Index   Back Top Print

[ EN  - IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
IOANNI S.R.E. CARD. CARBERRY,
QUINQUAGESIMUM ANNUM
A PRESBYTERALI ORDINATIONE COMPLENTI

 

Singularia Dei beneficia memoria recolere et divino Largitori impensiores referre gratias piissimum exstat grati animi officium et simul, inter cotidianos labores, curarum lenimen atque delectamentum. Gratulantes igitur ex animo tibi adsumus, Venerabilis Frater Noster, laetantesque tecum per has Litteras Nostras commemorare cupimus quinquagesimum sacerdotii tui natalem iamiam appropinquantem. Etenim supremi Ecclesiae Pastoris munus putamus non solum Christifidelibus paterna dilectione prospicere, sed eos praesertim, attentiore quodam animo, honore prosequi, quos fratres merito habemus, apostolos Ecclesiarum et gloriam Christi (cfr. 2 Cor. 8, 23). Cum dilecto ergo grege, cui te undecim iam annos totum dedis, cumque illis, quos antes ut sacrorum Magister dilexisti, libentissime Ipsi consociamus gaudium Nostrum, atque optimorum munerum copiam a Domino precamur.

Perbene scimus quem praestabilem locum inter sacrorum Antistites patriae tuae etiam nunc obtineas uti praeses Commissionum pro sacra Liturgia et pro Oecumenismo; novimus pariter quae operatus sis ut evangelicus Ecclesiarum profectus curaretur, difficultates superarentur, diversi ordines communitatum – presbyteri et laici, magistri et discipuli, iuvenes et senes – efficaciter adiuvarentur. Plurimum insuper navitatis tuae collocavisti in perenni institutione ac renovatione sacerdotum et religiosorum nec non in eorum arcta coniunctione inter se et cum Ordinario suo. Pariter praeterea scimus te ordinavisse pro laicis cursus educationis christianae, et Ecclesiae apostolatum multiplici consilio prosperavisse. Neque Nos latet te peculiari cum diligentia vocationes ecclesiasticas excoluisse, atque collegia et sacra Seminaria attenta cura prosecutum esse, ne dioeceses ministres carerent, qui verbo Dei instarent atque in hominibus vitam divinam alerent iugi flamma.

Peramplam igitur causam habes cur, hac data opportunitate, spirituali gaudio uberius fruaris, quod e divinis fontibus hauritur, illius pignus magni praemii, quod in caelorum Regno servis bonis et fidelibus tradetur. Tecum ergo gratias Deo agimus, bonorum operum nostrorum auctori et perfectori, ab Eoque petimus ut incrementum plantatis rigatisque dare dignetur.

Super te denique, cui diuturnum adhuc vitae cursum optamus, dilectionem invocamus Deiparae Virginis Mariae, cui te tuaque instanter committere novisti, dum perlibenter largimur Apostolicam Benedictionem, quam pertinere cupimus etiam ad Episcopos Αuxiliares tuos cunctosque quos caros habes.

Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Aprilis, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PAULUS PP. II



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana