Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
PAULO S.R.E. CARDINALI MUÑOZ VEGA,
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE QUITENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Paulo S.R.E. Cardinali Muñoz Vega
Archiepiscopo Metropolitae Quitensi

Muneribus officiisque tantis distenti, quae Nos circumstant, magno semper gaudio afficimur, quotiens prosper aliquis Venerabilium Fratrum Nostrorum eventus eos ad serenam laetitiam vocari monet; quibuscum sane et suavissimis sensibus perfundimur, et gratias agimus Deo, et pia vota facimus, ut quot ab iis celebratur et colitur, etiam Ecclesiis, quibus praesunt, bonum faustum, felixque sit.

Hodie autem fons atque causa gaudii Nostri memoria sacerdotii tui quinquagesima est, Venerabilis Frater Noster, quae in diem XXV mensis Iulii incidet, quamque animus tuus, ita credimus, desiderio iam praecipit. Ac tibi, Venerabilis Frater Noster, nihil gratius atque iucundius quam ad illa beata tempora remeare, cum tu vigens inventa, acer in bonis, egregius in pietate, Deo totus adhaesisti, cui anno MCMXXXIII et initiatus es, hostia simul in Christi similitudinem, simul mediator Dei et hominum; Dei, dicimus, rerum hominumque auctoris, cuius honorem quaereres; hominum, praeterea, quos summo Patri sacramentorum gratia reconciliares, Eucharistia nutrires, pasceres verbo Dei, quod profecto auctore Isaia  numquam vacuum redit in caelum.

Cum autem anno MCMLXIV sacerdotio episcopatus accessit iam sociato tibi cum Apostolorum successoribus tam conspicuus datus est honor, ut nullus iam amplior in terris. At quam grave simul onus, et quam insomne munus, et quam operosum negotium! Iussi sunt enim Apostoli a Christo ut essent lux mundi super candelabrum collocata, et sal a malo prohibens; item ut, invecto cunctis gentibus evangelio, cunctos ad salutem vocarent: qua re ut nihil praestantius, ita difficilius nihil.

Qua vero ratione tu, Venerabilis Frater Noster, sacerdotium atque episcopatum gesseris, pietas tua egregia docet cum suavissimis moribus coniuncta pectus imbuens; et prudentia in eligendis quae fidelium bono conducerent; et caritas, prodiga sui, in omnes, maxime in sacerdotes atque religiosos, quos fratrum loco habere consuevisti: quare bene in te recidunt beati Augustini verba: “Semper habet unde det qui pectus habet plenum caritatis”. 

Ceterum cum animi laudibus similes etiam in te ingenii dotes insunt: doctrina, scientia, studium rerum divinarum, sanae disciplinae amor, quod vallum semper fuit religionis tuendae; ceterae quae te ornant. Neque mirum si his sapientiae donis instructus, multa provideris, multa egeris, neque fere ager fuerit in Ecclesia quem non araveris uberi fructu: docuisti enim egregius magister; Studiorum Universitatem atque Provincias Societatis Iesu rexisti, prudenter; Coadiutorem egisti in Quitensi metropoli; cui frequentissimae Ecclesiae iamdiu et moderaris cum omnium bonorum laude.

Ne singula, Venerabilis Frater Noster, tamen haec placet in medium proferre: multiplicasse te, paroecias, earumque aptiorem te dispositionem curasse; populi institutioni omni ope intendisse, magistris tradendae doctrinae magna cura comparatis; tempus te produxisse praeparationis ad singula sacramenta; sacrum Seminarium te ceu oculos amasse, utpote sapientiae atque futurorum sacerdotum officinam; cetera.

Est ergo, Venerabilis Frater Noster, cur tu laeteris, Ecclesia gaudeat, Nos tibi vehementer gratulemur. Pignus autem dilectionis Nostrae atque benevolentiae divinae signum sit Apostolica Benedictio, quam tibi, Auxiliaribus, clero populoque tuo impertimus, ac quotquot te amant.

Ex Aedibus Vaticani, die XXX mensis Iunii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana