Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

BEATUS HANNIBAL MARIA DI FRANCIA*

QUIBUS BEATO HANNIBALI MARIAE DI FRANCIA
CAELITUM SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Beatus Hannibal Maria Di Francia suam vitam et opera constituit inspiratus hac evangelica narratione: Iesus «videns turbas, misertus est eis quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem. Tunc dicit discipulis suis: "Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam" (Mt 9, 36-38). Huius compassionis participatio compulit Beatum ad vitae suae donum pro parvulis et derelictis impendendum, ita ut « verus orphanorum et pauperum pater» unanimiter appellaretur. Hoc in exercendo opere persuasum quoque habuit spiritualem et materialem horum paupertatem radicitus solvi posse Dominum deprecando ut in Ecclesiam et societatem plurimos et sanctos Evangelii operarios mittere dignaretur.

Omnibus igitur opibus contendit ut oratio pro vocationibus constans esset et universalis, implicans Summos Pontifices, Patres Purpuratos, Episcopos, Sacerdotes et fideles quadam sacra precationum contentione, quae postea fastigium attigit cum Paulus VI anno MCMLXIV instituit Diem Mundialem pro vocationibus orandi. Huius charismatis causa beatus Hannibal Maria a Nobis tamquam apostolus orationis pro vocationibus et genuinus praecursor industriusque hodiernae rei pastoralis vocationalis magister habitus est.

Hannibal Maria Di Francia die quinto mensis Iulii anno MDCCCLI Messanae natus est, nobili ex familia. Duos post dies baptismali lavacro ablutus est; atque cum quindecim tantum aetatis menses ageret a patre orbatus mansit. Hoc tristi eventu peculiariter commotus est et sollicitus redditus de orphanis et pueris derelictis, tam vitam suam quam instituendi methodum suo charismate insigniens. Septem annos natus missus est in collegium sodalium Cisterciensium, ubi colere didicit filialem devotionem erga beatissimam Virginem Mariam nec non adeo propensum se ostendit ad pietatem eucharisticam eo ut licentiam obtineret, tunc praeter solitum, ad sacrum convivium cotidie accedendi. Perquam iuvenis, dum quiescebat adorans Sanctissimum Sacramentum, quamdam habuit inspirationem, quae definiri potest «Intellegentia precationis Rogate », de primaria necessitate pro vocationibus orandi, quod eius exstitit charisma eiusque vitae propositum. Deinde legit versum Evangelii: « Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam» (Mt 9, 37-38; Lc 10, 2), unde intellexit vocem «Rogate» non esse simplicem adhortationem, sed «manifestum praeceptum» Iesu, idcirco in bonum Ecclesiae et societatis « infallibilem medicinam ». Inspiratio haec penitus et absolute insedit in spiritali eius itinere et fulcrum eius optionis vitae constituit.

Duodeviginti annos natus talarem induit vestem, quoniam urgentem exaudiverat Domini vocationem, quam veluti «subitaneam, ineluctabilem, firmissimam » ipsemet descripsit.

Acuto praeditus ingenio, Hannibal Maria statim miras dotes scriptoris, diurnarii et poetae ita exhibuit, ut ex iis solidum exspectaretur et praeclarum curriculum litterarium apud culturales eius urbis circulos; ipse tamen, haec talenta ferventer adhibuit ad pastorale suum ministerium facilius reddendum.

Die decimo sexto mensis Martii anno MDCCCLXXVIII presbyteratus ordine auctus est. Aliquot ante menses veluti divinitus pauperem caecum quemdam convenerat, qui exsistentiam famosi suburbii Messanensis, vulgo «Le Case Avignone», ostendit ei, quo tamquam sacerdos, omne genus intollerantias et difficultates superans, se contulit non tantum ad pauperes sublevandos, verum etiam ad commorandum et vivendum cum illis et secundum eorum condiciones, communicans cum hac maerentium turba apostolatum orationis « Rogate », ad quam diffundendam Pater Hannibal Maria condidit anno MDCCCXCVII «Sacrum Foedus Sacerdotale» pro Purpuratis Patribus, Episcopis et Sacerdotibus; atque anno MCM « Pium Sodalicium Evangelicae Rogationis » pro omnibus fidelibus.

Orphanotrophia instituit puellarum et puerorum, quos, ob cultum Sancto Patavino tributum, «Antonianos» appellavit; praeterea Congregationes fundavit Sororum Filiarum a Divino Zelo anno MDCCCLXXXVII et Patrum Rogationistarum a Corde Iesu anno MDCCCXCVII, quibus tradidit suum charisma « intellegentiae et zeli ob precationem Rogate », quod quartum constituit votum, quo obligatione tenentur pro vocationibus cotidie rogandi easque promovendi, hunc orationis spiritum ubique diffundendi et omnem explendi operam apostolicam ut et ipsimet boni efficiantur operarii pro adventu Regni Dei, praesertim cum caritatis spiritualis et temporalis opera exercent in parvulorum et pauperum beneficium.

Pater Hannibal dicere consueverat necesse esse a Domino precari ut, praeter vocationes singularis consecrationis, suscitet quoque vocationes inter laicos operosos, quoniam ipsi sunt quoque «operarii messis ». Iuvenibus, vocationale iter suscipientibus, fidelitatem et perseverantiam providebat sequenti adhortatione: « Iesu Christi amore inflammamini! ».

Messanae die primo mensis Iunii anno MCMXXVII, spontanea ornatus ac diffusa sanctitatis opinione, ab omni personarum coetu comprobata, in Domino obdormivit.

Causa canonizationis Messanae incohata est et, canonicis expletis Processibus, die septimo mensis Octobris anno MCMXC Nosmet Ipsi in album beatorum eum rettulimus. Die vicesimo secundo mensis Ianuarii anno MMIV Decretum super miraculo, in Insulis Philippinis anno MCMXCIII patrato, vulgari iussimus. In Consistorio die undevicesimo mensis Februarii eiusdem anni MMIV habito statuimus ut ritus canonizationis die decimo sexto sequentis mensis Maii perageretur.

Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, intra Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:

«Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Aloisium Orione, Hannibalem Mariam Di Francia, Iosephum Manyanet y Vives, Nimatullacium Kassab Al-Hardini, Paulam Elisabetham Cerioli et Ioannam Beretta Molla Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Quo prolato sermone de vita, virtutibus et operibus huius praestabilis viri, atque gratiis Deo redditis, caeleste eius invocavimus patrocinium, omnes Christifideles hortati sumus ad eiusdem Sancti virtutes pie imitandas, atque augustiore ritu divinum sacrificium in illius honorem celebrare perreximus.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo sexto mensis Maii, anno bis millesimo quarto, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 1, pp. 12-15

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana