Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD AEMILIUM PAULUM S.R.E. CARD. LÉGER,
QUINQUAGESIMUM ANNUM EXPLENTEM
A SUSCEPTA PRESBYTERALI ORDINATIONE

 

Diem L anniversariam natalis sacerdotii tui, luce divina ac gratia venerabilem, quae proximo mense Maio recidet, cum tu, Venerabilis Frater Noster, iamdiu praestolaris, cui olim dies illa dona tanta attulit, tum Nos, quibus aptam dat occasionem acta tua in Dei gloriam tuamque laudem recensendi. Neque id ingratum: nam, cum sollicitudines Christianae familiae administrandae undique instent atque cotidie accrescant, iucundum sane ac dulce animo te per has Litteras, etsi breviter, convenire, tecum colloqui, et qui sint animi sensus tibi aperire quasi praesenti.

Venerabilis Frater Noster, lucem huius diei, qua nulla sanctior, hauri, atque gaudio, quod inde manat, exsulta! Gratias deinde age Deo de tanta ipsius dignatione, qui non solum te sacerdotii dono auxit, sed et episcopatu cumulavit: quorum nimirum beneficiorum priore te a reliquo populo segregatum in alterum Christum transfiguravit, ut mediator esses Dei ac populi; per episcopatum vero te, Apostolorum successorum coetui addictum, eorum potestates communicare voluit egregias ac paene divinas, ut sunt: praedicare Evangelium, consecrare sacerdotes atque Episcopos, christianum populum ad oras immortales ducere ac dirigere iure nativo. Bene beatissimi Patres Ecclesiae pleno ore sacerdotales honoris laudes habuerunt, ac quasi perpetuo carmine cecinerunt.

Tu vero, Venerabilis Frater Noster, data ingenii ac gratiae talenta non fossa terra abscondisti, sed labore multo ac sudore in servorum illorum speciem ac similitudinem, quos Evangelium laudat (cfr. Matth. 25, 14 sqq.) multiplicaste. Qui non modo conscientia munerum, quae manerent, et ad sacerdotium quam diligentissime praeparasti, studio, disciplina, pietate, sed etiam summa cura id exercuisti, eo semper respiciens, quo Dei voluntas atque animorum salus impellerent. Itaque ante iuvenes Seminarli urbes Issy-les-Moulineau, in Gallia, amanter docuisti, puerosque religiosae Domus Presbyterorum a S. Sulpitio, e quorum numero tu es, ibidem ad pietatem formasti Magister Noviciorum; deinde, de Christi verbo nuntiando sollicitus, Iaponiam petiisti, ubi conditum Seminarium in urbe Fukuoka prudenter gubernasti, eo profecto spectans, ut ampliandae fidei catholicae quasi ludus esset.

Ceterum officiorum tuorum series longa (fuiste enim Curio, Vicarius Generales, Rector Collegii Canadienses in urbe Roma), donec anno MDCCCCL Archiepiscopus Marianopolitanus creatus es; in qua Ecclesia regenda animus tuus usquequaque alta petens haud minimam bonorum messem cοllegit. Recte ac merito ergo Pius XII, Decessor Noster f.r., te ad Cardinaliciam dignitatem, anno MDCCCCLIII, evexit, quam semper pie sancteque tuitus es.

Anno vero MDCCCCLXVII iam Sede Marianopolitana abdicata, stationem missionariam in Africae oris petiisti, ibique vires ad dilatandum Christi regnum impendisti, magno sane fructu.

Sunt ergo iustae causae, Venerabilis Frater Noster, cur tanta spatia animo remetientes, sive tibi gratias agamus, sive Deo cum gaudio; a quo te Benedictione Nostra Apostolica tuosque omnesque quos caros habes, bonis cumulare petimus, amantissime.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII mensis Aprilis, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PAULUS PP. II



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana