Index   Back Top Print

[ EN  - IT  - LA  - PT ]

LETTERA DI GIOVANNI PAOLO II
ALL’AMMINISTRATORE APOSTOLICO DELLA RUSSIA EUROPEA
IN OCCASIONE DELLA BENEDIZIONE
DELLA CHIESA DELL’ASSUNZIONE DELLA MADRE DI DIO
(SAN PIETROBURGO, 24 MAGGIO 1998)

 

Venerabili Fratri
THADDAEO KONDRUSIEWICZ
Archiepiscopo titulo Hipponensi
Administratori Apostolico Russiae Europaeae Latinorum

Vehementer quidem Nos iuvat testificari hisce Litteris animo pio adfectuque benevolo Nos veluti praesentes esse adfuturos die ipso vicesimo quarto huius Maii mensis dedicationi aedis sacrae Assumptionis Matris Dei in urbe Sancti Petriburgi.

Templum hoc, quod olim concathedralis aedes fuit Archiepiscopi Mohiloviensis eodemque tempore etiam Seminarii sacellum, multorum sane testimoniorum unum exsistit singularis illius religionis ac pietatis quam erga Mariam Sanctissimam numquam populus Russiae non excoluit. Illud pariter memorari oportet: locum Maio mense inaugurari, qui tradita ex consuetudine eidem Virgini Sanctissimae dedicetur, ac eo praesertim die ipso, quo Liturgia sacra Matrem Dei veneretur sub pulcherrimo Auxiliatricis nomine.

Quod autem suo tempore Seminarii communitatem aedes haec recipiebat, suadetur valde, oblata eadem opportunitate, ut pro sacerdotalibus vocationibus preces potissimum fundantur, unde in Russiae Europaeae finibus plurimi iuvenes magno animo respondere valeant Domino ipsos vocanti ut Evangelii ministerio suam devoveant vitam. Hanc optationem Dominae Nostrae in Caelos Assumptae concredimus, quae materna sollicitudine Populi christiani peregrinationem tuetur eumque ad novi millennii auroram claro cum fidei et spei signo antecedit.

Renovatus utinam cultus mysterii Assumptionis Beatissimae Virginis Mariae baptizatos omnes baptizatasque efficaciter adiuvet ut in fide ac fraterno amore progrediantur ad aeterna bona intendentes animum, quo certius Regni Dei testimonium in singulis vitae socialis locis reddant!

Haec exoptantes Nos tibi, Venerabilis Frater, et universis quotquot sollemnis illius participes erunt celebritatis, peculiarem Nostram transmittinus Apostolicam Benedictionem, quam libentes item volumus ad totam tuis commendatam pastoralibus curis Communitatem pertinere.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII mensis Maii, anno MCMXCVIII.

IOANNES PAULUS PP.II

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana