Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD PATRES CARDINALES
IN EXTRAORDINARIO CONSISTORIO CONGREGATOS

Die IV mensis Aprilis, anno MCMXCI

 

Venerabiles ac Dilecti Fratres,

Paschali hac procedente feliciter hebdomada, congredimur nos funditus nimirum permeati hoc mysterio fidei nostrae maximo, unde est Ecclesia ipsa aliquando exorta. “Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni”. Suae videlicet resurrectionis die ingressus ille est cenaculum obseratis ianuis ubi Apostoli deversabantur, quibus deinde et manus suas ostendit ac latus, signa nempe redemptionis nostrae, et insufflavit iis dicens: “Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos . . . Accipite Spiritum Sanctum”.

Ineunte igitur Congressu nostro oportet has Domini Iesu voces omnem suam nobis renovare vim. Nos oportet in Cenaculo iterum ante Christum consistere qui nos quoque mittit eundemque nobis Spiritum impertit quem Apostoli receperunt. Spiritus quidem hic est sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et timoris Domini. Eum ipsum nos ducere oportet.

Vos autem, Venerati Carique Fratres, nominatim ac particulatim vocamini ut cum Episcopo Romano sollicitudinem communicetis omnium Ecclesiarum quas illius “ministerium Petrinum” complectitur. Advenistis enim huc ex collegiali communitate Episcopatus universalis Ecclesiae et inter vos peculiare iam quoddam efficitis Collegium.

Collegium scilicet istud plus mille annos numerat necnon permagna erga totam Ecclesiam merita. Si vero munus vestrum meritumque est ante omnia confirmare ordinatam in Sede Petri Romana successionem, simul certe impendent vobis eadem officia et curae quibus ille Petri successor tenetur. A primis ergo initiis Ministerii Nostri pro Ecclesia saepius occasiones quaesivimus ut iudicia et consilia vestra exquiramus de gravioribus Ecclesiae negotiis, quoniam prorsus confidimus auctoritati ac praeparationi vestrae, at potissimum huic Christi Ecclesiaeque amori cuius participes estis.

Notissimae iam dudum vobis sunt quaestiones in quibus praesens hoc “Consistorium” versari debet. Magnum sane pondus illae secum inferunt, quatenus doctrinam fidei ipsam ac morum tangunt eodemque tempore pastoralem Ecclesiae industriam multis in locis afficiunt. Sunt maximi sane momenti causae, quod ad Ecclesiae munus ac missionem attinet; sed respiciunt simul hominis dignitatem eiusque iura quibus privari non potest; verum eaedem quaestiones spectant obliqua via ad totam hominum aetatem venturam secundum fines ac modos nationum integrarum. “Mors et vita duello conflixere mirando”, in paschali canimus Liturgia. Etenim contentio inter cultum mortis et cultum humanum vitae amorisque continuata persistit. Hoc autem “Consistorio” nostro utentes recte cupimus honorem ita singularem ei tribuere qui est “Dux vitae”; dum Paschatis mysterio vitam et veritatem coniungimus atque omnibus viam commonstramus quae ipse Dominus Iesus esse numquam desinit novis semper saeculis et aetatibus.

Sedi denique Sapientiae, Matri colendae resuscitati Domini, congressionem nostram collocutionemque fidentes commendamus.

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana