Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
 SALVATORI S.R.E. CARDINALI PAPPALARDO
ARCHIEPISCOPO PANORMITANO

 

Frequens congressio Nostra atque conlocutio tecum, Venerabilis Frater Noster, coram et hic Romae et istic apud vos nihil omnino deminuit, nihil sane detrahit ipsi fervori singulari et amori illi quo has tibi hodie gratulatorias procul inscribimus litteras. Immo vero, quo longius absumus his diebus Nos, eo artioribus fraternitatis caritatisque vinculis tecum coniungi Nos sentimus necnon cum Fratribus Siciliae Episcopis omnique cum amatissimo Panormitano grege, cuius pastoralis cura Octobri mense viginti iam abhinc annos fidenter quidem tibi est providenterque commendata.

Cogitamus enim, dum sic ex animo scribimus, appropinquantem vitae tuae honorificum et laetificum maxime eventum quem cupimus Nostra hac salutatione benevola et publica gratulatione tum etiam operum ac meritorum tuorum laudatione studiosa insigniter illustrare. Praeclara nempe initia totumque frugiferum Episcopatus tui curriculum mox commemorabuntur anniversario ipsius vicesimo quinto die natali, videlicet sexto decimo Ianuarii mensis. Nec multo deinde post mense nimirum Aprili quinquagesimus presbyteratus tui annus dante largiter Divino Pastore item exibit. Duplex ideo haec tui celebratio uti pastoris providi ac seduli constantis ac amantis congregabit circum te, Venerabilis Frater Noster, non modo dilectissimum clerum populumque fidelem Panormitanum, verum collegium quoque Episcoporum totius Siciliae.

At plane sciatis vos omnes velimus Christi Vicarium, Beati Petri hac in cathedra Successorem, Episcopum Romanae Ecclesiae quam verissime certissimeque inter vos versaturum, universalis laetationis participem futurum, vocem suam tot aliis hominum bene tibi precantium sensibus consociaturum. Primos namque Episcopatus tui quinque annos in huius Sedis Apostolicae ministerium impendisti, nunc in Indonesia Pro-Nuntius nunc Pontificiae Academiae Praeses. Quo ex tempore mirum quantum pro communitate Panormitana archiepiscopus effecisti.

Singulas autem hic ministerii tui laudes vix recensere attinet, cum omnibus iam pridem innotuerint Ecclesiaeque et civilis potestatis documentis sint agnitae. Ut brevi praecidamus: nulla ecclesialis communitatis catholicae pars est quam diligens doctrinae evangelizationis catechesis cura tua non affecerit; nullus ordo civium invenitur qui tuum renovationis sanationisque socialis impetum non senserit; nullum superest archidioecesis ipsiusque civitatis Panormitanae latus aut elementum, quod monita tua et opera solida, quod consilia et fructuosa incepta non tetigerint. Memorabilis vero fortitudo tua difficultatibus in socialibus dissolvendis ac providentia in propositis Christi Evangelii inculcandis implendisque sunt profecto dignissimae quae diu posthac communiter celebrentur.

Liquido propterea quid de te, Venerabilis Frater Noster, tuaque omni sacerdotali et episcopali industria censeamus patet libetque hac praebita opportunitate confirmare. Epistula haec Nostra, licet partim tantum, perferet ad te ac potissimum ad Episcopos Fratres tecum eventum geminum hunc concelebrantes luculentam aestimationis Nostrae testificationem et gratulationis de multiplici effectu saluberrimo illius sacerdotii, illius episcopalis officii quod hic in Urbe quondam utrumque est, Deo volente, exortum eodemque succurrente effloruit conspicuum.

Cum Apostolica Nostra Benedictione tibi tuisque impertita ex Aedibus Vaticanis, festo Sancti Ambrosii episcopalisque tuae primae nominationis anniversario, die VII Decembris MCMXC.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana