IOANNES PAULUS PP. II
ALLOCUTIO LINGUA UCRAINA
IN XYSTINO SACELLO HABITA
SACRIS SIMUL ARCHIEPISCOPO MAIORE ALIISQUE
SYNODALIBUS EPISCOPIS
RITU BYZANTINO-UCRAINO LITANTIBUS
Die XXIV mensis Martii, anno Domini MCMLXXX
Venerabiles Fratres, dilecti Filii,
Summo cum gaudio in hac Actione sanctissima atque intima communione cum Christo — qui in Eucharistia, in Sacramento videlicet “quo unitas Ecclesiae et significatur et efficitur” (Decr. Oecum. U.R.2), fit vinculum unitatis in caritate — vos omnes amantissime salvere iubemus, qui una cum Venerabili Fratre Nostro Iosepho S.R.E. Cardinali Slipyj, Archiepiscopo maiore Leopolitano, huc ab universo orbe convenistis, ubicumque christifideles degunt curis vestris commissi ut hanc Synodum celebraretis.
Vestri sane generis origo primigenia fieri non potest quin vicinitatem omnino singularem in Nostram memoriam non redigat, quae inter fideles vestros gloriosum atque populum in quo Nos nati sumus, intercedit. Non ergo gratulemur vobis, qui cum populo vestro cigni habiti estis “pro nomine Iesu contumeliam pati” (Act. 5, 41) hac una de causa, quod Christo Iesu, Ecclesiae, huic Petri Sedi fidem servastis?
Ad hanc autem ipsam beatissimam Petri Sedem vos animos et corda vestra plena fiduciae ilico convertistis, cum convocati estis ad hanc Synodum, quam Nobis placuit celebrare vobiscum. Pro certo vero vos habetote, humilem Petri successorem, ut in hoc fraterno ac pleno laetitiae conventu, sic semper, nulla omissa facultate, non alio hoc maiore desiderio teneri, quam ut sit, iuxta Concilium Vaticanum II, “unitatis tum Episcoporum, tum fidelium multitudinis perpetuum et visibile principium et fundamentum” (Lumen Gentium, 23). Munus autem, quod sanctissimum in Nos suscepimus, idem est ac illud quod Constitutio “Lumen Gentium” asserit esse munus proprium Petri Cathedrae, quae “universo caritatis coetui praesidet, legitimas varietates tuetur, et simul invigilat ut particularia, nedum unitati noceant, ei potius inserviant”.
Haec vero unitas, testamentum amoris, ideroque supremum Christi optatum, magna atque sacerdotali Christi prece contentum (Cfr. Io. 17, 11, 21, 23), profecto omnibus nobis maximam sollicitudinem affert, si modo consideremus Ecclesiae mysterium in mundo. Talis autem sollicitudo, si nos angit intimis sensibus contemplantes divisam corporis Christi inconsutilem vestem, aeque monet ad assiduas preces Deo adhibendas, quae cum Christi invocatione conmixtae, unitatem obtineant, simulque ad prudenter et animose agendum excitent, ut, salva uniuscuiusque optionis libertate, illa Ecclesiae restituatur “unitas spiritus in vinculo pacis”, quae eos addecet, qui vocantur ad mirabilem et unicam spem, Christum.
Talis unitas ostendit mysterium illius vitae, qua nos omnes in Christo sumus “unum corpus et unus Spiritus”, in veritate sic enuntiata “unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium qui est super omnia et in omnibus” (Cfr. Eph. 4, 3-6). Multa et varia ministeria, significata etiam pluribus muneribus, convertuntur “in aedificationem Corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei”(ib., 13).
Hoc “occurrere” partem habet demissi famulatus nostri. Ut Pastores gregis Dei debemus omnes facere quantum in nobis sit, ut caritas perficiat in Christo unitatem Ecclesiae suae. Maxima haec est res appetenda, ob quam oportet vigilemus, simus et industrii et fortes, ut ad effectum id adducatur, quod Iesus summus Pastor implorans petiit: “Ut omnes unum sint”. Haec Synodus nostra ad quid reapse spectat, nisi ad id tendit? “Mysterium fidei”, quod apud aram Dei celebramus, patefacit et persequitur singulariter omnino istam unitatem, quam una cum Christo expetimus et in qua laboramus.
Profecto “sacramento panis eucharistici repraesentatur et efficitur unitas fidelium, qui unum corpus in Christo constituunt” (Lumen Gentium, 3; cfr. etiam 11). Mira haec unitas non tantum est agnoscenda in vinculo sensibili, quo ad unam mensam astringuntur fideles, sed etiam in intima communione cum Christo “nostro Paschate” (1 Cor. 5, 7). Iesus Christus, Redemptor hominis, est principium unitatis novae omnium hominum. Nos, qui aliquando eramus longe, facti sumus prope in sanguine Christi (Cfr. Eph. 2, 13). Ipsum revera “documentum” omnium praestantissimum, ipsa Eucharistia, perficit mysterium gratiae reapse consignatum cum Christus in Cruce obtulit reconciliationem pridem in ultima Cena signatam.
Qui est “pax nostra”, simul ac in morte “tradebatur corpus” iam in Cena discipulis oblatum, unitatem sanciebat, quam ut habeant in Eo, omnes homines advocantur. Tunc ruit dissaeptum, cuius causa fuerat peccatum, inimicitia evanuit, pax condita est et reconciliatio, constitutus est “unus novus homo” (Cfr. Eph. 2, 14-16). Mysterium corporis immolati sanguinisque effusi ut unitas aedificaretur, hic vivit in Eucharistia. Hic perficitur “novum et aetemum testamentum”, quod nostram cum Christo renovat coniunctionem et societatem affirmat. Talis communio hic fit perennis “transfusio” vitae, quae ad effectum adducit christianam rem omnium maxime appetendam, ipsum videlicet vivere pro Deo: “Qui manducat me, et ipse vivet propter me” (Io. 6, 58).
At vivere pro Christo significat pro Deo vivere; significat ad gloriam Patris contendere; significat una cum Patre efficere perennem communionem precationis quae favet intimo motui Spiritus qui hominem ad illum elevat (Cfr. Rom. 8, 15; Gal. 4, 6); significat etiam facere cibum nostrum ipsam Patris voluntatem, dum videlicet explemus fideliter opus quod is concredidit nobis (Cfr. Io. 4, 34); significat esse perfectos, quem ad modum Pater perfectus sit in dono misericordis magnanimique amoris erga fratres (Cfr. Mt. 5, 43-48). Sic piane vita divina per ipsam Eucharistiam et auxilio Eucharistiae, quae est “totius vitae Christianae fons et culmen” (Lumen Gentium, 11), attingit in homine plenitudinem suam: plenitudinem communionis cum Patre in Spiritu per Christum sacerdotem ac victimam et vitae panem, quaeque effunditur per ipsum donum caritatis, et consortium gratiae et “communicationis” viam inter fratres.
Vera et profunda coniunctio inter homines nascitur peculiari modo ex Eucharistia. In ea nempe Servator noster suae Sponsae Ecclesiae offert recordationem suae mortis ac resurrectionis tamquam sacramentum pietatis, signum unitatis, vinculum caritatis secundum nota Sancti Augustini verba quae sua fecit Constitutio “Sacrosanctum Concilium” (n. 47). In Eucharistia id est in vivissima Christi experientia, qui “dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam” (Eph. 5, 2), nos discimus “ambulare in dilectione” (ibid.), vel potius, maxime idonei reddimur ad Christi vitam qui nostra fit vita, ad imitandum Deum sicut “filii carissimi” (ibid., 1). In Eucharistiae participatione nos “ex uno pane manducantes et ex uno calice bibentes” (Cfr. 1 Cor. 10, 17), complemus in Christo communionem illam quae nobis permittit ut fiamus “cor unum et anima una” (Cfr. Act. 4, 32) et ut praeparemur ad amandum sicut Christus amavit (Cfr. Io. 13, 34) ita ut etiam parati simus ad patiendum vitamque tradendam pro fratribus (Cfr. Io. 15, 13).
Si comprehendimus historiam Ecclesiae vestrae, quam historiam aliqui ex vobis reapse vixistis, certo dicere possumus vim ac virtutem fidei, quae fit amor et traditio sui pro fratribus usque ad martyrium, esse experientiam quae ex Eucharistia nascatur. In ipsa invenit Ecclesia vestra originem heroicarum virtutum; per ipsam amor vester declaratus est in “confessione” quae pastorum fideliumque unitatem conglutinavit.
“Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamus” (1 Cor. 10, 17). Haec vero coniunctio mirabilia impletur notabili quidem ratione in hac ipsa celebratione quae aperit consessionum gratiae et amoris qui est vestrae Ecclesiae Synodus.
Hic cum Petro sociamini “communione fraternae caritatis atque studio permoti universalis missionis Apostolis traditae” (Christus Dominus, 36). Atque ex hac Eucharistia quam celebramus spiritum haurimus necessarium qui, dum nos in Christo coniungit cum Deo in uno Spiritus Sancti amore, simul recludit corda nostra ad sensus acutos et veros apostolicae curae, sollicitudinis, donationis in caritate.
Quod ardenter voluimus: hanc Synodum ad Petri cathedram celebrari, nonnisi hoc spectat: ut in lucem proferamus “unitatem quam ab Apostolis accepimus: unitatem collegialem”. “Haec autem unitas — ut explicavimus in Litteris quas hoc anno, prima dominica die Quadragesimae, de Eucharistiae mysterio et cultu omnibus Episcopis dedimus — est quodammodo orta ad mensam Panis Domini, feria quinta in Cena Domini” (P III).
Nam in cenaculo Apostoli, ad Cenam Domini, illud mandatum acceperunt, quod per Eucharistiae celebrationem praestat “consummationem” vitae cum Deo et cum fratribus communicatae, ita unitatem firmaes, ex qua Ecclesia vivit et cuius esse debet in mundo signum et sacramentum. Pariter in cenaculo, ad cenae eucharisticae convivium, Iesus oravit pro “suorum” unitate, eorum videlicet Apostolorum, quorum gratiae et mandati Nos onus et honorem portamus pro totius mundi salute.
Hi dies gratiae, qui communi Eucharistiae celebratione aperiuntur, debent igitur fieri peculiaris experientia unitatis, concordiae, cooperationis. Eucharistiae causa “unum corpus multi sumus”, ut nuper dicebamus verba S. Pauli usurpantes. Corpus Christi sumus. Cum tota Domini Iesu Ecclesia coniuncti, illum, nostrum Caput, Magistrum et Redemptorem, intentis oculis intuentes, et simul cordibus cum omnibus fratribus palpitantes, imprimis cum Ecclesiae vestrae fidelibus, unitate nostra debemus id dare testimonium, quod mundum ad credendum adducat (Cfr. Io. 17, 21)). At quid credendum?
Credendum nos in Christum fidem habere; nos Christi amore teneri; nos Evangelio inconcusse assentiri; nos persuasum habere, super inumana omnia, Dei eiusque actionis esse primatum; credendum a nobis vere Deum amari et, huius amoris gratia, et mundum et omnes homines amari; pro quibus parati simus nostrum ministerium promptum, attentum, renovatum, plenum praebere, usque ad mortem, si oporteat, et ad mortem crucis.
Haec pulsant animum nostrum dum mysterium Eucharisticum recolimus eiusque experimur gratiam sub huius nostrae Synodi initio. In Cenaculo congregati, nullo modo animadvertimus nos a fratribus seiunctos propter quos hoc in loco in unum coniungimur. Illi, hac praesertim in celebratione Eucharistica, nobiscum sunt. Una cum nobis et pro nobis orant atque Spiritus Sancti ubertatem invocant, cum nobis et pro nobis unitatem illam spiritus in vinculo pacis implorant, quae nobis aperiat nosque doceat eorum Ecclesiae necessitudines absolutiores, et una simul robur ferat atque animum ut auxilium eis opportunum suppeditemus. Tali ratione tantum, haec Synodus, quae loculenter Ecclesiae unitatem enuntiat, exstabit velut Spiritus Sancti ver nobis nec non dilectae Ecclesiae Ucrainae, quam vos praesentem exhibetis. Longa luctationum atque cruciatuum saecula, patefactiones fidei atque evangelici ardoris, studium evangelii nuntiandi in communione cum Ecclesia Universali et cum Petro, hic peculiari modo nunc consistunt. Praesentia haec spiritualis, at vera, vehemens, vivax, industriam vestram fulciat, nosque omnes renovet spiritu Apostolorum ad bonum nostrorum fidelium.
Cenaculi vero experimentum gratiae illius momentum non redderet a Sancto Spiritu effusae in Apostolos, nisi gratiam et gaudium praesentis Mariae haberet; legimus enim, cum eventus ille Pentecostes narratur: “Cum Maria, Matre Iesu” (Act. 1, 14). Atqui hanc horam Nos experiri usu atque actu renovare iuvat. Qua re, ad uberrimam traditionem vestram de Maria respicientes, Beatae Virgini coniungimur, id petentes, ut, quae Mater amoris et unitatis vocatur, sic nos copulet ad similitudinem primae illius communitatis in cenaculo natae, ut simus “cor unum et anima una”.
Ipsa praeterea, Mater “unitatis”, cuius in sinu Dei Filius hanc humanitatem complexus est, nuptialem unionem Dei cum omnibus hominibus quasi incipiens, nos adiuvet, ut non solum “unum” quid simus, sed etiam operam demus ad hanc unitatem inter fideles omnesque homines obtinendam.
Quod sane optatum, pectore ab imo, Beatae Virginis Cordi ab Incamatione committimus. Humilis autem Dei ancilla “apud Filium suum intercedat, donec cunctae familiae populorum... cum pace et concordia in unum populum Dei feliciter congregentur, ad gloriam sanctissimae et individuae Trinitatis” (Lumen Gentium, 69). Eidem, “exemplo... materni illius affectus, quo cuncti in missione apostolica Ecclesiae, cooperantes ad regendos homines animentur oportet” (ibid., 65), vos omnes ac singulos, item ecclesias vestras earumque christiilideles ei tradimus, ut eam contemplantes cuius opem petimus, hac eadem Synodo iuvante, vere Apostoli novorum temporum esse possimus.
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana