PATERNA CUM BENEVOLENTIA
PAULI VI
SUMMI PONTIFICIS
ADHORTATIO APOSTOLICA
AD EPISCOPOS, SACERDOTES ET CHRISTIFIDELES
TOTIUS CATHOLICI ORBIS:
DE RECONCILIATIONE IN ECCLESIA
PER ANNUM SACRUM FOVENDA
PAULI PP. VI
Venerabiles Fratres ac dilecti Filii, salutem et Apostolicam Benedictionem.
PATERNA CUM BENEVOLENTIA, fiducia ac spe vos omnes appellamus, venerabiles in Episcopatu Fratres ac filii dilectissimi e clero, e religiosis Familiis atque e Catholicorum laicorum hominum ordine, iamiam appropinquantibus Anni Sacri celebrationibus in Urbe Roma apud SS. Apostolorum Basilicas, postquam vos ipsi, cum pietate atque sensuum propositorumque consensione, intra singulas Ecclesias locales Iubilaeum Sacrum iam peregistis.
Tempus adest permagni sane momenti pro universo mundo, qui ad Ecclesiam respicit; at praesertim pro ipsius Ecclesiae filiis, quippe qui probe sibi sint conscii de supernaturalibus divitiis, quae in eius sanctitatis et gratiae continentur mysterio, quod ipsum a recenti Concilio Oecumenico in sua luce opportune positum est. In hoc filios, igitur, animum intendimus, ut enixe eos adhortemur ad caritatem ad fraternamque concordiam mutuo refovendam, secundum reconciliationis spiritum, qui Anni Sacri est proprius, atque in vinculo unicae Christi caritatis.
Ex quo, enim, propositum Nostrum universalis Iubilaei celebrandi anno MCMLXXV primum annuntiavimus, oratione habita die IX mensis Maii anno MCMLXXIII, iam tum cura Nobis etiam fuit primarium declarare finem spiritualis huiusce ac poenitentialis celebritatis: reconciliationem scilicet, quae, in conversione ad Deum et interiore hominis renovatione innixa, ad sananda valeret discidia atque perturbationes, quibus hominum societas, quae hodie est, atque ipsa ecclesialis communitas laborant (1).
Postquam autem, ex deliberatione Nostra, Iubilaeus peragi coeptus est in Ecclesiis particularibus inde a sacro Pentecostes die anno McMLxxIII, nullam missam fecimus occasionem, per illum celebrationis decursum, hunc ipsum finem instanter urgendi, quippe quem congruere censeremus tum cum germano prorsus Evangelii spiritu, tum cum illis christianae renovationis normis, quae a Concilio Vaticano II Ecclesiae universae sunt impertitae. Ecclesiae universae, dicimus, quae quidem cum .a Christo Domino idcirco condita sit, ut ex voluntate Patris (2) permanens testimonium exstaret reconciliationis ab Ipso effectae, ex munere sibi concredito debet Deum Patrem eiusque Filium incarnatum praesentem et quasi visibilem reddere, ductu Spiritus Sancti sese indesinenter renovando et purificando (3). Necessarium, igitur, videtur Nobis, ut munus illud cumulatius usque impleatur, graviore sermone commonere, quantopere urgeat ab universis in Ecclesia christifidelibus actuose foveri unitatem spiritus in vinculo pacis (Eph. 4, 3).
Quare, appropinquante iam festo nativitatis Domini Nostri Iesu Christi - qua die, ut a Nobis statutum est, Iubilaeum universale in hac Urbe Roma inaugurabitur (4)- omnibus sacris Pastoribus omnibusque Ecclesiae filiis Nostram hanc Adhortationem adhibemus, u t iidem effectores et fautores reconciliationis cum Deo ac fratribus se praebere velint, ita quidem ut adveniens sacra natalicia sollemnitas evadat mundo universo vere «Natalis pacis» (5), instar Natalis divini Salvatoris.
I.
Ecclesia iam inde ab exordiis sibi conscia fuit de rerum conversione per redemptionis opus a Christo peracta, de eaque laetissimum attulit nuntium: inde igitur in hoc mundo omnia nova esse facta (cfr. 2 Cor. 5, 17), quare homines Deum ac spem rursus invenisse (cfr. Eph. 2, 12), ac iam nunc participes fieri gloriae Dei per Dominum Nostrum Iesum Chuistum, per quem nunc veconciliationem accepimus (Rom. 5, 11).
Haec autem rerum novitas unite misericordi Dei consilio accepta referri debet (cfr. 2 Cor. 5, 18-20; Col. 1, 20-22), eademque succurrit homini, qui, cum ab Ipso ob culpam suam discessisset, in pristinam pacem cum Creatore suo redeundi amiserat facultatem. Id autem Dei consilium deinde, per ipsius Dei interventum, in tempore ad effectum deductum est. Ipse, enim, nobis non meram veniam concessit, neque satis habuit ut merus homo operam suam inter nos et Ipsum interponeret; sed constituit unigenitum Filium pacis intercessorem (6): eum, qui non noverat peccatum, pro nohis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso (2 Cor. 5, 21). Revera Christus pro nobis moriens, delevit quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud truci (Col. 2, 14); et per crucem nos cum Deo reconciliavit, interficiens inimicitias in semetipso (Eph. 2, 16).
Reconciliatio, a Deo per Iesum Christum truci affixum perfecta, iam omnino pertinet ad mundi universi historiam, quae inter eventus, quibus praecipue constat, quorumque cursus numquam inflecti poterit, hunc etiam complectitur, Deum scilicet hominem factum ac mortuum, ut mundum salvaret. At haec reconciliatio, historice ac stabiliter expressa, habetur in Corpore Christi, quod est Ecclesia, in qua Dei Filius convocat fratres suos ex omnibus gentibus (7) eiusque exstat, utpote Caput (cfr. Col. 1, 18), auctoritatis et actionis principium, quo ipsa in terris efficitur mundus reconciliatus (8).
Quoniamque Ecclesia est corpus Christi, Christus autem salvator corporis eius est (Eph. 5, 23), omnes, ut ad hoc corpus digne pertineant, christiano ipsi muneri fideliter satisfacientes, operam conferre debent ad eius primigeniam naturam servandam, qua nempe efficitur hominum iam reconciliatorum communitas, suam originem ducens a Christo pace nostra (cfr. Eph. 2, 14), qui nos facit esse pacatos (9). Reconciliatio, enim, semel accepta, tali vi pallet - haud secus ac gratia atque ipsa vita - ut qui beneficium huiusmodi acceperint, iidem ad agendum atque ad illud aliis transmittendum continenter permoveantur. Haec est nota, qua in Ecclesia et in mundo veri christiani homines agnoscuntur: A te igitur pacem incipe, ut cum fueris ipse pacificus, pacem aliis feras (10).
Reconciliationis officio fideles ipsi obstringuntur singuli universi; quod nisi adimpleatur, efficacia sua prorsus destituitur vel ipsum religionis sacrificium, quod iidem Deo offerre velint (cfr. Matth. 5, 23 sq.). Etenim mutua reconciliatio eandem virtutem participat sacrificii ipsius, cum eoque unam efficit oblationem Deo gratam (11). Ut autem hoc ofkium reapse impleatur, utque reconciliatio, quae intus in corde fit, haud aliter ac Christi mors a qua procedit, indolem etiam publicam sumat, ipse Dominus Apostolis ac sacris Ecclesiae Pastoribus, qui in eorum locum succedunt, contulit ministerium reconciliationis (2 Cor. 5, 18). Hi itaque, sumpta quasi Christi persona (12), stabiliter deputantur ad gregem suum in veritate et sanctitate aedificandum (13).
Ecclesia, igitur, utpote mundus reconciliatus, est etiam suapte natura et quidem perenniter mundus reconcilians; qua talis, ipsa censenda est praesentia et actio Dei in Christo mundum reconciliantis sibi (cfr. 2 Cor. 5, 9); quae quidem praesentia et actio in primis virtutem suam exprimunt in Baptismo, in peccatorum remissione atque in eucharistica celebratione, quae salvificum Christi sacrificium instaurat efficaciterque significat Populi Dei unitatem (14).
II.
Reconciliatio, quatenus secundum duplicem suam rationem secum importat redintegratam pacem inter Deum et hominem atque inter ipsos homines, Primus est Redemptionis fructus; et, quemadmodum ipsa redemptio, universalis est tum latitudine sua tum vi. Hac igitur reconciliatione rerum universitas attingitur usque in tempora restitutionis omnium (Act. 3, 21), cum videlicet res cunctae creatae iterum in Christo coniungentur, qui est primogenitus mortuorum exsuscitatorum (cfr. Col. 1, 18).
Cum autem reconciliatio praestantissimo modo per Ecclesiam exprimatur in eaque plenitudo virtutis eius contineatur, Ecclesia est veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis (15): locus scilicet unde, radiorum instar, diffunditur unitas hominum cum Deo eorumque mutua coniunctio, quae quidem, dum magis magisque decursu temporum augescit, in saeculorum consummatione perficietur.
Sed ut plene valeat hanc suam sacramentalem naturam proferre - in qua etiam omnis vitae eius ratio et causa reposita est -, Ecclesia oportet signum sit ipsa significans, sicut postulatur in quovis sacramento; oportet nempe constituat et comprobet consensionem illam et conspirationem doctrinae, vitae et cultus, quae prima eius initia signaverunt (cfr. Act. 2, 42) quaeque in aevum manent essentiale eius elementum (cfr. Eph. 4, 4-6; 1 Cor. 1, 16). Haec concordia - secus ac omne discidium ac divisio, quae soliditatem Ecclesiae compaginis in discrimen adducat - facere non potest, quin vim testificationis ipsius augeat, vitae eius rationes efferat, et fidem ipsi tribuendam, seu credibilitatem, magis illustret.
Quapropter necesse est universi fideles, ut Dei consilia in mundo adiuvent, pergant Spiritui Sancta oboedire, qui Ecclesiam conglutinat in communione et ministratione, et virtute Evangelii iuvenescere facit . . . eamque perpetuo renovat et ad consummatam cum Sponso suo unionem perducit (16). Haec autem fidelitas necessario vim egregiam habebit in re oecumenica, ad aspectabilem omnium christianorum unitatem exquirendam, secundum modum a Christo praestitutum, in una eademque Ecclesia; quae ita proinde efficacius fermentum coniunctionis fraternae in omnium gentium communitate exstabit.
III.
Iamvero, quamvis Ecclesia ex virtute Spiritus Sancti fidelis sponsa Domini sui manserit et nunmquam cessaverit esse signum salutis in mundo, ipsa tamen minime ignorat inter membra sua, sive clericos sive laicos, decurrente multorum saeculorum serie, non defuisse qui Spiritui Dei infedeles exstiterint (17). Reapse in hac una et unica Dei Ecclesia iam a primordiis scissurae quaedam exortae sunt, quas ut damnandas graviter vituperat Apostolus (18). Cum deinde notae fracturae evenerunt, quae contineri non potuerant, Ecclesia discrimen illud interioris dissensionis superavit clare luculenterque affirmando, tamquam pernecessariam communionis condicionem, ea principia, quae integram servarent eius naturalem unitatem, item- que sinerent ut ipsa demonstraretur in confessione unius fidei, in divini cultus communi celebratione, necnon in familiae Dei fraterna concordia (19).
Attamen, non minus periculosi ac tales ut explicationem cohortationemque hanc Nostram ad unitatem postulent, videntur esse infidelitatis erga Spiritum Sanctum motus, qui his temporibus passim animadvertuntur in Ecclesia quique, pro dolor, eam labefacere conantur ab interiore parte. Horum motuum fautores et qui ab iis circumveniuntur - pauci reapse, si comparantur cum interminata fidelium multitudine - volunt quidem in Ecclesia manere iisdemque iuribus frui ac facultatibus loquendi agendique, quibus ceteri omnes, sed ut ecclesialem unitatem impetant. Et quoniam recusant Ecclesiam agnoscere ex duobus elementis constare, divino et humano - sicut Verbi Incarnati mysterium, quod eam constituit fidei, spei et caritatis communitatem bis in terris ut compaginem visibilem, per quam Christus veritatem et gratiam ad omnes diffundit (20) -, iidem resistunt et renituntur ipsi sacrae Hierarchiae, velut si omnis huius repugnantiae actus aliquid conferat ad veritatem de Ecclesia usque detegendam, et inde intellegatur qualem eam Christus instituerit. In dubium revocant officium oboedientiae erga auctoritatem, ab ipso Redemptore decretam; accusant Ecclesiae Pastores non quia hoc vel illud, eo aliove modo faciant, sed tantummodo quia - ut dicunt - esse putantur custodes alicuius systematis vel apparatus ecclesiastici, qui cum Christi institutione concurrat et contendat.
Hoc modo illi perturbationem et confusionem inferunt in universam communitatem, cum in eam dialecticarum sententiarum iniciant conclusiones, quae a Christi spiritu alienae sunt. Etsi usurpant Evangelii verba, eorum pervertunt significationem. Nos equidem hanc rerum condicionem magno cum dolore animadvertimus, quamvis, uti confirmavimus, minimum quiddam sit, si cum maxima christianorum, qui fideles sunt, multitudine comparetur. Verum, facere non possumus, quin eloquamur et cooriamur adversus talem agendi modum perfidum et iniustum eodem Sancti Pauli studio atque fervore. Quare commonemus omnes christianos bonae voluntatis, ne se permoveri vel abduci patiantur haud legitimis bisce sollicitationibus fratrum miserere errantium, quorum tamen precando semper meminimus quosque caros habemus.
Ad Nos quod attinet, hoc asseveranter affirmamus: unica Christi Ecclesia in hoc mundo ut societas constituta et ordinata, subsistit in Ecclesia Catholica, a successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata, licet extra eius compaginem elementa plura sanctijicationis et veritatis inveniantur (21); praeterea asseveramus hos ipsos Ecclesiae Pastores, qui Populo Dei ipsius nomine praesident, cum humilitate servorum, sed etiam cum audacia Apostolorum (cfr. Act. 4, 3 l), quibus succedunt, habere ius et officium proclamandi : Quamdiu . . . in hac sede sedemus, quamdiu praesidemus, habemus et auctoritatem et virtutem, etiamsi simus indigni (22).
IV.
Rei autem ecclesialis cursus, quem supra exposuimus, formam induit dissensionis doctrinalis, cui pluralismum theologicum autumant suffragari, quaeque haud raro usque ad relativismum in dogmatis interpretandis producitur, unde et ipsa fidei integritas diversis quidem modis minuitur. Quodsi ad gravissima haec consectaria non pervenit, idem pluralismus interdum quasi legitimus locus theologicus existimatur, qui petitiones moliri sinat adversus authenticum Magisterium Romani Pontificis et Hierarchiae Episcoporum, qui uni constituti sunt interpretes, auctoritate pollentes, divinae Revelationis, quae in S. Traditione et in S. Scriptura continetur (23).
Nunc autem pluralismo, qui investigando ac recogitando dogma et perspicere et proponere studeat, neque tamen obiectiva sui significatione in eodem sensu destruat, legitimum ius civitatis in Ecclesia libenter agnoscimus, tamquam naturalem quandam partem eius catholicitatis, itemque signum sive abundantis doctrinae sive officii ac diligentiae eorum omnium, qui ad eandem pertinent. Pretiosissima etiam bona agnoscimus, quae pluralismus tam in spiritualis vitae christianae, ecclesiasticarum religiosarumque institutionum provinciam, quam in regionem formarum liturgicarum disciplinaeque normarum invexit: agitur enim de bonis, ad eam in unum conspirantem varietatem confluentibus, quae indivisae Ecclesiae catholicitatem luculentiw demonstrat (24).
Immo etiam concedimus bene temperatam rei theologicae pluralitatem in ipso Christi mysterio inniti, cuius quippe investigabiles divitiae (cfr. Eph. 3, 8) aetatum omnium omniumque cultuum humanorum loquendi et efferendi exsuperent facultates. Inde est, cur fidei doctrina, necessario ab eodem profluens mysterio - quandoquidem, in causa salutis, non est aliud mysterium, nisi Christus (25) - novas semper postulet investigationes. Revera enim, tot sunt Verbi Dei virtutes totque ipsorum, qui eisdem student, fidelium exspectationes (26) atque prospectus ut numquam ea, quae fiat, in eadem fide consensio ab aliqua cuiusque credentis singularitate sit vacua. Attamen, varii accentus ac gradus in una eademque fide intellegenda nullo pacto ea, quae ad eius pertinent substantiam, laedunt, cum in unum revocentur per commune omnium obsequium erga Ecclesiae Magisterium. Hoc enim, sicut, qua norma proxima, omnium fidem statuit, ita omnes confirmat cavetque, ne arbitrio subiciantur diversarum quarumlibet interpretationum.
Quid vero dicendum est de pluralismo, quo fides eiusque enuntiatio habentur non tamquam totius communitatis, atque adeo ecclesialis, hereditas, sed quasi quaedam res a singulis reperta, Iiberioris artis criticae liberiorisque Dei Verbi investigationis ope? Nisi enim Ecclesiae magisterium sese interponat, cui Apostoli suum ipsorum magisterium crediderunt (27), quoque ideo nonnisi quod traditum est docetur (28), laeditur irreparabiliter tuta illa coniunctio cum Christo per Apostolos, per eos nempe tradentes quod et ipsi acceperunt (29).
Quare, constanti hac continuatione doctrinae, ab Apostolis traditae, intermissa, fit, ut, dum quis ipsas mysterii difficultates effugere studet, quaedam afferantur formulae intellectu fallaces, quibus germana eiusdem mysterii notio ac significatio dissolvatur; atque adeo eae concinnentur doctrinae cum fidei obiectivitate nullo modo cohaerentes, quin etiam ei adversantes, praetereaque contractae iam et firmatae, quae cum opinationibus vel inter se oppositis simul coniunguntur.
Neque insuper nobis est obliviscendum, quotiens de una eademque fide detrahatur, mutui etiam amoris deminutionem consequi. Quotquot enim eo sunt gaudio destituti, quod a fide christiana profluit (cfr. Phil. 1, 25), alii ab aliis ad gloriam emendicandam adiguntur, non autem ad gloriam quaerendam, quae solum a Deo est (cfr. Io. 5, 44), ideoque haud leve fraternae communioni detrimentum affertur. Pro sensu namque Ecclesiae, quo omnibus eadem agnoscitur tribuiturque dignitas ac libertas filiorum Dei (30), substitui nequit spiritus, ut. aiunt, particularium coetuum, qui ad optiones discriminum plenas inducit, eaque de causa caritati naturale etiam fulcimentum aufert, id est iustitiam. Inane est enim consilium de ecclesiali communione in meliorem statum provehenda secundum imaginem, ab unoquoque dictorum coetuum effictam.
Nonne, contra, ad Evangelii formam nos omnes perficiamur oportet? Ubinamque hoc plane effectricem suam virtutem, divinitus insitam, manifesto revelat, nisi in Ecclesia, accedente omnium omnino credentium opera?
Denique, eiusmodi spiritus factionis etiam necessariae animorum coniunctioni cum liturgico cultu et oratione nocet et obest, atque in segregem quandam solitudinem convertitur, quam arrogantiae spiritus suadet, haud sane evangelicus idque impediens, ne quis coram Deo iustificetur (cfr. Luc. 18, 10-14).
Nos autem, quantum possumus, huiusce rerum status causas perspicere volumus, eundemque cum simili comparamus condicione, in qua hodierna hominum societas versatur, in factiones inter se oppositas divisa. Dolendum sane est et ipsam Ecclesiam huius status ictibus quodammodo esse obnoxiam videri: ei tamen nullo modo licet in se recipere statum, qui propius ad morbum accedit. Namque Ecclesia sartam tectam servare debet peculiarem sui notam, qua est familia in memborum diversitate coadunata; immo etiam fermentum esse debet, quo humana societas ad agendum impellatur, quemadmodum de primaevae aetatis christianae fidelibus ethnici affirmabant: Vide, inguiunt, ut invicem se diligant! (31) Hanc igitur ob oculos habentes priscae Communitatis imaginem - haud absolutae serenitatis, cum inter adversos etiam casus atque dolores emerserit -, Nos omnes obsecramus, ut diversitates neque legitimas neque periculorum vacuas eluctari velint, seseque ita agnoscere possint fratres, Christi amore coniunctos.
V.
Interiores contentiones, quae ad varias ecclesialis vitae regiones pertinent, si contumaci veluti statu seditionis solidentur, eo adducunt, ut uni salutis institutioni et communitati pluralitatem quandam «institutionum vel communitatum dissentientium» opponant, quae nullo modo Ecclesiae naturae respondent. Etenim, si in ea sectae factionesque inter se adversantes creentur, quae in repugnantia inexsuperabili permanent, ipsa structuram suam atque constitutionem amittat. Tum igitur dissentionis exoritur polarizatio, quam vocant, vi cuius id quod interest plane totum dirigitur in varios coetus, qui reapse autocephali sunt, quorum quisque obsequium se praestare Deo putat. Haec rerum condicio secumfert et, quantum in ea est, in ecclesialem communionem germina dissolutionis immittit.
Quapropter vehementer optamus, ut conscientiae vox singulos adducat homines ad se suaque recognoscenda, quo prudentiorem faciant optionem. Nos equidem fideles singulos universos ita cohortamur: Intimum cordis tui scrutare secretum et omnes recursus animae tuae diligens explorator ingredere (32); atque in eorum cordibus iterum confovere volumus desiderium bonorum amissorum: Memor esto itaque unde excideris: et age poenitentiam, et prima opera fac (Apoc. 2, 5). Ad hoc etiam unumquemque adhortari velimus, ut divinum in se factum prodigium recogitet eiusdemque pernecessarias postulationes coram Domino animadvertat: Nihil enim sic debet formidare christianus quam separari a corpore Christi. Si enim separatur a corpore Christi, non est membrum eius; si non est membrum eius, non vegetatur Spiritu eius. Quisquis autem, inquit Apostolus, Spiritum Christi non habet, hic non est eius (33).
VI.
Itaque, ad ecclesialem vitam quod attinet, necesse prorsus est omnes in Ecclesia - Episcopi, sacerdotes, religiosi, laici - suas actuose partes conferant ad commune plenariae reconciliationis studium, ut in omnibus interque omnes illa restituatur pax, quae est nutrix dilectionis et genitrix unitatis (34). Unusquisque propterea se praebeat dociliorem usque discipulum Domini, qui enuntiavit peccata nostra non dimitti nobis a l’atre, nisi fratribus reconciliati simus (cfr. Marc. 11, 26), nosque uti discipulos eius a ceteris non cognosci, nisi ex dilectione quam habuerimus ad invicem (cfr. Io. 13, 35). Qui igitur intellegat sese, quolibet modo, divisionis huiusce statu implicari, eam rursus audiat Domini vocem, quae sine intermissione tunc etiam instat et urget, cum se ad precandum componit: Vade prius reconciliari fratri tuo (Matth. 5, 24).
Simul omnes, quisque quidem pro rationibus ac formis statui suo congruentibus, salutiferum opus iterum considerantes a Deo pro nobis peractum, alacres incumbant illis sui spiritus condicionibus constituendis, quibus ad effectum reconciliatio adducatur. Quoniamque amanti solius Dei consilio reconciliati ei sumus, nostram idcirco vivendi rationem benignitati et misericordiae conformemus, nobis invicem donantes, sicut et Deus in Christo donavit nobis (cfr. Eph. 4, 31-32). Praeterea, cum reconciliatio nostra a sacrificio Christi oriatur, qui pro nobis in truce ipse immolari voluit, ipsa igitur Crux, quae, quasi summus navis malus, in Ecclesia ponitur ad cursum ei monstrandum per orbem terrarum (35), mutuas inter nos necessitudines afficiat ac dirigat, ut eae re vera christianae sint omnes. A nulla, quam cum aliis habemus, necessitudine aliqua personae abnegatio umquam desit. Inde enim consequetur fraternus erga alias benevolentiae motus, vi cuius et libenter dotes uniuscuiusque propriae agnoscantur, et omnes suam sociam operam conferre valeant ad unam ecclesialem communionem locupletandam, ita ut totum et singulae partes augeantur ex omnibus invicem communicantibus et ad plenitudinem in unitate conspirantibus (36) Hoc modo affirmari licet unitatem, recte intellectam, sinere, ut unusquisque personam suam excolat perficiatque.
Ex hoc erga alios benevolentiae motu, cum voluntate coniuncto mentis aliorum intellegendae suique abnegandi exercitatione, profecto fiet, ut firmus, ordinatus necnon efIìcax sit ille caritatis actus, nobis a Domino imperatus, qui in fraterna correptione consistit (cfr. Matth. 18, 15). Quae, cum a quovis christifideli fieri possit pro omni fratre in fide, communis videtur esse ratio ac via tum ad dissentiones haud paucas sanandas, cum ad impediendum ne quae oriantur (37). Vicissim, ipsa correptio corripientem inducit ad trabem de oculo suo eiciendam (cfr. Matth. 7, 5), ne correptionis ordo perturbetur (38). Per eiusdem usum, proinde, initium fit incitationis ad sanctitatem attingendam, qua sola habetur reconciliationis plenitudo; quae minime consistit in commoda quadam pacificatione, quae unite utilitati inserviat atque pessimam inimicitiarum formam tegat (39); verum ponenda est in interiore conversione atque ex ea consequenti amore, qui in unum omnes cogit in Christo. Quae reconciliatio efficitur praesertim in reconciliationis Sacramento, quod est Paenitentia, qui fideles veniam offensionis Deo illatae ab eius misericordia obtinent et simul reconciliantur cum Ecclesia, quam peccando vulneraverunt (40), dummodo hoc . . salutis sacramentum . in tota eorum vita veluti radices agat et ad ferventius Dei fratrumque servitium impellat (41).
Et nihilominus in aedificatione corporis Christi diversitas viget membrorum et officiorum (42), eademque animorum contentiones necessario gignit; quae quidem contentiones etiam inter Sanctos animadversae sunt, non ita tamen ut occiderent concordiam . . . . interimerent caritatem (43). At quo modo impediri potest, ne inde divisiones pariantur? Ex ea quippe diversitate personarum atque munerum firmum tutumque manat principium, quo nixa omnis cohaeret Ecclesia, Eius enim diversitatis pars praecipua atque pernecessaria sunt Ecclesiae pastores, legati scilicet ad reliquos fideles ab ipso Christo constituti; atque ad hoc ea auctoritate instructi atque ornati, quae, singulorum officia atque optiones excedens, omnia ad integram solidamque Evangelii doctrinam revocat, quod est verbum reconciliationis (cfr. 2 Cor. 5, 18-20). Nimirum auctoritas, qua iidem verbum illud proponunt, obligandi vim habet non quia ab hominibus excipitur, sed quia illis a Christo collata est (cfr. Matth. 28, 18; Marc. 16, 15-16; Act. 26, 17 sq.). Cumque ille qui eos audit vel spernit, Christum audiat vel spernat simulque Patrem qui eum miserit (cfr. Luc. 10, 16), officium quo fideles pastorum auctoritati parent, ad ipsam christiani hominis essentiam omnino spectat.
Ex altera vero parte, Ecclesiae pastores corpus efficiunt natura sua cum Petri successore et sub huius potestate unum atque indivisum; et idcirco ab horum omnium concordi muneris perfunctione fidelique eius receptione, fidei et communionis unitas cunctorum christifidelium pendet (44), per quam ostenditur mundo reconciliatio a Deo in Ecclesia sua effecta. Utinam ergo communis prex, divino Salvatori adhibita: Episcoporum collegio cum Papa nostro semper adesto; iisque unitatis, caritatis pacisque dona largire (45) exaudiatur; atque sacri pastores, quemadmodum eminenti atque visibili ratione Christi personam induunt eiusque vices gerunt (46), ita et Eum imitentur atque in populum Dei amorem transfundant, quo sese ipse immolavit, qui dilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea (Eph. 5, 25). Sitque renovatus eorum amor exemplum fidelibus efficax, ac potissimum sacerdotibus et sodalibus religiosis, qui forte iniunctis sibi officiis ministerii et vocationis defuerint, adeo ut omnes in Ecclesia corde uno et anima una (cfr. Act. 4, 32) assidui sint iterum in praeparatione Evangelii pacis (Eph. 6, 15).
Sane mater Ecclesia aegre et amare fert, quod nonnulli filii eius, ministeriali sacerdotio ornati vel, ex alio aliquo titulo, Dei atque fratrum famulatui addicti, a munere suo desciverint. Nihilo tamen minus, ii omnes sunt ipsi levamento et gaudio, qui in susceptis muneribus erga Christum et Ecclesiam magno constantique animo perseverant; quorum quidem plurimorum meritis suffulta atque recreata, allatum sibi etiam dolorem in amorem vult convertere, qui et omnia plane intellegere et omnia in Christo donare potest.
Nos autem qui, ut Petri Successores - haud Nostris quidem meritis, verum apostolici Nobis commissi muneris gratia - sumus unitatis tum sacrorum Pastorum tum fidelium multitudinis visibile principium atque fundamentum (47), Nostram adhibemus adhortationem ad maximum bonum illud reconciliationis sive cum Deo, sive in nobis, sive inter nos redintegrandum, ut Ecclesia valeat signum in mundo esse efficax unionis cum Deo et unitatis, qua omnes creaturae eius coniungantur.
Hoc sane fides nostra postulat, quam in ipsam Ecclesiam habehamus, quam in Symbolo unam, sanctam, catholicam et apostolicam profitemur (48). Nos omnes ut eam diligant, eam sectentur, eam aedificent, instantissime deprecamur, iisdem usi sancti Augustini verbis: Amate hanc Ecclesiam, estote in tali Ecclesia, estote talis Ecclesia (49).
Id suademus atque proponimus omnibus filiis nostris, sed potissimum iis, in quos oflicium recidit fratrum aliorum ducendorum, , per Nostram hanc Adhortationem. Voluimus enim, ut pastoralis eadem esset fiduciaque piena, et ex afflatu studioque pacis profecta. Sunt quibus severa forsitan vel acerba videatur. Verumtamen eam composuimus, cum hinc alte inspiceremus in Ecclesiae rerum condicionem, illinc vero in postulata pernecessaria Evangelii. Sed ex imo Nostro pectore potissimum coarta est: amare enim nos eodem animo Ecclesiam oportet, quo secundum Evangelii similitudinem novimus vitem purgandam et putandam esse, quo copiosiorem afferat fructum (cfr. Io. 15, 2). Denique, Adhortatio haec permagna sustentatur spe, quam grave mandati apostolici onus numquam extenuavit mutavitque. Gratias Deo pro eius fidelitate agimus. Confidimus et speramus futurum esse, ut vehementissimo Spiritus Sancti impulsu homines nostri respondeant dictis. Ipse enim iam adest et operatur in penetralibus animae uniuscuiusque christifidelis, atque eos omnes, in humilitate et pace, per vias veritatis et amoris perducet. Ipse est enim fortitudo et robur nostrum. Scimus quam plurimos Ecclesiae filios exspectavisse hasce nostras admonitiones, paratosque esse ad eas utiliter fructuoseque suscipiendas. Exoptamus - immo etiam summopere id cupimus - ut universus Dei Populus pari passu Nobiscum progrediatur, sicut in itinere illo biblico Nobiscum ineat sanctificationis gradus ipsius Iubilaei, atque Nobiscum unum fiat, idcirco ut credat mundus; semperque is se dirigi sinat gratia Domini Nostri Iesu Christi, et caritate Dei Patris, et communicatione Sancti Spiritus.
Haec optata et vota concredimus Mariae Virginis Immaculatae deprecationi, quae toti electorum communitati tamquam exemplar virtutum praefulget; (...) quae in historiam salutis intime ingressa, maxima fidei placita in se quodammodo unit et reverberat (50). Et communem denique voluntatem sanctificationis atque reconciliationis confirmamus Benedictione Nostra Apostolica, ex animo impertita.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, in sollemnitate Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae, die VIII mensis Decembris, anno MDCCCCLXXIV, Pontificatus Nostri duodecimo.
PAULUS PP. VI
(1) Cfr. AAS 65, 1973, pp.323 s.
(2) Cfr. Lumen Gentium, 3: AAS 57, 1965, p. 6
(3) Gaudium et Spes, 21: AAS 58, 1966, et p. 1041
(4) Cfr. Bulla Apostolorum Limina, 23 maii 1974: AAS 66, 1974, p. 306
(5) S. LEO M., Serm. 26, 5: PL 54, 215
(6) THEOD. CIR. Interpr. Epist. II ad Cor.: PG 82, 411 A.
(7) Lumen Gentium, 7: AAS 57, 1965, p. 9
(8) S. AUG. Serm. 96, 7, 8: PL 38, 588
(9) S. HIER. In Epist. ad Eph. 1, 2: PL 26, 504
(10) S. AMBROG. In Luc. 5, 58: PL 15, 1737
(11) Cfr. S. IO. CHRYS. In Matth., Homil. 16, 9: PG 57, 250; S. ISID. PELUS. Epist. 4, 111: PG 78, 1178; NICOL . CABAS. Explic. div. Liturg. 26; 2: Sourc. chrét. 4 bis, p. 171
(12) S. CYR. ALEX. In Epist. II ad Cor.: PG 74, 74; 943 D.
(13) Lumen Gentium, 27: AAS 57, 1965, p. 32
(14) Lumen Gentium, 11: AAS 57, 1965, p. 15
(15) Lumen Gentium, 1: AAS 57, 1965, p. 5
(16) Ibid. 4: AAS 57, 1965, p. 7
(17) Gaudium Spes, 43: AAS 58, et 1966, p. 1064
(18) Unitatis Redintegratio, 3: AAS 57, 1965, p. 92
(19) Ibid. 2: AAS 57, 1965, p. 92
(20) Lumen Gentium, 8: AAS 57, 1965, p. 11
(21) Ibid. 8: AAS 57, 1965, p. 12
(22) S. IO. CHRYS. In Epist. ad Coloss., Homil. 3, 5: PG 62, 324
(23) Cfr. Dei Verbum, 10: AAS 58, 1966, p. 822
(24) Lumen Gentium, 23: AAS 57, 1965, p. 29
(25) S. AUG. Epist. 187, 11, 34: PL 33. 845
(26) Cfr. S. EPHRAEM SYR. Comment. Evang. concord. 1, 18: Sourc. chrét. 121, p 52
(27) Cfr. Dei Verbum, 7: AAS 58, 1966, p. 820
(28) Dei Verbum, 10: AAS 58, 1966, p. 822
(29)Ibid. 8: AAS 58, 1966, p. 820
(30) Cfr. Lumen Gentium, 9: AAS 57, 1965, p. 13
(31) TERTULL . Apologeticum XXXIX, 7; Corpus Christianorum, Series Latina I, 1, Turnholti 1954, p. 151
(32)S. LEON. M. Tract. 84 bis, 2: Corpus Christianorum 138 A, p. 530
(33) S. AUG. In Io. Evang. 27, 6: PL 35, 1618
(34) S. LEON. M. Serm. 26, 3: PL 54, 214
(35) Cfr. S. MAX. TAUK. Serm. 37, 2: Corpus Christianorum 23, p. 145
(36) Lumen Gentium, 13: AAS 57, 1965, pp. 17 s.
(37) Cfr. S. THOM. Summa theol., II-IIæ, q. 33, a. 4: Opera omnia, Ed. Leon., t. VIII, p. 266
(38) Cfr. S. BONAV. In IV Sent., dist. 19, dub. 4: Opera omnia, Ad Claras Aquas, t. IV, p. 512
(39) Cfr. S. HIER. Contra Pelagian. 2, 11: PL 23, 546
(40) Lumen Gentium, 11: AAS 57, 1965, p. 15
(41) Ordo Paenitentiae, Praenotanda, n. 7, Typis Polyglottis Vaticanis 1974, p. 14
(42) Lumen Gentium, 7: AAS 57, 1965, p. 10
(43) S . AUG. Enarrat. in Ps. 33, 19: PL 36, 318
(44) Cfr. Pastor Aeternus, Prooem.: DS 3050; Lumen Gentium, 18: AAS 57, 1965, p. 22
(45) Liturgia Horarum, IV, Typis Polyglottis Vaticanis 1972, p. 513
(46) Cfr. Lumen Gentium, 21: AAS 57, 1965, p. 25
(47) Cfr. Ibid. 23: AAS 57, 1965, p. 27
(48) Lumen Gentium, 8: AAS 57, 1965, p. 11
(49) Serm. 138, 10: PL 38, 769
(50) Lumen Gentium, 65: AAS 57. 1965, p. 64
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana