Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
CAROLO S.R.E. CARDINALI CONFALONIERI,
EPISCOPO TIT. OSTIENSI ET PRAENESTINO,
SACRI COLLEGII DECANO

 

Venerabili Fratri Nostro
Carolo S.R.E. Cardinali Confalonieri
Sacri Collegii Decano

Die XXV ipsius mensis Iulii, nonaginta anni vitae tuae complebuntur, quasi fluvius praeteriens largissimus: manipulus annorum sane venerabilis, qui te longaevis Patriarchis quodammodo assimulant. Atque, ut mens humana ultro ac libenter ad illa hominum primordia remeat, sic animus tuus, meta illa propinquante, avide ad initia vitae redibit, laetitia perfusus. Quin, multi illa die, simul affectu, simul acti veneratione erga te, Personam tuam Venerabilis Frater Noster, adibunt, quae pectus prae gaudio premunt tibi declaraturi, ob hoc maxime laeti, quod Deus benigno consilio vitam tuam longius produxerit atque prorogaverit, idque supplicantes, ut in posterum quoque tempus pari benignitate ad te, fidelem servum, respiciat.

In his autem, Venerabilis Frater Noster, qui te sancte colunt, et Nos annumera: Qui iam pridem acta tua et perspecta habuimus, et magni fecimus, maxime post adeptum Pontificatum. Quare et laetamur una tecum, et cum bonis omnibus gaudemus.

Qui vero sint in hoc sollemni die tuo animi Nostri sensus, ex his, quae proferimus de libro vitae, seu sacrarum Scripturarum, locis collige, in quem saecula, antiquae sapientiae tantum contulerunt. Legimus ergo in illis, praeter alia multa, nonnulla quae simul in te cadunt, Venerabilis Frater Noster, simul etiam in Nos. In te quam apte cadit illa vox: “Exsultatio iuvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities”.  Tu quoque exsultasti iuvenis: in tua pueritia, videlicet, quae est alba vitae; in adulescentia, seu in iucundo atque redolente vitae tuae vere. Nunc autem in hac provectiore aetate inest canitiei tuae dignitas summa et auctoritas: illam, dicimus, quae ab una virtute et egregia prudentia manat; et ab officiis atque muneribus nascitur, quae tuitus es olim Pastor Aquilanus atque sollers in Romana Curia Dicasterii Praefectus; et ab magno rerum usu fluit, qui ad tuta semper consilia inclinat; et Purpura denique profìciscitur, quam tot iam lustra splendore vitae collustras.

Est autem apta Nobis ceterisque omnibus qui in hac celebritate tua tibi circumfunduntur, alia sacrarum Litterarum pulcherrima sententia: “Coram cano capite consurge et honora personam senis”, quam toto affectu tenemus.

Oblatam autem facultatem non omittimus, Venerabilis Frater Noster, iustas tibi gratias agendi ob labores, quos longos et assiduos in Dei gloriam animorumque utilitatem obiisti: eo enim semper curae tuae, sollicitudines, studia respexerunt, unde caelesti Patri honor, hominibus maius commodum oreretur.

Quod si, auctore Cicerone, venerandae Latinitatis Magistro, “bene factorum recordatio iucundissima est”, iam tua talis erit, utpote cuius vita longior et integra.

Ceterum, Benedictio Nostra Apostolica, quam iis omnibus etiam impertimus, qui te amant, quos diligis, gaudia tua augeat, quasi florem flori nectens.  

Ex Arce Gandulfi, die XIX mensis Iulii, anno MDCCCCLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana