti coronam Marialem eiusdem Apostolicae Epistulae unde incitare omnes possimus ad Christi contemplandum vultum in ipsa societate atque schola Matris Sanctissimae eius. Persolvere enim Rosarium Mariale nihil aliud plane est nisi Christi vultum una cum Maria contueri. Quo plus autem ponderis huic hortationi addatur, opportunitate capta venturae memoriae anniversariae CXX ab Litteris Leonis XIII editis, volumus ut volvente hoc anno precatio haec maxime proponatur et varias apud communitates christianas aestimetur. Quocirca annum a mense hoc Octobri ad anni MMIII Octobrem mensem Rosarii Annum indicimus.

Singulis vero ecclesialibus communitatibus hanc pastoralem incitationem commendamus earumque propriis inceptis. Nolumus autem impedire sed complere potius et confirmare ecclesiarum particularium pastoralia consilia. Fore confidimus ut magno promptoque animo ipsa suscipiatur. Nam si suam plenam secundum significationem denuo Rosarium invenitur, ad medullam quasi vitae christianae inducit occasionemque ordinariam sicut etiam fecundam praebet indolis spiritalis et paedagogicae ad singulorum hominum contemplationem, Dei populi educationem nec non evangelizationem novam. Inculcare id etiam iuvat ob alterius anniversariae memoriae gaudium: quadragesimus completur annus ab incohato Concilio Oecumenico Vaticano II (XI Octobris MMII), quae fuit «gratia permagna» a Dei Spiritu praeparata nostri temporis Ecclesiae.7

Obiectationes Rosario factae

4. Idonea occasio huius Nostri incepti variis profluit ex rationibus. Prima quidem urgentem tangit necessitatem occurrendi cuidam certo huius precationis discrimini quae in hodiernis historiae ac theologiae adiunctis periculum est ne perperam suo in momento minuatur ideoque rarius novo saeculo proponatur. Sunt qui primarium Liturgiae locum, merito quidem a Concilio Oecumenico Vaticano II laudatum, secum necessario deminutum importet Rosarii momentum. Verumtamen, quemadmodum Paulus VI explanavit, haec oratio non modo se Liturgiae Sacrae non opponit sed illi etiam tamquam fulcrum deservit, quandoquidem introducit eam atque repetit dum plena interiore partecipatione permittit ut ea vivatur eiusque percipiantur cotidiana in vita fructus.

Forsitan etiam quidam metuat ne suam propter naturam manifesto Marianam evadere possit minus oecumenica. Re autem vera, lucido potius collocatur in prospectu Matris Dei cultus quem Concilium ipsum descripsit: cultum videlicet ad christologicum fidei christianae cor directum ita ut «cum Mater honoratur, Filius [...] rite noscatur, ametur, glorificetur».8 Si consentaneo modo iterum detegitur Rosarium, adiumentum est, nullum vero oecumenismi impedimentum!

Contemplationis via

5. Attamen multo gravior causa cur Rosarii consuetudo vehementer inculcetur inde exsistit quod efficacissimum exhibet instrumentum ad iuvandum illud officium contemplandi christianum mysterium intra fidelium communitatem, quod ipsi Nos in Apostolica Epistula Novo millennio ineunte exhibuimus tamquam “sanctitatis paedagogiam”: «Indiget [...] affectu christiano qui cum primis arte precationis praecellit».9 Nova intra societatem hodiernam, licet tot impediatur repugnantiis, cooriente spiritualitatis postulatione, quae aliarum religionum impulsionibus provocatur, plus quam alias umquam oportet christianae nostrae communitates «germanae scholae orationis»10 efficiantur.

In optima profecto probatissimaque contemplationis christianae traditione ipsum reponitur Rosarium. In occidentali orbe natum et progressum, illud manet oratio proprie meditativa et quadamtenus «orationi cordis» vel etiam «Iesu precationi» respondet quae in christiani Orientis orbis humo effloruit.

Pro pace familiaque prex

6. Quaedam historiae adiuncta huc accedunt unde maior praestantia Rosario denuo provehendo addatur. Inter ea primum quidem numeratur premens necessitas a Deo pacis donum flagitandi. Saepius enim et a Decessoribus Nostris et a Nobismet Ipsis ostensum tamquam precatio est pro pace. Ad Millennii principium, quod terrificis iniit eventibus illius sceleris diei XI mensis Septembris anno MMI quodque singulis ferme diebus tot in orbis regionibus novas sanguinis et violentiae spectat scaenas, Rosarium denuo reperire significat in contemplationem mysterii Ipsius sese immitere qui «est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit, inimicitiam» (Eph 2, 14). Recitare proinde Rosarium non licet quin certo quodam officio quis obligari se sentiat paci ipsi inserviendi, animo praesertim in terram Iesu Nazareni intento quae adhuc tam vehementer affligitur tamque christianorum affectui est cara.

Simile officii atque precationis urgens onus ex alia temporis nostri parte praecipua exoritur, nempe humanae familiae, cellulae ipsius societatis cui magis magisque disgregantes vires tum philosophiae tum usus cotidiani insidiantur; hae enim efficiunt ut futura aetas huius principalis et inexstinguibilis institutionis in periculum adducatur simulque universae societatis fortuna. Christianis in familiis Rosarii restitutio, intra fines latioris cuiusdam actionis pastoralis pro familia, sese veluti efficax praestat auxilium unde exitiosi huius memorabilis discriminis effectus arceantur.

«Ecce mater tua!» (Io 19, 27)

7. Commonstrant indicia plura quantopere etiam hodie cupiat Virgo Sanctissima per hanc proprie precationem exsequi maternam illam sollicitudinem cui iamiam moriturus Redemptor omnes Ecclesiae filios ac filias in praedilecti discipuli persona credidit: «Mulier, ecce filius tuus!» (Io 19, 26). Diversae iam condiciones innotuerunt inter undevicesimum et vicesimum saeculum, quibus quodammodo Christi Mater sua praesentia fecit ut perciperetur et sua pariter vox qua Dei Populum ad hanc orationis contemplativae instigabat formam. Nominatim commemorare volumus visiones Lapurdi ac Fatimae propter gravem impulsum quem adhuc in christianorum vitam adservant nec non propter approbationem magna cum auctoritate ab Ecclesia receptam;11 earum nunc Sanctuaria metae sunt plurimorum peregrinatorum consolationem ac spem quaerentium.

In testium vestigiis

8. Haud licet innumerabilem Caelitum multitudinem recensere qui veram sanctificationis viam in Rosario reppererunt. Satis meminisse est sanctum Ludovicum Mariam Grignion de Montfort, qui super Rosario opus magni pretii contexuit,12 ac nobis propiorem nempe Patrem Pium de Pietrelcina quem nuperius Nobis admodum iuvit inter caelitos sanctos adnumerare. Peculiarem praeterea gratiam habuit uti verus Rosarii apostolus beatus Bartholus Longo. Innititur eius sanctitatis semita affirmationi in intimo perceptae animo: «Salvus quicumque Rosarium disseminat».13 Post hoc fundamentum destinari se intellexit ad excitandum Pompeis templum Virgini ipsi Rosarii sancti dicatum iuxta antiquae urbis rudera quam christianus modo tetigit nuntius priusquam eadem civitas anno LXXIX conflagratione Vesuvii est sepulta atque multis post saeculis suis de cineribus eruta in testificationem luminum atque umbrarum classicae humanitatis. Suis operibus omnibus ac praesertim consuetudine «quindecim sabbatorum» mentem christologicam et Rosarii contemplativam enodavit Bartholus Longo, impulsus maxime ac sustentus a Leone XIII, «Rosarii Pontifice».

 

CAPUT I

CUM MARIA CONTEMPLARI CHRISTUM

 

Splendida facies sicut sol

9. «Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol» (Mt 17, 2). Evangelica Transfigurationis Christi scaena, ubi tres videlicet apostoli Petrus, Iacobus et Ioannes Redemptoris pulchritudine quasi rapti videntur, tamquam contemplationis christianae imago accipi potest. Etenim in Christi vultum oculos figere, ipsius mysterium in communi et acerbo humanitatis eius itinere agnoscere, ita ut divinus splendor in perpetuum ostentatus apud Resuscitatum ad dexteram Patris sedentem comprehendatur, munus cuiusvis Christi discipuli est; nostrum propterea etiam officium. Hanc namque contemplantes faciem aperimus nos ipsos ad vitae trinitariae suscipiendum mysterium, ut nova semper ratione Patris amorem experiamur Spiritusque Sancti laetitia efferamur. Ita etiam nobis sancti Pauli affirmatio impletur: «Gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu» (2 Cor 3, 18).

Contemplationis exemplar Maria

10. Reperit in Maria Christi contemplatio specimen insuperabile suum. Filii enim facies peculiari omnino ad eam pertinet titulo. In utero enim ipsius conformatus erat humanamque ab illa recepit similitudinem quae spiritalem etiam multo maiorem coniunctionem elicit. Nemo tanto impendio umquam se quanto Maria Christi vultui contemplando dedidit. Cordis enim eius aspectus quadamtenus in ipsum iam ab Annuntiatione collineatur, cum Spiritu operante Sancto eum concepit; sequentibus vero mensibus incipit eius persentire praesentiam illiusque pariter iam tractus oris praesentire. Cum denique tandem apud Bethlehem in lucem eum prodidit, carnei etiam oculi eius in Filii faciem tenere conversi sunt dum pannis eum involvit et reclinat eum in praesepio (cfr Lc 2, 7).

Quo ex tempore conspectus eius semper adoranti quodam stupore repletus ab eo amplius numquam divelletur. Nonnumquam erit intuitus interrogationis, quemadmodum in eventu Filii in templo amissi: «Fili, quid fecisti nobis sic?» (Lc 2, 48); semper tamen erit penetrans intuitus, qui in intimis Iesu sensibus legere valet, quin immo et absconditos percipere affectus et voluntatem etiam divinare, perinde ac in nuptiis Canae (cfr Io 2, 5); alias erit intuitus perdolens, potissimum sub cruce, ubi erit iterum quodammodo aspectus “parturientis”, quoniam non solum particeps erit Maria passionis mortisque Unigeniti, verum novum quoque excipiet filium sibi in discipulo praedilecto traditum (cfr Io 19, 26‑27); in Paschatis deinde aurora intuitus radiatus propter Resurrectionis gaudium erit ac denique per Spiritus effusionem die Pentecostes erit ardens prospectus (cfr Act 1, 14).

Mariae recordationes

11. Oculis in Christo defixis vivit iam Maria magnique facit quodque eius verbum: «Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo» (Lc 2, 19; cfr 2, 51). De Iesu memoriae ipsius insculptae in animo Mariam comitatae sunt omni in vitae eventu eamque siverunt cogitationibus varia tempora percurrere suae iuxta Filium vitae. Illae namque recordationes aliquo modo “Rosarium” confecerunt quod perpetuo suae terrestris vitae diebus Ipsamet persolvit.

Nunc similiter inter laetificos Hierosolymorum caelestium cantus gratiae ipsius laudisque causae nihil mutatae persistunt. Maternam enim eius sollicitudinem excitant erga peregrinantem Ecclesiam in qua suae uti evangelizatricis “nuntiationis” iter producit. Filii enim sui “mysteria” sine intermissione credentibus exhibere pergit Maria, optans nempe ut ea contemplentur unde omnis eorum salvifica virtus erumpere possit. Recitans ideo Rosarium concordat christiana communitas cum recordatione Mariae atque intuitione.

Rosarium contemplativa precatio

12. Initio a Mariae ipsius experientia facto, Corona Marialis exsistit prex praecipue contemplativa. Hac sublata ratione suam amitteret naturam, proinde ac monuit Paulus VI: «(Contemplatio) si deest, corpori sine anima Rosarium assimulatur estque periculum, ne recitatio evadat iteratio formularum [...] atque hortamento repugnet Iesu Christi, qui dixit: Orantes autem, nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur (Mt 6, 7). Rosarium enim natura sua requirit, ut tranquilla precatione et quasi cogitabunda tarditate volvatur, quo facilius orans meditationi insistat mysteriorum vitae Christi, velut corde illius perspectorum, quae Domino omnium proxima fuit, utque eorundem mysteriorum investigabiles divitiae reserentur».14

Praestat immorari nos hac in alta Pauli VI cogitatione ut quidam Rosarii aspectus emergant quibus melius natura eius propria christologicae contemplationis illuminatur.

De Christo cum Maria recordari

13. Mariae contemplatio — quemadmodum iam diximus — in primis est recordatio. Haec autem dicta sensu biblico memoriae (zakar) sunt comprehendenda; illa enim opus a Deo in salutis historia peractum repraesentat. Nam Biblia Sacra narrationes salutarium eventuum sunt qui ipso in Christo suum attingunt cacumen. Non solum eventus illi efficiunt tempus “hesternum”; etiam salutis sunt “hodierna”. Haec temporum adimpletio praesertim in Liturgia sacra contingit: id nempe quod Deus plura abhinc saecula perfecit non solos respicit proximos eventuum testes verum proprio gratiae dono hominem cuiusvis afficiunt temporis. Hoc aliquo modo valet de omni alio devoto eosdem ad eventus accessu: eorum celebrare in fide et amore «memoriam» significat semetipsum illi gratiae aperire quam nobis suis vitae mysteriis et mortis et resurrectionis Christus impetravit.

Quam ob causam, dum iterum asseveratur praeeunte Concilio Oecumenico Vaticano II Liturgiam sacram, uti officii sacerdotalis Christi cultusque publici exercitationem, esse «culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat»,15 meminisse illud quoque oportet videlicet: «Vita [...] spiritualis non unius sacrae Liturgiae participatione continetur. Christianus ad communiter orandum vocatus, nihilominus debet etiam intrare in cubiculum suum ut Patrem in abscondito oret (cfr Mt 6, 6), immo, docente Apostolo, sine intermissione orare (cfr 1 Thess 5, 17)».16 Sua ex proprietate collocatur Rosarium hac in multiplici summa precationis “sine intermissione”, et si Liturgia sacra, Christi nec non Ecclesiae actio, est salutifera ante omnia actio, uti “meditatio” cum Maria de Christo Rosarium ipsum evadit contemplatio salutaris. Etenim in Redemptoris vitam de mysterio in mysterium dum immergitur, sic accidit ut, quantumcumque operatus ille est atque Liturgia praesens reddit, penitus recipiatur et cuiusque vitam conformet.

Christum a Maria discere

14. Magister est Christus praestantissimus, simul Revelator ipse simul Revelatio. Non modo ea discere interest quae ille docuit verum etiam «discere eum ipsum». Atqui hic quae magistra peritior est Maria? Si autem divina ex parte Spiritus interior est Magister qui plenam ad Christi veritatem nos perducit (cfr Io 14, 26; 15, 26; 16, 13), nemo inter creaturas melius Christum novit quam Illa, nemo sicut Mater ipsa altiorem nos inducere valet ad mysterii ipsius cognitionem.

Sese omnino in magistrae forma nobis praebet ante primum “signorum” a Iesu completorum, nempe aquae in vinum commutationem apud Cananenses nuptias, dum servos ea cohortatur ut Christi voluntates exsequantur (cfr Io 2, 5). Fingere etiam animo possumus idem officium Mariam pro discipulis absolvisse post Iesu Ascensionem, cum inter eos Spiritum Sanctum exspectans remaneret eosque prima confirmaret in apostolica missione. Per Rosarii stationes cum Maria transire idem fere est ac Mariae adsistere “scholae” ut Christus legatur, eius inspiciantur secreta, nuntius ipsius intellegatur.

Haec Mariae schola eo est efficacior si ipsa existimatur scholam explicare, Spiritus Sancti dona nobis abundanter obtinens simulque exemplum proponens illa «in peregrinatione fidei»17 cuius est incomparanda doctrix. Coram singulis Filii mysteriis nos Maria hortatur, sicut suae Annuntiationis tempore, ut humili animo interrogationes ponamus quae nos ad lucem aperiant, ut semper ex fidei oboedientia sermonem concludat: «Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum» (Lc 1, 38).

Christo configurari cum Maria

15. Tamquam constitutivam suam proprietatem habet christiana doctrina spiritalis illud discipuli officium ut plenius usque suo se Magistro “conformet” (cfr Rom 8, 29; Philp 3, 10.21). Sancti Spiritus in baptismate effusio credentem veluti palmitem in vitem quae Christus est inserit (cfr Io 15, 5), eumque Corporis mystici eius efficit membrum (cfr 1 Cor 12, 12; Rom 12, 5). Huic tamen incipienti consociationi respondeat oportet crescentis semper cum eo assimilationis iter quod discipuli nempe mores magis magisque ad “logicam” Christi rationem moderetur: «Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu» (Philp 2, 5). Necesse praeterea est ex Apostoli verbis «induere dominum Iesum Christum» (cfr Rom 13, 14; Gal 3, 27).

Hoc in spiritali Rosarii cursu, qui perpetuam persequitur — una cum Maria — vultus Christi contemplationem, hoc propositum, quod conformationem cum Ipso postulat, contenditur per semitam quam appellare possumus “amicalem”. Naturaliter enim nos in Christi vitam inducit sinitque simul eius “respirare” sensus. Hac de re affirmat beatus Bartholus Longo: «Haud secus atque amici duo, crebro simul convenientes, sese etiam propriis moribus conformare solent, ita profecto et nos cum Iesu familiariter viventes et cum Virgine, dum Rosarii ponderamus Mysteria unamque, et eandem per Communionem vitam constituentes, evadere possumus illis similes, quantum quidem humilitas nostra permittit, et a supremis his exemplaribus modum comprehendere vivendi humilem et pauperem, absconditum, patientem et perfectum».18

Toto porro in hoc nos Christo configurandi opere per Rosarium, maternae Virginis Sanctissimae opitulationi in primis nos committimus. Ipsa enim quae Christi est Mater, quantumvis ad Ecclesiam «ut supereminens prorsusque singulare membrum»19 pertinet, eodem tamen tempore “Mater Ecclesiae est”. Talis enim ut Mater continenter filios filiasque Corpori mystico Filii sui “generat”. Id quidem deprecatione sua perficit cum inexhaustam Spiritus in eos effusionem implorat. Ecclesiae maternitatis imago perfecta est illa.

Mystica ratione iuxta Mariam Rosarium nos ipsos transfert diligenter quae studet nempe progressionem Christi humanam in Nazarethana domo prosequi. Hoc illi permittit ut nos vicissim educet eademque sollicitudine instituat donec «formetur Christus» (Gal 4, 19) penitus in nobis. Hic Mariae actus, qui totus ad Christum adnititur funditusque ei subicitur, «unionem autem immediatam credentium cum Christo nullo modo impedit sed fovet».20 Fulgidum est hoc a Concilio Oecumenico Vaticano II declaratum principium quod tam valide Nostra experti sumus in vita, cum rationem episcopalis Nostri insignis haberemus: Totus tuus.21 Uti constat, hoc enuntiatum doctrina sancti Ludovici Mariae Grignion de Montfort penetratur, qui partes Mariae ita in processu conformationis cum Christo pro unoquoque nostrum definivit: «In eo omnis nostra consistit perfectio quod conformes, coniuncti Iesu Christo consecrati sumus. Quocirca omnium devotionis formarum perfectissima sine dubitatione illa est quae conformat, coniungit Iesu Christo nos perfectiusque consecrat. Cum autem sit Maria creatura Iesu Christo maxime conformis, sequitur inde ut universas inter pietatis consuetudines habeatur pietas erga Mariam eius Matrem illa scilicet quae devovet et configurat Domino nostro animam nostram, et ut quanto magis ei consecretur anima tanto Iesu Christo ea dedicetur».22 Numquam sic uti in Rosario ipso Christi via atque Mariae ita alte cohaerere videntur. Non enim vivit Maria nisi in Chisto ac pro Chisto!

Cum Maria supplicare Christo

16. Hortatur nos Christus ut ad Deum instanter fidenterque convertamur ut exaudiamur: «Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis» (Mt 7, 7). Huius precandi efficacitatis causa bonitas Patris est, verum etiam apud eum intercessio Christi ipsius (cfr 1 Io 2, 1) nec non Spiritus Sancti motio, qui «interpellat pro nobis» secundum Deum (cfr Rom 8, 26-27). Nam «quid oremus, sicut oportet, nescimus» (Rom 8, 26), immo nonnumquam idcirco quod “male petimus” haud exaudimur (cfr Iac 4, 2-3).

Ad precationem sustinendam, quae Christus et Spiritus faciunt ut nostro ex animo consurgat, maternis suis precibus intervenit Maria. «Oratio Ecclesiae quasi ab oratione fertur Mariae».23 Re quidem vera si unicus Mediator Iesus nostrae precis exsistit Via, Maria perlucida Ipsius imago illam demonstrat Viam atque «inde ab hac singulari Mariae cooperatione actioni Spiritus Sancti, Ecclesiae ad sanctam Matrem Dei excoluerunt orationem, eam ad Personam Christi, in Eius mysteriis manifestatam, dirigentes quasi ad centrum».24 Deprecationis verum Mariae efficaciam Evangelium comprobat in nuptiis Canae, quae humanarum necessitatum se apud Iesum praestat interpretem: «Vinum non habent» (Io 2, 3).

Meditatio simul et supplicatio est Rosarium. Instans enim Matris Dei flagitatio ex illa oritur fiducia, ipsius nempe maternam intercessionem omnia in Filii corde efficere posse. Ipsa enim «omnipotens per gratiam» est quemadmodum sua in Supplicatione ad Virginem beatus Bartholus Longo25 asseverabat audaci quidem locutione quae bene intellegitur. Haec praeterea certitudo ab Evangelio profecta per populi christiani experientiam est corroborata. Summus enim poeta Dantes mirabiliter eam ad sancti Bernardi mentem interpretatur decantans: «Domina, tam magna es tantumque vales ut quicumque gratiam velit et ad te non decurrat sua voluntate volare sine alis cupiat».26 Sancti Spiritus mulier (cfr Lc 1, 35) in Rosario Maria, cum a nobis imploratur, ante Patrem pro nobis statuitur qui gratia eam cumulavit et ante Filium suo natum ex gremio nobiscum precans atque pro nobis.

Christum cum Maria annuntiare

17. Curriculum annuntiationis et inquisitionis est etiam Rosarium in quo Christi mysterium continenter variis in experientiae christianae ordinibus praebetur. Specimen est alicuius demonstrationis orantis simul et contemplantis quae eo spectat ut secundum Christi animum christianus ipse componatur. Reapse, si in recitando Rosario omnia ad efficacem meditationem elementa convenienter aestimantur, inde praesertim in communitaria recitatione apud paroecias et sanctuaria enascitur significans opportunitas catechetica quam Pastores scire debent apte adhibere. Rosarii enim Virgo etiam hoc modo producit suum Christi annuntiandi opus. Rosarii annales luculenter ostendunt quo more praesertim a Dominicanis sodalibus haec prex usurpata sit temporibus Ecclesiae difficilibus propter diffusas haeresias. Consistimus autem hodie novas ante provocationes. Cur igitur Coronam precatoriam in manum non sumimus cum eorum fide qui nos antecesserunt? Suam universam virtutem servat Rosarium manetque vis et ops non negligenda pastorali in instrumento omnis probati evangelizatoris.

 

CAPUT II

CHRISTI MYSTERIA - MYSTERIA MATRIS

 

«Evangelii compendium» Rosarium

18. Ad Christi contemplandum vultum nemo adducitur nisi Patris voce in Spiritu audienda, quoniam «nemo novit Filium nisi Pater» (Mt 11, 27). Apud locum Caesareae Philippi, reddita a Petro confessione, tam lucidi suae naturae intuitus originem designavit Iesus: «Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est» (Mt 16, 17). Quapropter revelatio superna necessaria est. Verum ut ipsa percipiatur, pariter oportet aures praebere: «Silentii precationisque experientia dumtaxat aptam fert condicionem, in qua absolvi et evolvi verissima potest cognitio, adhaerens congruensque, illius mysterii».27

Una exstat Rosarium ex viis traditis christianae precationis quae ad vultus Christi adhibetur contemplationem. Ita enim eam descripsit Paulus VI: «Rosarium igitur cum in Evangelio innitatur et ad mysterium Incarnationis hominumque redemptionem tamquam ad centrum pertineat, oratio est putanda, quae ad rem christologicam prorsus convertitur. Id enim quod eiusdem proprium est et peculiare, videlicet angelicae salutationis litanica iteratio Ave, Maria in Christi quoque laudem indesinentem cedit, ad quem ut ad terminum extremum respicit Angeli nuntium ac matris Baptistae salutatio: Benedictus fructus ventris tui (Lc 1, 42). Quin immo, geminatio verborum Ave, Maria velut textura est, in qua mysteriorum contemplatio progreditur. Etenim qui Christus in unaquaque salutatione angelica significatur, idem ipse est, quem ex ordine enuntiata mysteria ut Filium Dei proponunt et ut Filium Virginis».28

Complementum opportunum

19. Tot vitae Christi mysteriorum quaedam dumtaxat indicat Rosarium, quemadmodum compositum est in latissimo pietatis usu auctoritate ecclesiali comprobato. Electio haec imposita est pristina huius precationis forma, quae secundum numerum centesimum quinquagesimum constituta est Psalmorum videlicet numero respondentem.

Nihilominus ut christologica Rosarii substantia augeatur, consentaneam esse arbitramur aliquam perfectionem quae, libero singulorum atque communitatum iudicio relictam, eam sinat etiam mysteria publicae vitae Christi Baptismum inter et Passionem complecti. Intra horum enim mysteriorum complexionem partes personae Christi praecipuas contemplamur veluti ultimi Dei revelatoris. Ipse enim, Filius dilectus Patris in Baptismate apud Iordanem declaratus, Regni nuntiat adventum, quem operibus suis testatur cuiusque postulata praedicat. Annis quidem publicae vitae Christi mysterium peculiari titulo demonstratur tamquam lucis mysterium: «Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi» (Io 9, 5).

Ut autem plenius appellari possit Rosarium “Evangelii compendium” expedit ut, commemoratis Incarnatione ac vita Christi abscondita (quae sunt gaudii mysteria), et priusquam suppliciis passionis insistatur (quae sunt doloris mysteria), nec non resurrectionis triumphis (quae sunt gloriae mysteria), nos perducere meditatio debet quaedam ad excellentiora vitae publicae eventa (quae sunt lucis mysteria). Haec mysteriorum novorum expletio, non detrahens ullam necessariam rem traditae huius precationis formulae, illuc potius spectat ut ea renovato studio in spiritualitate christiana vivatur tamquam vera initiatio in cordis Christi altitudinem quod est gaudii et lucis, doloris et gloriae abyssus.

Gaudii mysteria

20. Primus circulus, qui est “mysteriorum gaudiosorum”, signatur revera laetitia ex Incarnationis eventu effulgente. Hoc iam ab ipsa patet Annuntiatione ubi Gabrielis salutatio Virgini Nazarethanae data cum adhortatione coniungitur ad messianicum gaudium: «Ave, Maria». Hunc accedit ad nuntium universa salutis historia, immo vero tota orbis quadamtenus historia. Si enim Patris id est consilium ut omnia in Christo recapitulentur (cfr Eph 1, 10), cunctus orbis aliquo modo attingitur beneficio divino quo in Mariam Pater inclinatur ut sui Filii Mater reddatur. Omne vicissim hominum genus in illo fiat concluditur quo alacriter Dei voluntati Ipsa respondet.

Sub exsultationis signo agitur etiam congressio cum Elisabeth, ubi ipsa Mariae vox Christique eius in utero praesentia efficiunt ut Ioannes «exsultet in gaudio» (cfr Lc 1, 44). Spectaculum similiter Bethlemiticum laetitia perfunditur, ubi Parvuli divini, hominum Servatoris, nativitas ab angelis cantatur pastoribusque renuntiatur prorsus uti «gaudium magnum» (Lc 2, 10).

Haec vero duo posteriora mysteria quamvis gaudium prae se ferant, indicia tamen dramatis praedicunt. Infantis enim praesentatio in templo, dum consecrationis eius exprimit laetitiam senemque Simeonem in iubilationem immergit, vaticinium nihilominus indicat tum «signi contradictionis» quod erit Israeli Infans tum etiam gladii qui Matris transibit animam (cfr Lc 2, 34-35). Eventus de Iesu duodecim annorum in templo laetificus simul est et dramaticus. Qui sua in divina sapientia comparet auscultans nempe et interrogans, maxime eminet in vestitu alicuius “docentis”. Mysterii eius tamquam Filii negotiis Patris omnino dediti revelatio est simul illius evangelicae gravitatis nuntiatio qua in discrimen etiam carissima hominis vincula ducuntur coram absolutis Regni postulationibus. Ipsi Ioseph et Maria, trepidi anxiique, «non intellexerunt» illius verba (Lc 2, 50).

Significat igitur “gaudiosa” ponderare mysteria, nempe in ultimas intrare rationes significationemque christianae laetitiae intimam. Significat etiam oculos in veritatem concretam dirigere Incarnationis mysterii atque etiam in mysterii salvifici doloris praenuntiationem obscuriorem. Eo ducit nos Maria ut gaudii christiani secretum comprehendamus et reminiscamur christianum nomen in primis esse euangelion, “nuntium bonum”, quod medium suum elementum immo ipsum suum magisterium in Christi persona, qui est Verbum caro factum, unicus orbis Salvator.

Lucis mysteria

21. Ab infantia et vita Nazarethana ad publicam Iesu vitam transiens contemplatio ad ea mysteria nos conducit quae peculiari nomine nuncupari licet “lucis mysteria”. Re quidem vera, totum Christi mysterium lumen est. Ipse est «lux mundi» (Io 8, 12). Haec tamen emergit pars potissimum publicae vitae per annos, nuntiante Illo Regni Evangelium. Si communitati christianae significare cupimus quinque praecipua tempora — mysteria videlicet luminosa — huius vitae Christi intervalli, designari apte credimus haec: 1. Eius in Baptismate apud Iordanem; 2. in sui ipsius autorevelatione apud Canense matrimonium; 3. in Regni Dei proclamatione coniuncta cum invitamento ad conversionem; 4. Ipsius in Transfiguratione ac denique 5. in Eucharistiae institutione, quae nempe sacramentalis est paschalis mysterii declaratio.

Horum quodque mysteriorum est Regni iam instituti in ipsa Iesu persona revelatio. Mysterium lucis ante omnia est Baptismus Iordane in flumine. Ibi enim, descendente Christo uti viro innocente qui se pro nobis “peccatum” fecit (cfr 2 Cor 5, 21) in aquam fluminis, aperitur caelum et Patris eum vox Filium dilectum nominat (cfr Mt 3, 13 par), dum super eum Spiritus descendit quem munere eum initiet quod manet. Lucis mysterium est signorum initium apud Canam (cfr Io 2, 1-12), cum Christus in vinum aquam commutans animum discipulorum fidei recludit propter Mariae intercessionem, credentium scilicet primae. Est insuper lucis mysterium ipsa praedicatio qua Dei Regni nuntiat adventum atque ad conversionem hortatur (cfr Mc 1, 15), eorum condonans peccata qui humili fiducia ad Eum accedunt (cfr Mc 2, 3-13; Lc 7, 47-48); hoc initium fuit misericordiae ministerii quod usque ad mundi terminum exercere perget praesertim per Reconciliationis sacramentum Ecclesiae suae concreditum (cfr Io 20, 22-23). Suam dein ob excellentiam eminet lucis mysterium illa Transfiguratio quae secundum traditionem in Monte Tabor contigit. Divinitatis enim gloria Christi in vultu erumpit, cum apostolis extra se fere versantibus illum Pater commendat ut eum «audiant» (cfr Lc 9, 35) atque cum Illo se praeparent ad dolorosum Passionis tempus transigendum unde ad gloriam Resurrectionis cum Illo adveniant vitamque a Spiritu Sancto transfiguratam. Lucis postremo mysterium est Eucharistiae institutio, qua cibum se reddit Christus Corpore ac Sanguine suo sub panis et vini signis suam testatus dilectionem in homines «in finem» (Io 13, 1), quorum in salutem se mox oblaturus erat in sacrificio.

Hisce in mysteriis, excepto Cananensi eventu, in umbra manet Mariae praesentia. Leviter tantum indicant Evangelia praesentiam quandam eius hoc aliove praedicationis Iesu tempore (cfr Mc 3, 31‑35; Io 2, 12) neque quidquam de ea forsitan in Cenaculo adstante cum Eucharistia institueretur. Tamen munus ipsum quod apud Canam absolvit totum quodammodo Christi iter comitatur. In ipsius ore Canae iam invenitur revelatio, quae a Patre recta via edita est in Baptismate apud Iordanem quaeque a Ioanne Baptista est repetita et haec magna evadit monitio materna quam omnium temporum Ecclesiae Ipsa aperit: «Quodcumque dixerit vobis, facite» (Io 2, 5). Haec praeterea hortatio quae verba Christi signaque inducit publicam per Eius vitam, quasi picturae fundum Marialem statuit omnium “lucis mysteriorum”.

Doloris mysteria

22. Magnum quidem pondus Christi mysteriis doloris tribuunt Evangelia. A primis iam temporibus christiana pietas, praesertim Quadragesimae tempore, per pium Viae Crucis usum, singulis commoratur in Passionis eventibus, quoniam hic revelationis amoris ipsum culmen esse intellegit et hic etiam salutis nostrae originem. Quaedam dumtaxat Passionis momenta eligit Rosarium in quae precantem movet ut animi oculos convertat et eadem vivat. Meditationis cursus ab hortis Gethsemani proficiscitur ubi discrimen maxime dolorosum perpatitur Christus ob Patris voluntatem, cui carnis infirmitas ad rebellionem sollicitaretur. Ibi enim Christus se in contextu omnium temptationum hominum collocat nec non ante omnia hominum peccata ut Patri dicat: «Non mea voluntas sed tua fiat» (Lc 22, 42 par). Haec eius “affirmatio” “negationi” protoparentum in hortis Eden opponitur. Et sequentibus ex mysteriis elucet quanti hic cum Patris voluntate consensus ei constiterit in quibus per flagellationem et spinarum coronationem, ad Calvariam ascensionem mortemque in cruce in maximam Ille proicitur animi abiectionem: Ecce homo!

Recluditur in hac humilitate non modo Dei amor, verum ipsa etiam hominis significatio. Ecce homo: qui hominem cognoscere cupit, eiusdem hominis sensum radicem complementum agnoscere debet in Christo, Deo nempe illo qui ex amore humiliavit semetipsum «usque ad mortem, mortem autem crucis» (Philp 2, 8). Adducunt credentem doloris mysteria ut Iesu mortem iterum vivendo experiatur seque iuxta Mariam infra crucem collocet, ut in profundum Dei amorem erga homines cum Ea pervadat omnemque illius percipiat regenerantem virtutem.

Gloriae mysteria

23. «Sistere haud potest eius Christi vultus contemplatio ad Ipsius cruci adfixi imaginem. Etenim est Ille Resuscitatus!».29 Iam hanc fidei conscientiam semper exprimit Rosarium cum credentes incitat ut ultra Passionis obscuritatem procedant suosque animos in Christi gloriam Resurrectionis et Ascensionis dirigant. Resuscitatum enim Dominum contemplans suae causas fidei detegit iterum christianus (cfr 1 Cor 15, 14), rursusque percipit non solum gaudium eorum quibus se spectandum dedit Christus — Apostolis, Mariae Magdalenae, discipulis Emmaus —, sed etiam Mariae laetitiam, quae non minus vehementer experiri debuit novam Filii sui glorificati vitam. Hanc postea ad gloriam, qua per Ascensionem Iesus ad Patris collocatur dexteram, Ipsa per Assumptionem attolletur per privilegium singulare illuc adveniens ut sortem omnibus iustis ex carnis resurrectione reservatam praecipiat. Gloria ad extremum coronata — quemadmodum postremo patet in glorioso mysterio — tamquam Angelorum Sanctorumque resplendet Regina veluti anticipatio et consummatio eschatologici Ecclesiae status.

In medium huius cursus gloriae Filii Matrisque locum inserit Rosaria corona nempe tertio in glorioso mysterio ipsam Pentecosten quae Ecclesiae speciem tamquam familiae cum Maria consociatae praebet, quae efficaci Spiritus effusione reficitur ad munusque evangelizandi componitur. Huius mysterii contemplatio, sicut et ceterorum mysteriorum gaudiosorum, credentes eo movere debet ut magis semper vivam sibi conscientiam sumant novae suae in Christo vitae, verum nihilominus intra Ecclesiae statum, cuius quidem vitae Pentecostes eventus magnam efficit “imaginem”. Sic enim in credentibus nutriunt mysteria gloriosa metae eschatologicae spem ad quam uti Populi Dei per historiam peregrinantis membra progrediuntur. Hoc facere non potest quin eos ad animosam impellat illius «laeti nuntii» testificationem quae omni eorum vitae significationem adiungit.

De “mysteriis” ad “Mysterium”: Mariae via

24. Non totum certe argumentum exhauriunt hi meditationis Sancti Rosarii circuli, verum res necessarias sive essentiales revocant, hominum animos ad gustum Christi conscientiae perducentes quae de puris locorum Evangelicorum fontibus deducitur. Ex Christi enim vita singula elementa, quemadmodum ab Evangelistis narrantur, illius nempe mysterii, quae superat omnium scientiam (cfr Eph 3, 19), emicant. Mysterium enim est Verbi carnis facti in quo «inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter» (Col 2, 9). Qua de causa Catechismus Catholicae Ecclesiae tantum Christi mysteriis tribuit momentum docens: «Totum in vitae Iesu signum est Eius mysterii».30 Illud «duc in altum» Ecclesiae tertii Millennii ad christianorum aptatur facultatem penetrandi perfectam «in agnitionem mysterii Dei, Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi» (Col 2, 2-3). Etenim omnibus baptizatis fervidum adfertur optatum Epistulae Pauli ad Ephesios: «Habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati, ut valeatis comprehendere [...] supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei» (3, 17-19).

Huic proposito deservire vult Marialis corona, instrumentum praebens seu “secretum” unde quis altae et rapienti Christi cognitioni se aperiat. Appellare illud licet Mariae viam. Via namque est Virginis Nazarethanae exempli quae fidei et silentii et auscultationis fuit mulier. Pietatis Marianae item est via quae conscientia movetur indelebilis coniunctionis qua Christus suae Matri Sanctissimae coniungitur: Christi mysteria etiam quodammodo mysteria Matris sunt etiam quotiens non directo ibi occupatur idcirco nempe quod ex Ipso et pro Ipso Ea vivit. In oratione Angelica Ave Maria sermones Angeli Gabrielis nec non sanctae Elisabethae nostros dum facimus, instigari etiam percipimus nos ut in Maria, in brachiis videlicet eius atque animo, «benedictum fructum ventris eius» (cfr Lc 1, 42) quaeramus.

Mysterium Christi - hominis mysterium

25. In testimonio anni MCMLXXVIII de Rosario tamquam carissima Nobis prece notionem protulimus ad quam nunc redire placet. Diximus enim eo tempore «simplex igitur Rosarii precatio eundem ictum ac vitae humanae pulsat».31

Praefulgentibus cogitationibus de Christi mysteriis iam explicatis, altius non difficile est hanc Rosarii anthropologicam rationem perscrutari. Haec coniunctio altior est quam primo intuitu videtur. Quicumque enim Christum contemplans eiusque vitae percurrens eventa, non facere potest quin in Ipso etiam de homine veritatem deprehendat. Magna est haec Concilii Oecumenici Vaticani II affirmatio quam Nos iam inde a Litteris Encyclicis Redemptor hominis magisterii Nostri argumentum saepissime fecimus: «Reapse nonnisi in mysterio Verbi incarnati mysterium hominis vere clarescit».32 Ad hanc lucem adiuvat Rosarium ut pateamus. Christi iter persequens, quo hominis via «recapitulatur»33 et recluditur et redimitur, sese ante hominis veri imaginem collocat credens. Sanctitatem vitae discit ipsius ponderanda nativitate; domo Nazarethana inspicienda priscam capit veritatem de humana familia secundum Dei consilium; vitae publicae in mysteriis audiens Magistrum percipit lumen unde in Regnum Dei ingrediatur et in via ad Calvariam eum subsequens doloris salvifici intellegit sensum. Denique tandem Christum illiusque Matrem in gloria contuens introspicit quoque finem ad quem nostrum unusquisque destinatur, si se a Spiritu Sancto sanari sinit ac transformari. Ita quidem Rosarii mysterium unumquodque, recte ponderatum, dici potest in hominis mysterium lucem proicere.

Eodem autem tempore natura fit ut ad hanc cum sancta Redemptoris humanitate congressionem aliae difficultates et curae, fatigationes et proposita adferantur quibus vita nostra signatur. «Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet» (Ps 55, 23). Affectui clementi Christi eiusque Matris credere nostras sollicitudines significat cum Rosario meditari. Iam post viginti quattuor annos, repetitis animo doloribus qui neque ministerii Nostri Petrini exercitationi defuerunt, Nostrum esse iterum inculcare arbitramur tamquam fervidam omnibus factam cohortationem ut idem ipsi singillatim experiantur; ita est, revera, Rosarium «ictum vitae humanae pulsat», ut cum vitae divinae ictu congruat in laeta Sanctissimae Trinitatis communione, fine ac vitae nostrae desiderio.

 

CAPUT III

«MIHI VIVERE CHRISTUS EST»

 

Rosarium: mysterii assimilandi via

26. Mysteriorum Christi ponderatio in Rosario propria ratione proponitur quae suapte natura eorum favet assimilationi. Haec ratio in repetitione innititur. Hoc in primis pertinet ad precationem Ave Maria, quae decies sub unoquoque iteratur mysterio. Si leviter tantum hanc quis repetitionem considerat, Rosarium facile habere potest consuetudinem ieiunam et molestam. Aliud omnino e contra iudicium excoli potest de Corona hac precatoria, si aestimatur illa tamquam amoris significatio qui numquam ad amatam redire cessat personam declarationibus quae licet aspectu similes novae semper sunt propter affectum eas penetrantem.

Revera «cor carneum» in Christo Deus assumpsit. Non divinum dumtaxat cor habet, misericordia indulgentiaque dives, sed etiam humanum cor, aptum ad omnes affectuum motiones. Si opus hac in re est Evangelii testificatione, non difficulter invenitur in colloquio illo permovente quidem Christi cum Petro post Resurrectionem: «Simon Ioannis, diligis me?». Ter quidem eadem ponitur interrogatio quibus ter item respondetur: «Domine, tu scis quia amo te» (cfr Io 21, 15‑17). Ultra propriam huius loci significationem, qui tantum ad Petri munus valet, neminem sane pulchritudo praeterit, cuius triplicis repetitionis, ubi instans rogatio ac responsio reddita vocabulis bene notis in universali humani amoris experimento exprimuntur. Ut Rosarium intellegatur, oportet in actuosam psychologiam amoris propriam ingredi.

Hoc unum patet: si precis Ave Maria iteratio recta via in Mariam dirigitur, cum Ipsa et per Ipsam denique amoris actus ad Iesum pervenit. Alitur enim repetitio ipsa voluntate sese plenius usque conformandi cum Christo qui est vitae christianae vera “forma”. Hanc iam sanctus Paulus formam enuntiavit fervidis illis vocibus: «Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum» (Philp 1, 21). Et alias: «Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus» (Gal 2, 20). Ut crescamus in hac conformatione adiuvat Rosarium nos usque ad sanctitatis metam.

Ratio valida ...

27. Nihil sane mirandum quod necessitudo cum Christo uti etiam aliqua ratione seu methodo potest. Cum homine enim Deus communicat, modum essendi nostrae naturae observans eiusque motus vitales. Quam ob rem christiana spiritualitas, formas etiam maxime sublimes mystici silentii comprehendens, quibus imagines universae et voces et gestus tamquam vi ipsa coniunctionis ineffabilis hominis cum Deo exceduntur, plerumque distinguitur implicatione totius personae secundum veritatem ipsius multiplicem tum in corpore et in animo, tum in necessitudinibus cum aliis.

Luculenter hoc in Liturgia elucet. Pluribus enim ritibus Sacramenta et Sacramentalia contexuntur quae varios personae humanae aspectus attingunt. Etiam precatio non liturgica eandem aperit necessitatem. Hoc inde confirmatur quod in Orbe Orientali precatio maxime propria christologicae meditationis quae videlicet in verbis vertitur «Iesu, Christe, Fili Dei, Domine, miserere mei, peccatoris!»,34 plerumque coniungitur cum ipsa pulmonum respiratione, quae dum constantiam invocationis corroborat, veluti corpoream soliditatem illi desiderio adiungit ut Christus ipse spiritus et anima et “summa” totius fiat vitae.

... quae tamen melior reddi potest

28. Litteris in Nostris Novo millennio ineunte memoravimus etiam hodie in Orbe Occidentali novam meditationis necessitatem emergere, quae nonnumquam aliis etiam in religionibus significationes admodum allicientes reperit.35 Non desunt christiani qui conscientia carentes traditionis istius christianae contemplativae se capi patiuntur illis sententiis. Quamquam elementa prae se ferunt positiva et christianam experientiam complentia, illae tamen saepius in se fundamentum ideologicum haud acceptandum abscondunt. Iis etiam in experientiis multum frequentatur ratio et via quae altae spiritalis intentionis finem respicientes utuntur modis alicuius indolis psycho‑physicae, qui repetuntur et symbola secum afferunt. In hunc prospectum communem phaenomenologiae religiosae ingreditur Rosarium verumtamen suis fingitur cum proprietatibus quae postulatis respondent christianae proprietatis.

Non ipsum quidem aliud est revera quam contemplandi via. Et tamquam talis via adhibenda est solum finem respiciens neque finis ex se ipsa fieri potest. At cum fructus sit experimentorum per saecula haec via non minoris aestimari debet. Pro ea innumerabilium Sanctorum testatur experientia. Id autem non vetat quin in novam transeat melioremque formam. Illuc quidem spectat completio in mysteriorum circuitu per novam seriem mysteriorum lucis, una cum propriis consiliis de eorum recitatione quae his proponimus in Litteris. Hinc nempe plurimum iam confirmatam huius precationis structuram Nos reverentes volumus tamen fideles adiuvare ut eam in symbolis etiam propriis intellegant cumque vitae cotidianae necessitatibus coniungant. Hoc nisi fit, periculum imminet ne Rosarium spiritales effectus non modo generare nequeat optatos, sed etiam ut eadem Corona precatoria, quacum recitari solet, percipiatur tamquam amuletum vel magicum quoddam instrumentum, significatione eius et munere penitus inverso.

Mysterii proclamatio

29. Mysterium enuntiare ac forsitan etiam opportunitatem habere eadem in re imaginem statuere, quae illud mysterium ostendat, est tamquam scaenam aperire in quam animus dirigatur. Vim mentis atque affectum verba ipsa inclinant illud in certum eventum vel vitae Christi momentum. Spiritalem intra doctrinam, quae in Ecclesia enucleata est, simul veneratio imaginum simul plures pietatis formae sensibilibus elementis copiosae, quemadmodum etiam ipsa ratio a sancto Ignatio de Loyola in Spiritalibus Exercitiis exhibita, ad partem quandam visivam et prospectivam (quae compositio loci nuncupatur), decurrunt quippe quam admodum utilem esse censeant ad fovendam animi intentionem in mysterium ipsum. Est via praeterea quae structurae Incarnationis logicae ipsi convenit: in Iesu enim decrevit Deus hominis induere formas. Per corpoream eius veritatem illuc adducimur ut mysterium ipsius divinum contingamus.

Variorum Rosarii mysteriorum nuntiatio huic rerum solidarum necessitati respondet. Nimirum non in Evangelii sufficiuntur locum neque omnes illius quidem repetunt paginas. Quapropter non removetur Rosario lectio divina, immo contra poscit eam provehitque. At, si mysteria in Rosario ponderata, additis etiam lucis mysteriis, vitae Christi praecipuis circumscribuntur lineamentis, inde tamen facile potest per reliquum Evangelium mens divagari, praesertim cum persolvitur Rosarium quibusdam longioris silentii temporibus.

Verbi Dei auditio

30. Ut biblicum fundamentum maiorque meditationi altitudo adiungatur, expedit mysterii pronuntiationem augeri cuiusdam loci respondentis biblici lectione qui, secundum adiuncta, longior breviorve esse potest. Numquam enim consequuntur aliena verba sermonis inspirati propriam efficacitatem. Hic enim audiatur oportet, cum certo constet Verbum esse Dei in hodiernum tempus ac «pro me» prolatum.

Sic acceptus sermo divinus in ipsam repetitionis Rosarii ingreditur viam neque taedium gignit quod simplici appellatione ad rerum notitias iam diu comparatas gigneretur. Nullo modo: non interest in memoriam revocare rei cuiusdam cognitionem, verum Deum “loqui” sinere. Aliqua data sollemni et communitaria opportunitate illustrari convenienter hic sermo divinus brevi commentatione potest.

Silentium

31. Silentio aluntur auditio ac meditatio. Consentaneum est ut mysterio nuntiato Verboque proclamato aliquamdiu consistatur ut mens in mysterium propositum dirigatur, priusquam vocalis precatio incipiat. Silentii utilitas iterum detecta unum est ex secretis ad contemplationem et meditationem exercitandam. Intra societatis limites, quae technologia funditus permeatur instrumentisque universalis communicationis, patet etiam difficilius usque evadere ipsum silentium. Sicut enim in Liturgia silentii commendantur intervalla, ita etiam in Rosarii recitatione brevior mora opportuna est post Verbum Dei auditum, dum nempe in certi cuiusdam mysterii doctrina animus immoratur.

«Pater noster»

32. Sermone Divino auscultato ac mysterio diligenter inspecto, iam natura fit ut ad Patrem animus ascendat. Suo namque in omni mysterio ad Patrem Iesus nos semper reducit, ad quem continenter Ipse se convertit, quoniam in “sinu” Patris requiescit (Io 1, 18). In intimam Patris consortionem nos inducere vult ut cum Ipso dicamus «Abbà, Pater» (Rom 8, 15; Gal 4, 6). Ad Patrem spectans nos Ipse suos fratres facit inter nosque etiam fratres, Spiritum communicans qui eius simulque Patris est. Oratio «Pater noster», tamquam meditationis christologico‑marianae fundamentum posita quae per repetitam precem Ave Maria progreditur, in experimentum ecclesiale convertit totam mysterii meditationem, etiam cum in solitudine agitur.

Decades «Ave Maria»

33. Haec pars Rosarii solidissima est eodemque tempore illud efficit praecipue Marialem precationem. Verum sub lumine eiusdem Ave Maria recte intellectae clare animadvertitur indolem Marianam non solum christologicae rationi opponi verum ipsam efferre et extollere. Nam prior precationis Ave Maria pars, desumpta ex verbis Mariae ab Angelo Gabriele nec non sancta Elisabetha prolatis, adorans est mysterii contemplatio quod in Nazarethana peragitur Virgine. Ut ita dicamus, admirationem caeli terraeque declarant et quodammodo efficiunt ut Dei ipsius miratio eluceat contemplantis nempe praestantissimum suum opus — Filii in virginali Mariae sinu Incarnationem — secundum laetificum illum libri Genesis prospectum (cfr Gn 1, 31), secundum pristinam animi «commotionem qua Deus illucescente creatione suarum manuum opus respexit».36 Repetitio Ave Maria in Rosario immittit nos in Dei admirationem: iubilatio est et stupor et agnitio simul maximi totius historiae miraculi. Est vaticinii Mariae impletio: «Ex hoc beatam me dicent omnes generationes» (Lc 1, 48).

Medium maxime punctum Ave Maria, quasi prioris et posterioris partis cardo est Iesu nomen. Nonnumquam in festina recitatione hoc nos fugit punctum eodemque propterea tempore coniunctio cum Christi mysterio quod contemplamur. Tamen ex ipsa plane vi quae Iesu nomini eiusque mysterio tribuitur denotatur significans et frugifera Rosarii persolutio. Iam Paulus VI in Adhortatione apostolica Marialis cultus consuetudinem commemoravit quibusdam in regionibus adhibitam ut nomen Christi peculiari poneretur in luce, sententia ibi addita quae mysterium meditandum celebrat.37 Laudabilis profecto consuetudo praesertim cum Rosarium publice recitatur. Vehementer enim christologicam fidem declarat variis vitae Redemptoris temporibus applicatam. Fidei professio est simulque adiumentum unde meditatio sustineatur et permittatur munus assimilationis exsequi quod inest in Ave Maria iteratione super Christi mysterio. Nominis enim Iesu frequentatio — quod unicum est datum in hominibus in quo oportet nos salvos fieri (cfr Act 4, 12) — contexta cum Mariae Sanctissimae nomine, cui Ipsi licet illud nobis suadere, viam assimilationis efficit illuc quidem spectantem ut altius usque in Christi vitam introeamus.

Ex peculiari nempe necessitudine cum Christo, quae Mariam Dei Matrem constituit, Theotòkon, potentia supplicationis colligitur qua ad eam in altera precationis parte convertimur eiusque Maternae deprecationi nostram vitam committimus atque etiam mortis horam.

«Gloria»

34. Finis omnis christianae contemplationis est trinitaria doxologia. Via namque Christus est quae in Spiritu nos ducit ad Patrem. Hanc si usque ad extremum percurrimus viam, continenter ante mysterium trium Personarum divinarum consistimus quae laudandae sunt adorandaeque et quibus referendae gratiae. Interest valde ut invocatio Gloria, contemplationis culmen, clara reponatur in luce intra ipsum Rosarium. In publica autem recitatione cantari etiam potest ut opportuna vehementia accedat ad hanc partem structurae et proprietatis omnium christianarum precum. 

Quatenus mysterii meditatio attenta est et alta et viva — de Ave in Ave — ex amore scilicet erga Christum et Mariam, eatenus Trinitatis glorificatio in unaquaque decade tam longe abest ut ad celerem redigatur conclusionem ut suum rectum contemplativum modum obtineat, velut si ad Paradisi altitudinem levetur mens et quodammodo experientia montis Tabor iterum vivatur, quae est futurae contemplationis praenuntiatio: «Bonum est nos hic esse!» (Lc 9, 33).

Postrema elocutio

35. Hodierna in Rosarii celebratione post trinitariam doxologiam perbrevis sequitur exclamatio quae secundum usus passim variatur. Nihil quidem detrahentes utilitati harum invocationum, opportunum tamen arbitramur hoc inculcare: mysteriorum contemplatio totam suam melius significare poterit fecunditatem, si opera dabitur ut unumquodque terminetur mysterium prece facta ut effectus proprii meditationis eiusdem mysterii impetrentur. Hoc pacto efficacius valebit suum cum vita christiana vinculum Rosarium testificari. Hoc etiam suadet pulchra liturgica precatio quae nos instigat ut petamus unde possimus mysteria Rosarii meditantes eo advenire ut «imitemur quod continent, et quod promittunt assequamur».38

Talis ad finem invocatio legitima ditari potest varietate, sicut iam accidit. Sic enim figuram sibi induit Rosarium magis accommodatam ad diversas traditiones spiritales tum etiam ad varias christianas communitates. Hac in re optatur ut consentaneo pastorali iudicio disseminentur maioris momenti proposita, fortasse iam probata in locis et sacellis Marianis ubi Rosarii usus praesertim colitur ita ut Dei Populus inde valeat omnibus veris spiritalibus divitiis perfrui ac alimentum contemplationis singillatim percipere.

“Corona”

36. Instrumentum ad Rosarii recitationem traditum est nempe precatoria corona. Secundum usum quendam leviorem, saepius evadit haec corona tantummodo numerandi instrumentum ut preces Ave Maria sibi succedentes computentur. Tamen utilis etiam est ad signum aliquod exhibendum quo plenior substantia contemplationi addatur.

Qua in re primum notandum est quomodo ad Crucifixum corona appropinquet, quoniam ita aperit clauditque ipsum orationis cursum. In Christo enim vertuntur vita credentium et preces. Omnia ab Ipso procedunt ad Eumque contendunt; omnia per Illum in Spiritu Sancto ad Patrem perveniunt.

In hoc numerandi instrumento, quae progredientem signat precationem, numquam cessans contemplationis perfectionisque christianae iter indicat eadem corona. Eam etiam tamquam “catenam” beatus Bartholus Longo habebat quae nos cum Deo aligat. Catena quidem est verum dulcis; coniunctionem semper ea revelat cum Deo qui est Pater. Catena insuper est “filialis” quae nos cum Maria concinere sinit, «ancilla Domini» (Lc 1, 38) et ad extremum cum Christo ipso qui, licet Deus esset, «servum» ob nostri amorem sese fecit (cfr Philp 2, 7).

Significationem symboli in corona etiam placet extendere ad necessitudinem inter nos mutuam dum ibi conspicitur communionis fraternitatisque vinculum quod universos nos consociat in Christo.

Inceptio atque conclusio

37. In vigente Ecclesiae usu multiplices exstant modi Rosarium inducendi secundum diversa adiuncta ecclesialia. Quibusdam locis Rosarium incipi solet invocatione Psalmi 69: «Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina», ut in orante quasi humilis conscientia propriae indigentiae nutriatur; alibi contra, principium fit per symbolum apostolicum Credo tamquam si fidei professio iaciatur uti viae contemplativae fundamentum quae suscipitur. Hi et similes modi quatenus mentem recte ad contemplationem conformant sunt pariter liciti. Terminatur deinde prece secundum Pontificis mentem ut precantis oculi in latissimum prospectum aperiantur Ecclesiae totius necessitatum. Et ut haec ecclesialis Rosarii ratio proveheretur, voluit illud Ecclesia sanctis indulgentiis locupletare pro debito modo recitantibus.

Si ita vivendo completur Rosarium, revera curriculum spirituale evadit ubi se praestat matrem, magistram, ducem Maria fideles sua valida deprecatione sustentans. Quid igitur mirandum si necesse sibi esse animus arbitratur, expleta nempe hac precatione ubi interiorem Mariae maternitatis experientiam fecit, in laudes Virginis Sanctae sese proicere tum illius splendidae formulae Salve Regina tum etiam in versus Litaniarum Lauretanarum? Est enim interioris peregrinationis consummatio quae ad consortium vivum cum Christi mysterio eiusque sanctissimae Matris promovit fideles.

Temporis partitio

38. Totum cotidie recitari licet Rosarium nec desunt qui id faciant. Sic enim precatione replet dies tot contemplativorum hominum atque infirmos et senes commitatur quibus satis est temporis. Patet tamen — et magis hoc valet si novus circuitus additur mysteriorum lucis — plures non persolvere posse nisi partem tantum secundum certum quendam hebdomadis ordinem. Haec tandem divisio singulis hebdomadae diebus dabit suum quendam “colorem” spiritualem, perinde ac Liturgia sacra ipsa facit variis anni liturgici temporibus.

Communem secundum consuetudinem, destinantur «gaudii mysteriis» dies Lunae et Iovis, Martis ac Veneris dies «mysteriis doloris», Mercurii, Saturni et Solis dies «gloriae mysteriis». Ubi igitur «lucis mysteria» collocabuntur? Quandoquidem gloriosa mysteria et Saturni et Solis diebus imponuntur, et Saturni dies secundum traditionem praecipuam habet indolem Marialem, suadendum videtur ut in diem Saturni altera hebdomadalis mysteriorum gaudii meditatio differatur, in quibus nempe Mariae praesentia magis significatur. Sic enim superest Iovis dies omnino ad lucis mysteriorum ponderationem.

Non vult tamen hoc consilium libertatem consentaneam in singulorum atque communitatum meditatione circumscribere, videlicet secundum spiritales pastoralesque necessitates at in primis liturgicas celebrationes quae aptationes suadere possunt opportuniores. Id tamen quod summi interest hoc est, ut semper magis concipiatur et vivatur Rosarium tamquam contemplationis via. Per illam enim, perficiens ea quae in Liturgia sacra aguntur, christianorum hebdomada ad diem Dominicum nempe Resurrectionis adhaerens transit in cursum quendam per vitae Christi mysteria, atque Ille sic se in vita suorum discipulorum affirmat veluti temporis historiaeque Dominum.

 

CONCLUSIO

 

«Benedictum Mariae Rosarium - vinculum nos coniungens cum Deo dulcissimum»

 

39. Quae adhuc sunt omnia dicta, affatim divitias huius traditae precationis declarant, quae popularis quidem precis prae se fert simplicitatem verum precationis etiam theologicam altitudinem iis nempe idoneam qui maturioris cuiusdam contemplationis sentiunt necessitatem.

Peculiarem semper tribuit Ecclesia efficaciam huic precationi cui casus difficillimos eiusque chorali recitationi et usui perpetuo commisit. Cum christiano ipsi nomini maxima imminerent pericula, huius precationis virtuti declinatum periculum adscribebatur atque Rosarii Virgo tamquam salutis conciliatrix salutabatur.

Eiusdem huius precis efficacitati libenter — quemadmodum principio ediximus — causam commendamus pacis in orbe nec non omnium familiarum.

Pax

40. Quas universi orbis prospectus hoc novo ingrediente Millennio difficultates ostentat, adducunt nos ut credamus solam ex Alto intercessionem facere posse ut minus obscurum nos posthac tempus speremus, quoniam animos illa sola moderari potest eorum qui in disputationum condicionibus versantur nec non qui Nationum sortes gubernant.

Suapte natura ad pacem intenditur precatio Rosarii quia ipsa in Christi contemplatione constat qui Princeps est pacis et «nostra pax» (Eph 2, 14). Qui Christi mysterium sibi assimilat — et hoc omnino efficere vult Rosarium —, pacis comprehendit secretum suaeque inde facit vitae propositum. Sua ex meditandi natura, singulis Ave Maria placide progredientibus, Rosarium afficit ipsos orantes affectu pacifico qui aptos eos reddit ad suscipiendam experiendamque suo intimo in animo ac diffundendam circa se veram illam pacem quae Resuscitati Domini praecipuum est munus (cfr Io 14, 27; 20, 21).

Pacis etiam oratio est propter caritatis fructus quos gignit. Si bene enim recitatur Rosarium uti meditativa precatio, provehens nempe congressionem cum Christo ipso eius in mysteriis, facere non potest quin etiam Christi vultum in fratribus sororibusque indicet, praesertim maxime patientibus. Quo enim pacto in gaudii mysteriis cogitari potest Infantuli apud Bethlehem orti mysterium quin etiam simul voluntas sentiatur suscipiendi defendendi promovendi vitam ipsam, in se doloribus omnium per orbis regiones infantium receptis? Quomodo Christi passus sequi revelatoris in lucis mysteriis licet, quin etiam in cotidiana vita testimonium ipsius «beatitudinibus» retribuatur? Et quis Christum cruce oneratum ipsumque crucifixum contemplari valet quin simul se oportere iudicet «Cyrenaeum» esse cunctis dolore adflictis fratribus et sororibus desperationeve oppressis? Quomodo tandem in gloriam Christi resuscitati inque Mariam Reginam coronatam quis oculos intendere potest qui simul etiam non cupiditatem persentiat hunc mundum pulchriorem iustiorem Deique consilio propiorem efficiendi?

Ad summam: dum nos cogit in Christum mentem intendere, etiam pacis in orbe opifices nos Rosarium constituit. Sua namque repetitionis constantis et choralis proprietate, dum Christo obsequitur hortanti ut «semper oremus et non deficiamus» (cfr Lc 18, 1), permittit nobis ut etiam hodie speremus victoriam de “proelio” tam difficili, quam est pacis ipsius reportari posse. Nihil quidem huius mundi difficultates fugiens e contrario impellit nos Rosarium, ut eas conscio et magnanimo sensu respiciamus, nobisque simul vires suppetit unde ad illas reverti possimus adiumento Dei confisi firmiterque intenti ad omni tempore testandam «caritatem, quod est vinculum perfectionis» (Col 3, 14).

Familia: parentes ...

41. Pro pace precatio Rosarium est etiam semper oratio ipsius familiae et pro familia. Aliquando erat haec prex praesertim familiis christianis carissima earumque certe fovebat cohaerentiam. Hanc magni pretii hereditatem perdere dedecet. Redire oportet ad precationem in familia et pro familia, etiam hac precandi usurpanda forma.

Si Epistula Nostra in Apostolica Novo millennio ineunte hortati sumus ut Liturgiam horarum etiam laici in cotidiana vita communitatum paroecialium variorumque coetuum christianorum peragerent,39 idem profecto de Rosario monere cupimus. Non de duabus agitur viis diversis, sed inter se complentibus christianae contemplationis. A singulis igitur petimus, qui operae pastorali apud familias se dedunt, ut magna cum persuasione Rosarii recitationem proponant.

Quae iuncta precatur familia remanet coniuncta. Ex pristina traditione sanctum se Rosarium exhibet uti precationem in qua familia se consociatam invenit. Eius enim singula membra, Iesum nempe unum spectantia, facultatem etiam recuperant ut inter se denuo respiciant, ut communicent, consentiant, mutuo ignoscant, ut ex foedere amoris a Dei Spiritu renovato iterum procedant.

Familiarum huius temporis complures quaestiones praesertim in Nationibus oeconomica ratione progressis inde profluunt quod difficilius semper communicare evadit. Simul consistere non possunt et fortasse rariores simul conversandi opportunitates imaginibus apparatus televisifici obscurantur. Si vero iterum incipiunt Rosarium in familia persolvere, inicere possunt cotidianam in vitam alias omnino imagines, eas videlicet quae salutem afferunt: imaginem Redemptoris, eiusque Matris sanctissimae speciem. Familia quae una simul Rosarium recitat aliquo modo ambitum recreat Nazarethanae domus: in medio Iesus locatur cum eoque communicantur gaudia et dolores, eius praeterea curis commendantur necessitates et propositiones, ab eo spes hauritur et fortitudo pro reliquo itinere.

... ac proles

42. Iucundum est atque frugiferum iter incrementi filiorum similiter huic precationi commendare. Nonne forsitan etiam Rosarium est vitae Christi iter a conceptione usque ad mortem ac deinde ad resurrectionem et gloriam? Difficilius hodie parentibus usque fit liberos variis in vitae statibus sequi. In technologiae progressae societate nec non instrumentorum communicationis nec non universalis in globum compactionis omnia ita velocia facta sunt et hiatus inter culturae formas in ipsis generationibus maior fit in dies. Latius spatium semper occupant varia nuntia et experimenta magis semper improvisa in vita puerorum et adulescentium parentibusque nonnumquam anxietas maxima est periculis obviam progredi quibus obiciuntur. Crebrius amarissime decipiuntur, cum proprios filios falsos esse comprobant coram medicamentorum illecebris, hedonismi effrenati invitamentis, ad violentiam impulsionibus, diversissimis sensus nullius desperationisque significationibus.

Rosarii recitatio pro filiis, et magis etiam cum liberis — dum a teneris etiam annis ad cotidianum hoc educantur tempus «orantis intervalli» familiae — non certe est omnium difficultatum dissolutio, adiumentum tamen spiritale est non despiciendum. Obici potest Rosarium precationem videri minus gustui iuvenum et puerorum huius temporis aptam. Sed haec obiectatio rationem fortasse ducit alicuius modi quo recitatur Rosarium haudquaquam accommodate. Ceterum, postquam in tuto collocata eius structura est, nihil prohibet quin pro pueris et iuvenibus Rosarii recitatio — tum in familia tum in coetibus — locupletetur consentaneis quibusdam indiciis signorum et usuum unde Rosarii intellegentia aestimatioque adiuvetur. Cur experiri non licet? Actio pastoralis in iuvenes intenta, quae nihil negat sed fervet resque efficit — sicut Dies Mundiales Iuventutis abunde Nobis persuaserunt! — perficere adiuvante Deo res reapse praeclaras potest. Sapienter si praebeatur Rosarium, certo scimus ipsos adulescentes posse etiam aliquando admirationem adultis inicere, cum hanc precationem suam faciant eamque studio aetatis suae proprio frequentent.

Rosarium iterum detegendus thesaurus

43. Carissimi fratres ac sorores! Adeo facilis precatio eodemque tempore sic dives reapse dignissima est ut a communitate christiana denuo reperiatur. Hoc potissimum anno id faciamus, dum idem propositum accipimus veluti confirmationem sententiae iam in Epistula Apostolica Novo millennio ineunte delineata, secundum quam tot Ecclesiarum particularium pastoralia consilia iam promota sunt ad venturi temporis etiam statuenda officia.

Ad vos nominatim, cari in Episcopatu Fratres, sacerdotes et diaconi nec non variis in ministeriis pastorales operatores convertimur ut ipsi singillatim Rosarii pulchritudinem experti eiusdem fautores evadatis studiosi.

Vobis pariter, theologi, confidimus ut deliberationem adhibentes strictam simul et sapientem, quae Dei Verbo innititur populique christiani vitam persentit, faciatis ut huius traditae precationis fundamenta biblica tum etiam spiritales divitiae ac pastoralis efficacia deprehendantur.

In vobis plurimum reponimus, consecrati viri mulieresque consecratae, qui nomine proprio ad Christi vultum in Mariae schola contemplandum destinamini.

Vos omnes, cuiuslibet condicionis fratres sororesque, spectamus, sicut etiam vos, familiae christianae, tum etiam aegrotantes et senes ac vos iuvenes respicimus: in manus fidenter sumite denuo Rosarii coronam, sub Sacrarum Scripturarum lumine eam rursum invenientes, cum Liturgia sacra congruentem atque cum vita cotidiana consentientem.

Utinam ne appellatio haec Nostra surdis cadat auribus! Vicesimo enim quinto Pontificatus Nostri ingrediente anno, hanc Apostolicam Nostram Epistulam manibus Virginis Mariae sapientibus tradimus, spiritali affectu ipsius coram imagine Nos prosternentes Sanctuario in splendido illo a beato Bartholo Longo ei aedificato, Rosarii apostolo. Nostras libenter voces permoventes illas facimus quibus pernotam claudit Supplicationem ad Virginem Rosarii Sancti: «O benedictum Mariae Rosarium, dulcis cum Deo nos alligans catena, amoris nos vinculum cum Angelis coniungens, salutis turris contra inferorum impetus, tutus communi in naufragio portus, te non amplius deseremus umquam. In agoniae hora nobis eris solacio. A te extremum vitae evanescentis osculum. Et postremum labiorum nostrorum erit effatum suave tuum nomen, o Regina Rosarii Pompeiani, o cara Mater nostra, o peccatorum Refugium, o Princeps maerentium consolatrix. Esto ubique benedicta, et hodie et in sempiternum, terris item atque in caelis».

Ex Aedibus Vaticanis, die XVI mensis Octobris, anno bismillesimo altero, vicesimi quinti Pontificatus Nostri principio.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 


 

(1) Cfr Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 45.

(2) Paulus VI,Adhort. Ap. Marialis cultus, 42: AAS 66 (1974), 153.

(3) Cfr Acta Leonis XIII, 3 (1884), 280-289.

(4) Memoratu perdigna praesertim est Epistula ipsius Apostolica super Rosario cui titulus Il religioso convegno (29 Septembris 1961): AAS 53 (1961), 641-647.

(5) Angelus 29 Octobris 1978: Insegnamenti, I, 1978, 75-76.

(6) AAS 93 (2001), 285.

(7) Annis Concilium praecedentibus non omiserat communitatem christianam Pontifex Ioannes XXIII ad Rosarium recitandum cohortari ut eventus hic ecclesialis feliciter transigeretur: cfr Epistula Cardinali Vicario reddita die 28 Septembris 1960: AAS 52 (1960), 814-817.

(8) Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 66.

(9) N. 32: AAS 93 (2001), 288.

(10) Ibid., 33, l.m., 289.

(11) Constat estque repetendum privatas revelationes haud eiusdem esse naturae ac revelationem publicam quae universae Ecclesiae statuit normam. Magisterii ipsius est distinguere et agnoscere tum veritatem tum etiam privatarum revelationum utilitatem ad christifidelium pietatem.

(12) Il segreto meraviglioso del Santo Rosario per convertirsi e salvarsi, in Opere, 1, Scritti Spirituali, Romae 1990, pp. 729-843.

(13) Beatus Bartholus Longo,Storia del Santuario di Pompei, Pompeis 1990, p. 59.

(14) Adhort. Ap. Marialis cultus (2 Februarii 1974) 47: AAS 66 (1974), 156.

(15) Const. de Sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 10.

(16) Ibid., 12.

(17) Conc. Oecum. Vat. II,Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 58.

(18) I Quindici Sabati del Santissimo Rosario, 27 ed., Pompeis 1916, p. 27.

(19) Conc. Oecum. Vat. II,Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 53.

(20) Ibid., 60.

(21) Cfr Primus radiophonicus nuntius Urbi et orbi (17 Octobris 1978): AAS 70 (1978), 927.

(22) Trattato della vera devozione a Maria, 120, in Opere, 1, Scritti spirituali, Romae 1990, p. 430.

(23) Catechismus Catholicae Ecclesiae, 2679.

(24) Ibid., 2675.

(25) Supplicatio ad Reginam Sancti Rosarii, quae sollemniter bis in anno mense Maio atque Octobri persovitur a beato Bartholo Longo anno 1883 conscripta est tamquam responsio Pontifici Leoni XIII catholicos concitanti suis primis in Encyclicis Litteris de Rosario ad spiritalem operam qua societatis malis occurrere possent.

(26) Divina Commedia, Par. XXXIII, 13-15.

(27) Ioannes Paulus II,Epist. Ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), 20: AAS 93 (2001), 279.

(28) Adhort. Ap. Marialis cultus (2 Februarii 1974), 46: AAS 66 (1974), 155.

(29) Ioannes Paulus II,Epist. Ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001) 28: AAS 93 (2001), 284.

(30) N. 515.

(31) Angelus diei 29 Octobris 1978: Insegnamenti I (1978), 76.

(32) Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 22.

(33) Cfr S. Irenaeus Lugdunensis,Adversus haereses, III, 18, 1: PG 7, 932.

(34) Catechismus Catholicae Ecclesiae, 2616.

(35) Cfr n. 33: AAS 93 (2001), 289.

(36) Ioannes Paulus II,Epistula artificibus inscripta (4 Aprilis 1999), 1: AAS 91 (1999), 1155.

(37) Cfr n. 46: AAS 66 (1974), 155. Nuperius hic etiam usus a Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum est laudatus, videlicet in opere Direttorio su pietà popolare e liturgia. Principi e orientamenti (17 Decembris 2001), 201, in Civitate Vaticana 2002, p. 165.

(38) «... concede, quaesumus, ut haec mysteria sacratissimo beatae Mariae Virginis Rosario recolentes, et imitemur quod continent, et quod promittunt assequamur»: Missale Romanum 1960, In festo B.M. Virginis a Rosario.

(39) Cfr n. 34: AAS 93 (2001), 290.

 

Copyright © Libreria Editrice Vaticana

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana